Text List

III, D. 9, A. 1, Q. 5

III, D. 9, A. 1, Q. 5

Utrum latria exhibenda sit membris Christi.

Quinto quaeritur, utrum latria exhibenda sit membris Christi.

Utrum latria exhibenda sit membris Christi

Et quod sic, videtur. Primo, auctoritate et exemplo ipsius Abrahae, qui, in Genesis 18, 2, tres viros vidit et unum adoravit, et Augustinus exponit quod viri illi angeli fuerunt ; sed tamen in illis adoravit Deum et obtulit eis adorationem latriae. Ergo, si Deus habitat in membris Christi, videtur quod eis cultus latriae debeat exhiberi.

Item, in Apocalypsi [19, 10] dicitur quod Ioannes cecidit in faciem suam ut adoraret angelum, et ibi dicitur quod angelus non permisit ; aut ergo Ioannes adorare voluit adoratione latriae aut duliae. Si latriae, ergo, cum Ioannes recte fecerit nec reprehendatur tamquam idololatra, adoratio latriae potest exhiberi rationali creaturae : ergo, si paris dignitatis sunt angeli et membra Christi, videtur quod membds Christi exhibendus sit cultus latriae. Si dicas, quod Ioannes voluit adorare adoratione duliae ; contra : dulia debetur angelis bonis : ergo male faciebat angelus quod prohibebat ab adoratione quam debebat ; quodsi angeli nunquam male faciunt, restat quod praecedens membrum est verum.

Item, Deus adorandus est adoratione latriae in templo sancto suo, secundum quod dicit Psalmus [5, 8] : "Introibo in domum tuam et adorabo" etc. ; sed quodlibet membrum Christi est templum Spiritus Sancti, secundum quod dicitur ad Corinthios [3, 11] : ergo quodlibet Christi membrum adorandum est adoratione latriae.

Item, corpus Christi verum refertur ad corpus Christi mysticum tamquam signum ad signatum. Ergo, si signatum sit nobilius signo, corpus Christi mysticum est magis vel aeque nobile quam corpus Christi verum ; sed verum corpus Christi adoratur latria : ergo et corpus Christi mysticum.

Item, eadem adoratione adoratur caput regis et alia membra ; sed Christus est caput Ecclesiae et adoratur adoratione, quae est latria : ergo et alia eius membra.

Item, quodlibet membrum Christi est imago Christi nec imago tantum, sed etiam imago assimilata per gratiam ; sed honor imaginis, sicut vult Damascenus, refertur ad prototypum : ergo, si prototypum adoratur adoratione latriae, videtur quod et membra Christi, in quibus est reperire imaginem naturae et similitudinem gratiae.

Sed contra : Non sumus membra Christi nisi quantum ad humanitatem. Ergo, si latria est cultus Deo debitus, videtur quod latria membris Christi non communicetur.

Item, membra Christi ad invicem habent societatem ; sed adoratio latriae ponit habitudinem et gradum dominii et servitutis inter adorantem et adoratum : ergo non videtur quod unum membrum debeat alteri cultum latriae.

Item, non est eadem adoratione et honore venerandus dominus et servus ; sed membra Christi sunt subiecta servituti Christi et Dei : ergo adoratione latriae non debent adorari.

Item, maior est auctoritas et potestas in malo praelato quam in bono subdito. Ergo niaior debetur ei reverentia ; sed constat quod malo praelato non debetur latriae adoratio : ergo multo minus subdito, qui est membrum Christi.

Conclusio

Membris Christi cultus latriae nullatenus est exhibendus

Respondeo : Dicendum quod absque dubio cultus latriae membris Christi non est exhibendus, pro eo quod membra Christi sumus secundum humanam naturam ; et sic sumus membra ; ut tamen ratio membri non tollat rationem servitutis nec ponat aequalitatem dignitatis. Et quoniam latria debetur Creatori ratione suae maiestatis et excellentiae, hinc est quod membris Christi non competit cultus latriae. Multa enim distantia distat caput a corpore ratione diviilitatis unitae. Unde concedendae sunt rationes ad hanc partem inductae.

