III, D. 9, A. 1, Q. 2
III, D. 9, A. 1, Q. 2
Utrum cultus latriae exhiberi debeat imagini Christi.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Primo, per Damascenum, IV libro : "Honor imaginis refertur ad prototypum". Ergo idem est adorare imaginem et eum cuius est imago. Ergo, si Christus colendus est cultu latriae, videtur quod eius imago similiter.
Item, Abraham adoravit tres viros, et in his adoravit sanctam Trinitatem, secundum quod Glossae exponunt. Si igitur illi tres viri non erant Trinitas summa, sed eam significabant, ergo latriae cultus non solum debetur rei significatae, sed etiam signo. Cum ergo imago Christi sit eius signum, videtur quod ei sit cultus latriae exhibendus.
Item, homo loquitur ad imaginem in suis petitionibus. Ergo loquitur ad imaginem sicut ad personam rationalis creaturae, sic loquitur ad imaginem Christi sicut ad Christum ; et sicut loquitur, sic colit et adorat : ergo debet adorare imaginem Christi sicut Christum.
Item, eamdem reverentiam exhibemus et exhibere debemus imagini beatae Virginis quam ipsi Virgini, et sic de aliis Sanctis. Ergo et eadem reverentia exhibenda est imagini Christi sicut ipsi Christo ; sed Christo exhibetur cultus sive honor latriae : ergo debet exhiberi imagini suae.
Sed contra : Exodi 20, 4, in primo mandato : "Non facies tibi imaginem neque sculptam similitudinem". Si ergo prohibitum est imaginem fieri, multo magis et adorari.
Item, Damascenus, capitulo De imaginibus : "Magnae impietatis et insipientiae est figurari quod divinitatis est". Ergo maioris impietatis est adorare iam figuratum.
Item, melior est creatura vivens quam non vivens, quia similior est summae vitae. Si ergo huiusmodi imagines non sunt viventes, minus sunt dignae honore quam talpae et vespertiliories ; si ergo impi um est adorare vespertiliones et talpas, multo magis huiusmodi imagines.
Item, nobilior et melior est imago divinitus impressa quam ab hominibus sculpta ; sed, si quis adoraret diabolum vel hominem peccatorem, in quo est imago Domini impressa, peccaret : ergo multo magis qui adorat huiusmodi imagines.
Item, fortius fugiendus est ritus idololatriae quam legales caerimoniae ; sed Ecclesia fugit ritum caerimoniae legalis, ne videatur iudaizare : pari ergo ratione debet fugere ritum idololatriae, ne videatur idololatrare. Ergo, si cultus idololatriae consistebat iti veneratione imaginum et picturarum, videtur quod talia non sunt adoranda.
Conclusio
Imagini Christi debet cultus latriae exhiberi
Respondeo : Dicendum quod imaginum introductio in Ecclesia non fuit absque rationabili causa. Introductae enim fuerunt propter triplicem causam, videlicet propter simplicium ruditatem, propter affectuum tarditatem et propter memoriae labilitatem. Propter simplicium ruditatem inventae sunt, ut simplices, qui non possunt scripturas legere, in huiusmodi sculpturis et picturis tamquam in scripturis apertius possint sacramenta nostrae fidei legere. Propter affectus tarditatem similiter introductae sunt, videlicet ut homines, qui non excitantur ad devotionem in his quae pro nobis Christus gessit, dum illa aure percipiunt, saltem excitentur, dum eadem in figuris et picturis tamquam praesentia oculis corporeis cernunt. Plus enim excitatur affectus noster per ea quae videt quam per ea quae audit. Unde Horatius : "Segnius irritant animos demissa per aurem Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae Ipse sibi tradit spectator." Propter memoriae labilitatem, quia ea quae audiuntur solum, facilius traduntur oblivioni quam ea quae videntur. Frequenter enim verificatur in multis illud quod consuevit dici : verbum intrat per unam aurem et exit per aliam. Praeterea, non semper est praesto qui beneficia nobis praestita ad memoriam reducat per verba. Ideo dispensatione Dei factum est ut imagines fierent, praecipue in ecclesiis, ut videntes eas recordemur de beneficiis nobis impensis et Sanctorum operibus virtuosis.
