III, D. 10, Diviso Textus
III, D. 10, Diviso Textus
Supra egit Magister de communicatione idiomatum per comparationem naturae ad naturam, hic agit de communicatione idiomatum in comparatione ad personam. Et quoniam talium proprietatum et idiomatum quaedam sunt. quae sonant in nobilitatem et dignitatem, quaedam vero in quamdam. defectibilitatem, ideo pars ista dividitur in duas ; in quarum prima determinat de primis ; in secunda vero de secundis, et incipit secunda pars ultimo capitulo huius distinctionis, ibi : Deinde, si quaeritur, utrum etc.
Prima pars habet duas. In prima inquirit Magister, utrum conditio personalitatis conveniat Christo secundum quod homo sive secundum humanam naturam. In secunda vero, utrum filiatio adoptionis secundum humanam naturam conveniat eidem, ibi : Si vero quaeritur, an Christus sit filius etc. Utrumque autem horum dignitatem et nobilitatem importare videtur, scilicet tam personalitatis conditio quam adoptionis filiatio. Prima pars habet partes duas. In prima movet quaestionem et determinat. In secunda vero dissolvit rationem sophisticam, quae veritatem determinatam impugnat ibi : Sed nituntur probare aliter etc.
Similiter secunda pars principalis habet duas. In prima determinat quaestionem, qua quaeritur, utrum Christus sit filius adoptivus secundum humanam naturam. In secunda contra hoc opponit et determinat, ibi : Sed ad hoc opponitur sic etc. Subdivisiones autem partium manifestae sunt in littera. Generalis autem intellectus distinctionis circa duo versatur, scilicet in ostendendo quod nec personalitatis conditio nec adoptionis filiatio convenit Christo secundum quod homo.
On this page