III, D. 9, A. 1, Q. 4
III, D. 9, A. 1, Q. 4
Utrum cultus latriae cruci Christi exhibendus sit.
Rationes principales
Et quod sic : videtur. Sic adoramus crucem sicut oramus ; sed crucem exoramus illa e/{oratione- quae fadenda est ei soli qui adorandus est cultu latriae : ergo adoranda est adoratione latriae. Maior manifesta est ; minor probatur per illud quod cantat Ecclesia : "O crux ave, spes unica, Hoc passionis tempore, Auge piis iustitiam Reisque dona veniam." Sed augere iustitiam et dare veniam est solius Dei : ergo etc.
Item, sic adoramus sicut alloquimur ; sed alloquimur crucem quasi intelligentem ; hoc non est ratione sui, cum sit lignum purum : ergo hoc est ratione Crucifixi in ea ; sed Crucifixum adoramus adoratione latriae : ergo et ipsam crucem.
Item, sic adoramus crucem sicut reliquias Christi ; sed reliquiae eodem honore honorandae sunt quo honoratur ille cuius sunt reliquiae : si ergo Christus est adorandus adoratione latriae, videtur similiter quod crux Christi debeat adorari.
Item, efficacius ducit nos ipsa vera crux Christi in Christum quam aliqua eius imago ; sed imago Christi, eo quod ducit in Christum, adoratur eadem adoratione cum ipso, videlicet latria : ergo eadem ratione et nobilissima eius crux.
Sed contra : Crux Christi est pura creatura, non unita Verbo : ergo, si latria non debetur nisi soli Deo per se et naturae assumtae ratione personae, videtur quod exhibere cultum latriae ipsi cruci sit idololatrare.
Item, Mater Christi plus Christo approximat quam crux eius et melior et nobilior est creatura ; sed Virgo Mater non est adoranda latria : ergo nec ipsa vera crux.
Item, si crux Christi adoranda est latria, quia fuit lectulus eius, igitur, cum caelum sit eius sectes et terra scabellum pedum eius, ut dicit Propheta, ergo sunt adoranda latria. Sed hoc est nefarium et impium : ergo videtur quod cruci eius cultus latriae non sit exhibendus.
Conclusio
Quaelibet crux ratione Crucifixi latria est adoranda; sed ipsi vero ligno crucis, in quo Christus pependit, ut instrumento nostrae salutis etiam honor venerationis exhibendus est.
Respondeo : Dicendum ad praedictorum intelligentiam quod hic est multiplex modus dicendi. Quidam enim dicere voluerunt quod ipsi cruci debetur honor qui dicitur hyperdulia. Et ratio huius est, quia ipsa crux fuit instrumentum totius redemptionis humanae ; in ipsa enim salus et redemptio totius humani generis est facta ; et ideo omnes homines debent ei esse subiecti subiectione notabili et speciali. Et propterea dicunt debere adorari eam excellentiori adoratione quam sit dulia, quae debetur rationali creaturae. Quia tamen crux ista nec est Deus nec ipsi divinitati aliquid unitum, ideo non est ei cultus latriae exhibendus. Propter hoc tenet medium inter latriam et duliam adoratio crucis, ut dicatur hyperdulia.
Sed quoniam adoratio sicut allocutio videtur esse solummodo inter res rationis capaces adoratio enim quaedam oratio est ad aliquid ordinata : unde adorare est ad aliquid orare crux autem Christi omnino caret ratione, ideo alii dixerunt eam non esse adorandam, nisi in quantum in ea adoratur Christus, nec aliqua est ei honoris reverentia exhibenda nisi ratione Crucifixi sicut nec imagini nisi ratione imaginati. Et ideo dixerunt quod cruci Christi est cultus latriae exhibendus et nullus alius, nec duliae nec hyperduliae. Rem enim insensibilem stultum est honorare, cum pro indifferenti habeat honorem et vituperium. Et hoc nituntur confirmare per Damascenum, in capitulo De sanctis imaginibus, ubi dicit quod non crucem adoramus, sed typum, id est figurationem. Et sic non videtur quod crux adoretur in quantum est res aliqua, sed in quantum est signum. Verumtamen, si consideremus verba Damasceni, in capitulo De cruce, videtur quod non solummodo cruci Christi prout est signum, sive in quantum typus est, sed etiam ratione materiae exhibenda sit reverentia, quia non solum est veneranda figura, sed etiam verum lignum crucis, in quo Dominus pependit. In aliis vero crucibus veneranda est soltim figura, non materia. Ait enim sic : Ipsum quid em pretiosum lignum crucis venerabile, in quo se ipsum pro nobis Christus obtulit, ut sanctificafum tactu corporis et sanguinis decenter est adorandum. Et post : Si autem ex alia materia facta est, non materiam adoramus, absit, sed typum. Unde et si aurum et pretiosi lapides fuerint, post typi dissolutionem non sunt adoranda. Ex quo colligitur quod aliqua ipsi cruci sit reverentia exhibenda, excepta adoratione latriae. Et huius signum est, quia Ecclesia solemnizat in crucis Inventione et Exaltatione sicut in festivitatibus Sanctorum. Et ideo neuter praedictorum modorum videtur omnino sufficiens.
