III, D. 9, A. 1, Q. 3
III, D. 9, A. 1, Q. 3
Utrum cultus latriae Matri Christi exhiberi debeat.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Per illud quod dicit Damascenus, in capitulo De imaginibus : Honor, qui est ad ipsam, ad eum qui est ex ipsa incarnatus reducitur. Ergo, si honor latriae exhibendus est imagini Christi, quia refertur ad prototypum, pari ratione beatae Virgini honor latriae exhibendus est, cum honor sibi exhibitus ad Filium referatur.
Item, ex hoc quod Virgo Maria effecta est mater Dei, est effecta mater omnium creaturarum. Ergo Filius communicat Matri dominium maiestatis. Ergo, cum latria sit cultus maiestati debitus, pari ratione communicat ei latriae cultum.
Item, caro Christi consimilis fuit naturae et consubstantialis carni Virginis ; sed Christus secundum humanam naturam adorandus est adoratione latriae : ergo pari ratione humana natura in Virgine eius matre.
Item, Filius Dei exhibuit reverentiam et honorem ipsi Virgini sicut suae matri. Ergo, si subiecit se, vult per consequens quod unusquisque eidem subiciatur et quod honor, qui sibi impenditur, ei impendatur : si ergo huiusmodi est latria, videtur etc.
Sed contra : Virgo beata adorat Filium suum adoratione latriae ; sed unius et eiusdem secundum eamdem naturam non est adorare et adorari : si ergo in beata Virgine est una tantum natura, videtur quod ipsa non sit latria adoranda.
Item, beata Virgo est pura creatura. Ergo non debetur ei honor nisi qui est inter terminos ereaturae ; sed iste est honor duliae, non latriae : ergo etc.
Conclusio
Virgini Mariae non est exhibendus cultus latriae, sed hyperduliae
Respondeo : Dicendum quod beatissima Virgo Maria pura creatura est ; et ideo ad honorem et cultum latriae non ascendit. Sed quoniam excellentissimum nomen habet, ita quod excellentius purae creaturae convenire non potest, ideo non tantum debetur ei honor duliae, sed hyperduliae. Hoc autem nomen est, quod Virgo existens, Dei Mater est, quod quidem tantae dignitatis est quod non solum viatores, sed etiam comprehensores, non solum homines, verum etiam Angeli eam revereantur quadam praerogativa speciali. Ex hoc enim quod Mater Dei est, praelata est ceteris creaturis et eam prae ceteris decens est honorari et venerari. Hic autem honor consuevit a magistris hyperdulia vocari. Et accipitur verbum illud de Glossa super 1 Regum 8, ubi dicitur duiia maior et dulia minor. Concedendae sunt igitur rationes, quod Virgini Mariae non sit exhibendus cultus latriae.
Ad rationes
Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod honor Matris refertur ad Filium, dicendum quod referri honorem ad aliquem est dupliciter : aut sicut ad subiectum. aut sicut ad finem. Honor autem qui exhibetur Matri refertur ad Filium sicut ad finem ; honor autem quo adoramus imaginem Christi refertur ad ipsum sicut ad subiectum. Unde qui adorat Christi imaginem Christum adorat, non imaginem ; qui vero adorat Christi Matrem adorat Christum et Matrem suam.
Ad illud quod obicitur, quod communicat Matri dominium maiestatis, dicendum quod est dominium praesidentiae et dominium maiestatis et omnipotentiae. Cum ergo dicitur quod Filius communicat Matri dominium, intelligitur de dominio praesidentiae ; cum vero subiungitur quod dominio.redditur cultus latriae, intelligitur de dominio maiestatis et omnipotentiae. Et hoc quidem Dominus nulli communicat purae creaturae.
Ad illud quod obicitur, quod eiusdem naturae et consimilis est caro Virginis cum carne Verbi, dicendum quod caro Verbi non adoratur adoratione latriae in quantum est caro humana, sed in quantum est caro assumta. Licet autem caro Virginis conformis sit carni Verbi quantum ad conformitatem naturae, non tamen conformis est quantum ad gratiam unionis. Et ideo in processu illo est paralogismus accidentis, quia secundum aliam et aliam. comparationem communicat cum Virgine et debetur sibi. adoratio latriae.
Ad illud quod. obicitur, quod Christus honoravit Matrem. suam, dicendum quod verum est ; sed Christus non adoravit eam adoratione latria, sed hyperduliae : non enim adoravit eam ut deam, sed ut filius matrem suam ; ideo bene sequitur quod Christus vere Matrem suam docet adorare et venerari sicut decet Matrem Dei. Sed ex hoc non sequitur quod velit illum honorem Matri exhiberi quem vult exhiberi sibi, pro eo quod ita est mater quod ancilla ; et persona Matris in infinitum inferior est persona Filii. Ideo, etsi multum debeat adorari et amari, in infinitum tamen minus debet adorari et amari secundum legem iustitiae et rectum ordinem quam Filius eius, qui est Rex regum et Dominas dominantium.