Quoniam igitur imago Christi introducta est ad repraesentendum eum qui pro nobis crucifixus est, nec offert se nobis pro se, sed pro illo, ideo omnis reverentia, quae ei offertur, exhibetur Christo. Et propterea imagini Christi debet cultus latriae exhiberi. Et hoc est quod dicit Augustinus, in libro III De doctrina christiana: "Qui veneratur tale signum divinitus institutum, cuius vim significationemque intelligit, non hoc veneratur quod videtur et transit, sed illud potius quo talia cuncta referenda sunt". Concedendae sunt igitur rationes quae hoc ostendunt.
Ad rationes
1-2. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod prohibitum est ne quis faciat sibi imaginem, dicendum quod pro eo tempore prohibitum est in quo Deus humanam naturam nondum assumserat. Tunc enim, cum Deus omnino Spiritus esset, infigurabilis erat et ideo ipsum figurare erat error et impietas. Et pro illo tempore loquitur Damascenus, cum dicit quod insipientiae et impietatis est figurare quod divinitatis est ; verum est secundum quod divinitatis est, quia est incircumscriptibilis et infigurabilis ; sed non est sic quantum ad humanam naturam. Unde subiungit quod Deus propter viscera misericordiae suae factus est homo et cum hominibus conversatus est, miracula fecit, passus est, crucifixus est ; haec ad memoriam hominum scripta sunt et ad doctrinam notram. Quia vero non omnes noscunt futeras neque lectioni vacant, Patres decreverunt velut quosdam triumphos imaginibus describere ad velocem memoriam.
Ad illud quod obicitur, quod creatura vivens nobilior est non vivente, dicendum quod verum est de nobilitate reali, sed non oportet quod hoc sit verum de nobilitate significationis, quia res parvi valoris rem nobilem significare potest. Cum ergo adoratur imago, non adoratur ratione nobilitatis quam habet in se, sed ratione nobilitatis significatae in se. Et si obiciat quod lapides et ligna ducunt in Deum, dicendum quod non ducunt sic nec sunt principaliter instituta ad hoc sicut imagines et picturae.
Ad illud quod obicitur de imagine divinitus impressa iam patet responsio, quia, cum talis homo sit creatura nobilis, offert se magis per modum rei quam per modum signi ; et ideo honor qui ei defertur non omnino refertur ad primum exemplar sicut honor qui defertur imagini pictae vel sculptae. Si autem aliquis coleret ipsam figuram tamquam rem, magis erraret quam qui coleret creaturam rationalem. Unde Augustinus, De doctrina christiana: "Fateor altius esse demersos qui opera hominum pro Deo colunt quam qui opera Dei", ut statuam quam stellam.
Ad illud quod obicitur, quod illud videtur esse idololatrare, dicendum quod verum est, si adorarentur ratione sui, ita quod crederetur aliquid divinum ibi esse ; nunc autem non est sic, immo omnino aliter mentes fidelium venerantur ; et ideo non servant idololatriae ritum. Et si tu obicias, quod sunt occasio erroris, dicendum quod, etsi litterae sacrae fuerunt et sunt usque in hodiernum diem et etiam aliae creaturae quandoque occasio erroris, non tamen propter hoc sunt litterae delendae et creaturae destruendae, quia hoc divini iudicii est ut bonis sint in bonum, malis autem in mala convertantur. Sic et in imaginibus est intelligendum.
Ad illud vero quod obicitur, quod illud non habet auctoritatem ex Scripturis, dicendum quod multa Apostoli tradiderunt quae tamen non sunt scripta. Unde Apostolus laudabat eos qui tenebant suas traditiones et Ecclesia servavit fideliter quae ab Apostolis accepit. Narrat tamen Damascenus duo quae sunt ad imaginis confirmationem. Unum est, "quod quaedam historia refert quod Dominus Abgaro regi, qui pictorem miserat, imaginem Dei similiter picturare et figurare, nequeunte pictore propter coruscantes a facie claritates, ipse vestimentum propriae faciei divinae superimponens, in vestimento illo sui ipsius imaginem expressisset, et ita cupienti Abgaro misisset". Et iterum : "Accepimus Lucam evangelistam depinxisse Dominum et Matrem eius". Et sic patet quod non sunt adinventiones in huiusmodi imaginibus, sed divinae traditiones et apostolicae sanctiones.