Propterea intelligendum est quod duplici modo exhibetur alicui honor : aliquando in obsequium reverentiae, et iste est honor venerationis ; aliquando in testimonium virtutis et famulatum complacentiae, est iste est honor adorationis. Uterque autem honor istorum offertur ipsi cruci. Nam crucem adoramus et crucem veneramur ; sed in hoc est differentia quod honor venerationis exhibetur ipsi cruci tamquam instrumento nostrae salutis. Unde sicut exhibemus reverentiam sacramentis, quia est in eis aliquo modo nostrae salutis causalitas, sic cruci Christi et clavis eius aliqua reverentia est exhibenda ; et respectu istius honoris habet crux in se aliquid propter quod debet honorari. Honor autem adorationis offertur ipsi cruci Christi ratiohe Crucifixi : nemo enim intendit ei placere vel aliquid impefrare ab ea, sed ei qui in ea affixus fuit, et sic non debetur ei nisi adoratio latriae. Sic igitur cruci Christi duplex honor debetur et unus quidem est latria, alius vero non dbet dici nec latria nec dulia, quia non est species adorationis, sed vocad potest honor venerationis. Concedendum est igitur quod crux Christi est adoranda latria.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod crux Christi, est pura creatura, dicendum quod crux non adortur ut res, sed ut signum rememorativum, ducens in Crucifixum, sicut et imago perducens ad imaginatum.
Ad illud quod obicitur, quod Mater Christi plus appropinquat etc., dicendum quod Matri Christi debetur adoratio propria, cu ipsa sit rationis capax : unde Virginem alloquimur, cum adoramus et eius benevolentiam captam us et desideramus. Non sic est de cruce : cum. enim adoramus, placere intendimus Crucifixo, non eius signo.
Ad illud quod obicitur, quod caelum est sedes et terra scabellum, dicendum quod non est simile, quia caelum et terra ducunt in Deum secundum generalem modum quo creatura ducit in Creatorem. Non sic autem est de cruce, immo est quoddam specialissimum memoriale Crucifixi.
Ad illud quod ultimo obicitur, quod crux nihil meruit et nihil sentit, dicendum quod sicut duplex est laus, sic duplex est honor. Aliquid enim laudatur propter excellentiam suae naturae, sicut res pulcra et bona per propriam naturam ; aliquid laudatur propter virtutis strenuitatem. Et haec quidem taus respicit merita, prima vero non. Sic et duplex est honor. Quidam exhibetur in testimonium virtutis, et iste non est exhibendus cruci nisi ratione Crucifixi, cuius quidem virtus et intelligentia et excellentia est super omnia. Alius est honor qui exhibetur in signum alicius nobilitatis et excellentiae, et hoc modo honor non exigit merita nec requirit virtutem in honorato vel cognitionem, sed aliquam rationem dignitatis, ob quam debeat sibi reverentia exhiberi ; et hoc modo quadam nobilitate Deus lignum crucis nobilitavit, dum in ea pependit et genus humanum liberavit. Et ideo crucem laudamus et veneramur ex ista nobilitate ; et multiplices eius laudes decantat Ecclesia et per praesentiam illius sacratissimi ligni multa impensa sunt fidelibus beneficia et miracula. Et sic patent obiecta.