Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum peccator sumendo corpus Christi semper mortaliter peccet.

Tertio quaeritur, utrum peccator sumendo corpus Christi semper mortaliter peccet.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Quia inter dignum et indignum nihil est medium ; sed nullus peccator accedit digne : ergo omnis peccator accedit indigne ; et omnis talis peccat : ergo peccator semper peccat sumendo.

Item, omnis qui accedit, tenetur se ipsum praeparare, quia dicit Apostolus, I ad Corinthios 11, 28 : "Probet autem se ipsum homo" ; sed si praeparat se, facit quod in se est ; et si hoc, tunc Deus facit quod in se est, et tunc non est peccator : ergo, si est peccator et accedit, non se praeparavit, ergo omnis talis peccat.

Item, omnis accipiens sacramentum et non rem ficte accedit ; sed omnis peccator manens in peccato mortali, qui accipit sacramentum, accipit illud sine re ; ergo ficte accedit. Sed qui ficte accedit peccat mortaliter : ergo etc.

Item, sicut dicitur in Glossa, I ad Corinthios 11, 21: "Indigne manducat qui accedit infidelis vel indevotus". Sed omni peccator est indevotus, quia caritas facit devotum, qua caret peccator : ergo omnis peccator indigne accedit,

Item, si peccator, qui habet peccati mortalis conscientiam, peccat mortaliter accedendo, aut ergo quia gustus facit irreverentiam simpliciter, peccat qui gustat. Quia vero in tactu est irreverentia, licet non semper nec tanta, ideo non quia habet peccatum aut quia conscientiam. Non quia conscientiam, quia hoc non est malum cognoscere suum peccatum : ergo quia habet peccatum ; et sic semper mortaliter peccat.

Item, qui peccat et ignorat minus est dispositus ad medicinam ; unde Ambrosius dicit quod "peccat gravissime qui ignorat". Si ergo peccat qui accedit cum peccato ignoranter, multo fortius qui accedit cum peccato scienter.

Item, iustus credens se esse in peccato mortali peccat, si accedat ; sed iustus est magis dispositus quam quilibet peccator : ergo multo magis peccat peccator.

Contra : Si omnis peccator damnabiliter manducat, cum nullus sciat se esse iustum, omnis homo exponit se discrimini sumendo.

Item, Apostolus : "Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum" ; sed non tenetur homo amplius se disponere, quam quod non habeat remorsum conscientiae : ergo, si per hoc non est iustificatus, et qui accedit non iustificatus peccat, tunc quilibet sumendo peccat.

Conclusio

Qui minus sufficienter, scilicet tantum secundum probabilitatem, se praeparat ad sumendam echaristiam non mortaliter peccat

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam dicendum quod in hoc sacramento tenetur percipiens se praeparare, quia Deus venit ad habitandum in homine. Praeparatio autem non semper est sufficiens ; sed haec est sufficiens, quando inimicus Domini expellitur de hospitio per veram examinationem et contritionem sive iudicium poenitentiae. Rursus, quia divina Maiestas summa se dignatione humiliat, et divina Bonitas offert gratiam, debet homo cum metu reverentiae et cum dilectione accedere ad hoc quod digne manducet. Digne igitur manducare est sufficienter se praeparare, scilicet peccati omnis expulsione, reverentia et dilectione.

Quidam igitur sunt qui se sufficienter praeparant secundum veritatem ; quidam autem non sufficienter secundum veritatem, sufficienter tamen secundum probabilitatem ; quidam autem neutro modo se praeparant, immo contemnunt. Qui ergo sufficienter se praeparat manducat digne ; qui se nullo modo parat manducat indigne ; qui autem minus sufficienter se parat, scilicet secundum probabilitatem potius quam secundum veritatem, non manducat digne, quia non se praeparavit sufficienter ; nec indigne, quia se praeparat probabiliter ; talis, quamvis non recipiat gratiam, non tamen incurrit offensam.

Ad rationes

Et sic patet illud quod obicit de digne et indigne sumente, quia est ibi medium, quamvis non sit medium inter dignum et indignum.

2-3. Ad illud quod obicitur de praeparatione, dicendum quod nullus tenetur ad hoc sufficienter praeparare se, quia nullus potest scire utrum hoc faciat ; sed quod se praeparet secundum sufficiens dictamen conscientiae, et in hoc contentus debet esse probabilitate.

Ad illud quod obicitur de indevoto, dicendum quod indevotus ibi dicitur contrarie, qui accedit cum peccandi proposito, sicut ibi patet in Glossa.

5-6. Ad illud quod obicitur de eo qui habet conscientiam peccati, dicendum quod non dicitur quis peccare quia recognoscit peccatum suum, sed qui cognoscit peccatum et de illo non poenitet et cum illo accedit ; hoc autem non potest esse sine contemptu ; secus est, quando ignorat. Similiter patet sequens, quod ignorans minus est dispositus, ceteris paribus ; sed ignorans proponens poenitere et volens sciente, qui vult in culpa persistere, non minus, sed magis est dispositus ; unde ignorantia peccati non excusat ratione ignorantiae, sed ratione probabilitatis, quod sit in gratia.

Ad ultimum dicendum quod iustus ex tali conscientia reddit se magis inhabilem, non propter culpam, sed propter conscientiam erroneam, quae quidem, quamdiu persistit, obligat ut non recipiat, propter hoc quod non potest cum hac conscientia recipere quin contemnat.

PrevBack to TopNext