Ad illud ergo quod obicitur, quod Abraham adoravit tres angelos, dicendum quod isti angeli et creaturae rationales erant, et tamen ad repraesentationem Trinitatis ipsi Abrahae apparuerunt et utrumque horum ipsi Abrahae notum erat. Et in quantum creaturae rationales erant, exhibuit eis Abraham non adorationem latriae, sed reverentiam duliae et ministerium honorificentiae. In quantum autem signum Trinitatis erant, exhibuit Abraham cultum latriae, non in quantum signo, sed ipsi signato ; ad hoc enim specialiter apparebant. Non sic autem est de membris Christi, quoniam, etsi in eis possit cognosci Trinitas, non tamen sic repraesentant ex speciali institutione vel missione divina ; et ideo non est eis exhibenda latria nec quantum ad illud quod sunt nec quantum ad illud quod per eos intelligitur.

Ad illud quod obicitur, quod Ioannes voluit adorare angelum, dicendum quod noluit adorare eum adoratione latriae, sed duliae. Et quod obicit, quod. non debuit eum prohibere, dicendum quod immo, triplici ratione. Prima quidem est propter dignitatem ipsius Ioannis, qui excellentior erat multis angelis. Secunda vero propter vitationem erroris, ne aliquis ex hoc crederet quod angeli adoratione latriae deberent adorari. Tertia vero ratio est propter manifestationem exaltationis dignitatis generis humani. Genus enim humanum exaltatum fuit per Christum supra naturam angelicam. Unde, quamvis angeli in Veteri Testamento paterentur se dulia adorari ab hominibus, in Novo tamen post glorificationem humanae naturae in Christo non patiuntur sibi illam naturam subici quam vident consedere ad dexteram Patris ; et haec est ratio specialis beati Gregorii.

Ad illud vero quod obicitur, quod Deus est adorandus in templo, dicendum quod secus est de templo ab homine fabricato et de templo a Spiritu Sancto sanctificato, quia templum illud solum est inductivum in aliud et institutum propter aliquid aliud, ita quod in se non habet aliquam rationem quare debeat adorari, sed ratione solum eius quod in eo colitur. Non sic autem est de templo animae fidelis : habet enim aliquid in se, ratione cuius potest esse capax et particeps honoris.

Ad illud quod obicitur de corpore mystico, quod nobilius est etc., dicendum quod, si loquamur de corpore Christi vero prout Deitati unitum est, dicendum quod sermo ille non habet veritatem, immo multo nobilius est corpore mystico. Nam corpus mysticum non est Divinitati unitum in unitatem personae sicut corpus Christi verum ; et ideo non tanta est ei exhibenda honoris excellentia. Et si obicias, quod signatum est nobilius signo, dicendum quod illud verum est quando signatum est causa signi. Non sic autem est in proposito. Praeterea, corpus Christi non dicitur esse signum, nisi in quantum latet sub Sacramento et ratione ipsarum specierum continentium et sensibus apparentium.

Ad illud quod obicitur, quod eadem adoratione adoratur caput regis et alia membra, dicendum quod non est simile, quia caput regis cum membris aliis simpliciter est eiusdem naturae ; Christus autem, qui est caput nostrum, praeter naturam humanam, in qua communicat nobiscum, naturam.habet divinam, in qua superexcellit omnem creaturam : et ideo ratione illius talis honor ei competit qualem nulli creaturae est decens exhiberi.

Ad illud quod obicitur, quod in membro Christi est assimilatio per gratiam, dicendum quod verum est. Ex hoc tamen non sequitur quod debeat adorari adoratione latriae sicut in imagine sculpta ; et hoc, quia imago illa non se offert tantum ut ductivam in aliud, sed ut rem rationalem et excellentem et dignam honore ; et ideo honor sibi exhibitus non totaliter refertur ad prototypum, id est ad principale figuratum, sicut in imagine sculpta. Unde propter duplex periculum iunctum, et a parte adorantis et a parte adorati, non debet Deus in imagine, quae est homo, latria adorari, videlicet ne adoratus superbiat et extollatur per inanem gloriam, quasi honor ille sibi impendatur et fiat ; et ne adorans cadat in idololatriam aspiciendo tantum ad formam humanam.

PrevBack to TopNext