III, D. 10, A. 1, Q. 1
III, D. 10, A. 1, Q. 1
Utrum haec sit admittenda Christus, secundum quod homo, est Deus.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum haec sit admittenda : Christus, secundum quod homo, est Deus.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Ad Philippenses 2, 9 : "Dedit illi nomen" etc., Glossa : "In quantum homo assumsit nomen Dei non usurpative, sed vere". Sed quod vere assumsit vere habet : ergo, si, secundum quod homo assumsit nomen Dei, secundum quod homo est vere Deus.
Item, Christus fuit praedestinatus esse filius Dei in virtute, sicut dicitur ad Romanos 1, 4 ; sed Christus est illud secundum quod homo, ad quod praedestinatus fuit secundum quod homo : si ergo praedestinatus fuit esse filius Dei secundum quod homo, Christus est Deus et Dei filius secundum quod homo.
Item, Christus secundum gratiam unionis est Deus et homo ; sed gratia unionis et quaelibet gratia competit ipsi Christo secundum humanam naturam ; ergo, si secundum gratiam unionis est Deus, et secundum quod homo habet gratiam unionis, ergo secundum quod homo est Deus.
Item, Christus, secundum quod peccata dimittebat, est Deus ; sed secundum quod homo peccata dimittebat : ergo secundum quod homo est Deus. Maior manifesta est ; minor probatur per illud quod dicitur Matthaei 9, 6 : Ut autem sciatis, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata etc.
Sed contra : Omne illud quod convenit alicui, secundum quod ipsum, aut est per se accidens aut definitio sive pars definitionis ; sed Deus non se habet hoc modo ad hominem sive ad humanam naturam : ergo etc. Prima manifesta est per doctrinam demonstrativam ; secunda vero manifesta est per se ipsam.
Item, quae sunt disparata non praedicantur de eodem et secundum idem ; sed esse animal et esse Deum sunt praedicata disparata : si ergo esse animal convenit ipsi Christo secundum quod homo, ergo esse Deum non convenit eidem secundum humanitatem.
Item, Christus, secundum quod Deus, caret principio. Si ergo est Deus secundum quod homo, sequitur quod Deus, secundum quod homo, careat principio ; sed, secundum quod homo, habet principium : ergo, secundum quod habet principium, caret principio : ergo oppositum est ratio sui oppositi ; quod est absurdum.
Item, si.aliquod praedicatum convenit alicui subiecto secundum aliquid, illo remoto, non convenit ei. Ergo, si Christus est Deus secundum quod homo, si Christus non esset homo, non esset Deus ; sed non fuit homo nisi ex tempore : ergo Christus est Deus solum ex tempore. Sed constat quod hoc est falsum : ergo falsum est quod Christus, secundum quod homo, est Deus.
Conclusio
Christum esse Deum, secundum quod homo, non debet admitti, nisi improprie accipiatur, scilicet secundum indivisionem concomitantiae
Respondeo : Dicendum quod quemadmodum Magister dicit in littera, haec dictio secundum multiplicem facit intelligentiam. Potest enim importare habitudinem causae vel indivisionem sive unitatem concomitantiae. Si dicat habitudinem causae, sic absque dubio falsa est locutio, pro eo quod conditio apposita nullo modo est causa praedicati nec ratio secundum quam nec per quam tale praedicatum insit illi subiecto. Si autem dicat indivisionem concomitantiae, sic potest habere veritatem. Tune enim dicere quod Christus sit Deus secundum quod homo, non est aliud quam dicere quod esse Deum competit personae Christi existenti in humana natura, ita quod divinitas et humanitas concomitantur se inseparabiliter circa eamdem personam.
Iste autem modus accipiendi hanc dictionem secundum non est ita communis et proprius sicut praecedens, licet inveniatur quandoque. Et sic patet quod sermo praedictus, scilicet Christus, secundum quod homo, est Deus, secundum diversam intelligentiam huius praepositionis secundum quodam modo potest concedi, quodam modo negari. Negari enim debet secundum quod dicit causam sive rationem formalem ; et secundum.istam viam procedunt rationes ad secundam. partem ; et quia verum concludunt secundum illam viam, ideo concedendae sunt.
Ad rationes
Ad illud quod primo obicitur in contrarium, quod assumsit nomen Dei secundum quod homo, responderi potest quod secundum dicit ibi concomitantiam per indivisionem unionis. Quia enim unio illa fecit hominem Deum, ideo dicitur assumsisse nomen supremum secundum quod homo. Aliter potest dici quod, cum dico assumere nomen Dei, duo dico, scilicet nominis ipsius celsitudinem et ipsius nominis acquisitionem. Cum ergo dicit quod assumsit nomen Dei secundum quod homo, illa reduplicatio non dicit rationem nominis, sed acquisitionis. Nam Christus secundum divinam naturam habet nomen, quod est super omne nomen, per generationem, non per acquisitionem sive assumtionem ; et ideo ex hoc non licet inferre : ergo est Deus secundum quod homo, accipiendo secundum quod,secundum eamdem acceptionem ; immo est accidens in illo processu.
Ad illud quod obicitur, quod praedestinatus fuit esse filius Dei, secundum quod homo, iam patet responsio per idem quod nunc dictum est, quia haec dictio secundum potius dicit concomitantiam secundum expressionem conditionis naturae quam dicat habitudinem causae. Vel potest dici quod ille sermo dicit ratiotiem antecessionis, quae importatur in vocabulo praedestinationis, quae, inquam, non est respectu Christi seci.mdum divinam naturam, sed solum secundum humanam. Non sic autem est de eo quod est esse Deum ; et ideo consimilis defectus est in hac ratione sicut in praececedente.
Ad illud quod obicitur de gratia unionis, dicendum quod Christus significat personam in duabus naturis, et illa persona Deus est per naturam, non per gratiam unionis ; dicitur attamen simul quod.sit Deus et homo per gratiam unionis. Esto tamen quod ista sit concedenda iste homo est Deus secundum gratiam unionis, ex hoc non habetur quod sit Deus secundum quod homo, quia gratia unionis non convenit illi homini secundum quod homo simpliciter, sed secundum quod homo unitus sive secundum assumtionem ipsius a Verbo.
Ad illud quod ultimo obicitur, quod dimittebat peccata secundum quod homo, si proprie loquamur de demissione peccati, falsum est, nisi accipiatur haec dictio secundum prout importat concomitantiam. Nec potest inferri ex illa auctoritate : filius hominis habet potestatem dimittendi peccata ; hanc enim potestatem, etsi in se haberet in forma hominis, non tamen. habebat secundum hominis formam et in quantum homo, sed in quantum habebat formam. Dei. Si vero dimissio peccatorum attribueretur alicui quantum ad. meritum, tunc posset concedi quod conveniret Christo secundum quod homo, sed ex hoc non sequitur quod sit Deus in quantum homo, quia hoc non est Dei proprium.