Text List

III, D. 9, A. 1, Q. 6

III, D. 9, A. 1, Q. 6

Utrum cultus latriae possit exhiberi adversario Christi absque peccato.

Sexto et ultimo quaeritur, utrum cultus latriae possit exhiberi Christi adversario absque peccato.

Et quod sic, videtur. Esto quod "angelus Satanae transfiguraret se in angelum lucis", ut dicitur II ad Corinthios 11, 14, quantumcumque quis adhibeat diligentiam, potest videri quod sit Christus ; sed ignorantia facti, adhibita diligentia, excusat : ergo videtur quod talis excusetur a peccato, si eum adoret.

Item, qui emit cuprum, intendens emere aurum, non damnificatur. Ergo qui adorat angelum tenebrarum, credens adorare Christum, non incurrit peccatum. Maior propositio manifestatur secundum regulam iuris civilis.

Item, mulier quae consentit in Petrum, putans consentire in Paulum, habetur pro non consentiente : error enim personae impedit matrimonium, secundum quod iura dicunt, et in quarto libro habetur. Ergo pari ratione qui adorat Luciferum, putans Christum adorasse, habetur quasi non adorasset.

Item, opus sequitur intentionem et credulitatem. Ergo, si aliquis, credens Luciferum esse Christum, adorat Luciferum, cum intentio eius ad Christum

Sed contra : Idololatra, cum adorat idolum, credit idolum esse Deum, et tamen ex hoc non dicitur Deum adorare, sed magis idolum ; unde committit idololatriae peccatum. Ergo pari ratione, cum quod quis adorat Luciferum, credens illum esse Christum, propter credulitatem non evadit scelus idololatriae.

Item, diabolus ideo transfigurat se in angelum lucis, ut adoretur ab homine ; sed hoc non faceret nisi videret hominem in illa adoratione peccare : ergo non videtur quod sit possibile absque peccato cultum latriae offerri diabolo.

Item, latria est de his quae sunt necessaria ad salutem ; sed error vel ignorantia in his quae revelationes sunt necessaria ad salutem non excusant a toto : ergo videtur quod ille qui adorat diabolum cultu latriae non excusetur a peccato.

Item, in quadam Decretali dicitur quod plus peccat malus sacerdos qui non conficit et simulat se conficere quam ille qui conficit, pro eo quod facit populum idololatrare. Ergo ille qui adorat hostiam non consecratam est idololatra nec excusatur propter ignorantiam : ergo pari ratione nec ille excusatur qui adorat Luciferum, credens esse Christum.

Iuxta hoc quaeritur, quomodo illud ultimum habeat veritatem, quod sacerdos possit facere populum idololatrare. Tunc enim esset in potestate sacerdotis facere populum peccare, vellet nollet ; quod absurdum est dicere.

Conclusio

Qui simpliciter adorat Christi adversarium non excusatur a peccato propter ignorantiam, nec sufficit conditio habitualiter tantum apposita, quae tamen sufficit respectu adorationis in Sacramento altaris

Respondeo : Dicendum quod honor latriae potest exhiberi adversario Christi dupliciter : aut simpliciter aut sub conditione. Si simpliciter, dico quod non potest esse sine peccato : offertur enim cultus latriae alteri quam Deo ; et ideo est ibi peccatum idololatriae. Nec excusatur ratione ignorantiae. Habet enim triplex adiutorium, per quod potest errorem devitare. Primum est remedium praemonitionis Sacrae Scripturae, quae multoties dicit quod multi in nomine Christi venturi sunt mendaciter. Secundum est remedium orationis internae, qua ad Deum debet homo recurrere ut cor eius illuminet. Tertium est suspensio credulitatis suae. Non enim debet homo omni spiritui credere, sed probare, si ex Deo sunt. Qui enim cito credit in talibus, levis est corde, et fortassis etiam inflatus corde, dum ad tales visiones et revelationes idoneum se esse aestimat. Unde tales apparitiones potius sunt formidandae quam desiderandae. Narratur enim de quodam sancto Patre quod, cum ei diabolus in specie Christi appareret, ille clausis oculis dixit se in hac vita Christum nolle videre ; ac diabolus, eius humilitate confusus, statim evanuit. Econtra de pluribus narratur qui se ad visiones idoneos reputaverunt et desideraverunt, qui in multas insanias et errores praecipitati sunt.

Et ideo, si simpliciter adorat quis Christi adversarium, non excusatur a peccato, etiamsi credat ipsum esse Christum. Si autem adoret sub conditione, hoc potest esse dupliciter : aut quia est illa conditio habitualiter aut actualiter considerata sive apposita. Si actualiter, sic non adorat ipsum Luciferum, sed magis Christum, quia non stat adoratio, nisi stante conditione, et ad eum refertur adoratio, ad quem refertur adorationis implicatio. Si autem illa conditio sit sub consideratione habituali, hoc modo non sufficit ad vitandum peccatum idololatriae respectu huius apparitionis sive transfigurationis, sufficit tamen respectu Sacramenti altaris. Nam talis transfiguratio est insolita et ideo non debet ad eam praecipitanter sequi adoratio, sed cum maturitate et praevia oratione. Sed consecratio hostiae est consueta, ideo sufficit quod adorans in habitu hanc habeat conditionem, videlicet si consecratio debito modo facta est ; unde pauci vel nulli fideles in bac adora.tione peccant. Omnes enim accedunt cum conditione ista. Quod autem obicitur, quod sacerdos facit eos idololatrare, hoc intelligitur quantum in se est, quia per ipsum non remanet ; scienter enim exhibet adorandum quod scit adorandum non esse. Patet, igitur quod cultus latriae non potest exhiberi Christi adversario absque peccato idololatriae. Et concedendae sunt rationes ad hoc inductae.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur quod ignorantia facti excusat, adhibita diligentia, dicendum quod, cum Lucifer adoratur, nunquam debita diligentia adhibetur. Nam, sicut dictum est, triplex remedium potest contra hoc inveniri.

Ad illud quod obicitur, quod emens cuprum, intendens emere aurum, non damnificatur, dicendum quod intentio emendi aurum aut potest esse solum in mente aut in sermone. Si solum in mente, ut nulla praecedat mentio in sermone, non habet ius repetendi. Si autem in sermone fiat mentio de auro, fit circumventio ab alio ; et quia contractus quantum ad verba et intentionem versatur circa aliam materiam ; ideo non damnificatur, secundum iura. Ex hoc autem non sequitur quod peccatum. idololatriae. non perpetretur adorando diabolum simpliciter, sed quod non perpetretur cum conditionis adiectione tacita vel expressa.

Ad sequens quod obicitur de matrimonii consensu in errore personae potest responderi similiter. Potest etiam dici quod non est simile, quia sic non potest evitari error ille sicut iste ; habet enim homo ad vitandum hunc errorem adiutorium iuxta se.

Ad illud quod obicitur, quod opus sequitur credulitatem et intentionem, dicendum quod illud verum est in bis quae non sunt mala secundum se ; in aliis autem, sicut ostensum est in secundo libro, non habet veritatem. Praeterea, ipsa credulitas, qua credit hunc esse Christum, temeraria est, et ideo ad opus temerarium deducit, ut hunc quem videat adoret. Quia enim in credulitate et in intentione non solum cadit Christus, sed etiam hic quem videt, ideo honoris exhibitio aliquo modo determinatur ad hunc. Ideo nec recta fuit intentio vel credulitas, nec recta est adoratio.

PrevBack to TopNext