Text List

III, D. 10, Tractatio Quaestionum, Praeambulum

III, D. 10, Tractatio Quaestionum, Praeambulum

Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio circa duo. Primo quaeritur de comparatione Christi hominis ad conditionem personalitatis. Secundo vero de comparatione eiusdem ad filiationem adoptionis. Circa primum breviter quaerenda sunt tria. Primum est, utrum haec sit concedenda : Christus, secundum quod homo, est Deus. Secundo quaeritur de hac : Christus, secundum quod homo, est persona. Tertio quaeritur, utrum haec sit concedenda : Christus, secundum quod homo, est individuum.

PrevBack to TopNext