Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum peccet damnabiliter ille, qui corpus Christi dat ei quem scit esse peccatorem.

Quarto quaeritur, utrum peccet damnabiliter ille qui corpus Domini dat ei quem scit esse peccatorem.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Matthaei 7, 6 : "Nolite sanctum dare canibus" ; et 15, 26 : "Non est bonum sumere panem filiorum et dare canibus".

Item, Cyprianus : "Quod histrionibus sacra communio debeat dari, puto nec Maiestati divinae nec evangelicae disciplinae congruere".

Item, ratione videtur, quia medicus, qui daret aegroto medicinam de qua sciret eum moriturum, peccaret mortaliter. Ergo similiter sacerdos peccat qui dat peccatori corpus Christi cui scit cedere in mortem.

Item, quicumque daret corpus Domini alicui ut proiceret in latrinam, non tantum proiciens, sed et dans peccaret mortaliter : ergo similiter in proposito. Si dicas quod ipse non dat, sed reddit, contra : si furiosus peteret gladium suum ut se interficeret, qui illi redderet mortaliter peccaret : ergo etc.

Item, si peccator peteret in occulto, peccaret qui ei daret : ergo similiter in manifesto. Si dicas quod non, propter scandalum, contra : hoc est contra veritam vitae sed nihil contra veritatem vitae faciendum est propter scandalum ; ergo etc.

Item, aliter potest vitare scandalum, ut si pro hostia daret panem benedictum : ergo propter scandalum non tenetur.

Contra : Dominus dedit corpus suum Iudae ne proderet peccatum Iudae. Ergo similiter et sacerdos ei quem scit esse in peccato debet dare.

Item, Augustinus, De consecratione, distinctione II: "Non prohibeat dispensator peccatorem mensam Domini manducare, sed exactorem moneat timere".

Item, ratione videtur, quia ipse est dispensator ; ergo non est suum quod dat, sed reddit alienum : ergo in facie Ecclesiae tenetur dare. Sed non peccat faciendo quod tenetur : ergo etc.

Item, non debet salvare ita animam unius quod perdat animas multorum ; sed multi possent scandalizari, si non daret ; ergo etc.

Item, si non dat, prodit crimen et revelat confessionem, quod tenetur non facere.

Item, si non dat, me nihilominus tamen peccat, quia facit totum quod in se est.

Item, si dat simplicem hostiam, ille nihilominus peccat et est ibi simulatio in sacramento veritatis : Ergo si hoc nullo modo est faciendum, patet etc.

Conclusio

Sacerdos debet dare eucharistiam peccatori occulto publice petenti, non vero peccatori publico

Respondeo : Dicendum quod sacerdos debet dare illi quem scit esse peccatorem, si petat in aperto, si sit occultus peccator et ipse solus scit ; si manifestus, nullo modo debet dare, sive petat sive non, sicut dicit Dominus, et Cyprianus de histrionibus. Ratio autem quare debet dare est multiplex. Prima est, quia nescit utrum Deus occulte operetur. Secunda est, ne prodat crimen eius. Tertia est, ne alios scandalizet. Quarta, quia ille ius habet in facie Ecclesiae, et tunc tenetur illi ius suum petenti reddere.

Ad rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur, dicendum quod Dominus prohibet ut non dent, id est non offerant, non quin reddant.

3-4. Ad illud quod obicitur de medicina, et de illo qui proicit, patet responsio, quia ipse non dat, sed reddit ut alienum. Ad illud quod obicitur, quod non est reddendus gladius furioso, dicendum quod in iudicio teneretur reddere, si non constaret eum esse furiosum ; et quia hic peccator in iudicio et facie Ecclesiae petit et non apparet suum peccatum, ideo debet ei dare.

5-6. Ad illud quod obicitur de occulto, dicendum quod peccator indignus est et in veritate non habet ius ; habet tamen ius secundum iudicium Ecclesiae, quia non constat de peccato nec constare potest ; et ideo, quando operatur secundum veritatem et iudicium suum, non tenetur dare ; quando secundum iudicium Ecclesiae, tenetur. Et ex hoc patet quod non facit contra veritatem, sed secundum veritatem. Iudex enim in foro Ecclesiae iudicat secundum ea quae patent, non secundum ea quae latent ; unde scandalum non est tota causa. Ultimum patet, quia non deberet dare hostiam ; nihilominus peccaret me, et ipse simulando ; nisi fortassis ipse peccator hostiam peteret ob vitandam infamiam et in Dominici corporis reverentiam.

PrevBack to TopNext