Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum corpus Christi sit sub speciebus definitive.
Rationes principales
Et quod non, videtur : Quia illud loco definitur, quod est in uno solo loco ; sed corpus Christi sub sacramento est in pluribus locis : ergo etc. Probatio minoris : omne quod est, ubicumque consecratur, si in pluribus lacis consecratur, in pluribus locis est ; sed corpus Christi est tale : ergo etc.
Item, omne illud in quod possibile est plura in pluribus locis converti, possibile est in pluribus locis esse ; sed corpus Christi est huiusmodi : ergo etc. Sed nullum tale habet esse definitum ; ergo etc.
Item, ubicumque se extendit virtus verbi et elementum, se extendit etiam sacramentum ; sed virtus verbi non est determinata ad locum, sicut patet ; similiter nec elementum, quod est panis : ergo nec hoc sacramentum, ergo nec corpus Christi interius contentum.
Item, quod est in uno loco et potest sine sui mutatione esse in alio non est ibi definitive ; sed corpus Christi est huiusmodi, quia est in caelo et potest sine mutatione sua esse in loco alio, ut in altari : ergo etc.
Contra : Omne individuum est hic et nunc ; sed corpus Christi est individuum : ergo est hic et nunc. Sed quod est hic et nunc est in loco definitive : ergo etc. Si dicas quod corpus Christi, quamvis sit individuum, tamen est unitum substantiae immensae, et ratione illius unionis habet quod sit in pluribus locis, si ista est sufficiens ratio, ergo ab instanti conceptionis fuit in pluribus locis ; quod stultum est dicere. Praeterea, illa unio non aufert ei quin sit individuum : ergo non aufert esse hic et nunc nec esse definitum.
Conclusio
Corpus Christi est sub speciebus sacramentaliter, non proprie definitive
Respondeo : Sicut dicit Innocentius, "quemadmodum Dei Filius secundum Divinitatem habet triplicem modum essendi : in omnibus per essentiam, in iustis per gratiam, in Christo per unionem ; sic corpus Christi localiter est in caelo, personaliter in Verbo, sacramentaliter in altari". Hoc tertio modo dicit "ipsum reperiri in pluribus locis", quia plures sunt species continentes. Unde, per se loquendo, est in uno loco tantum, in quo definitur sicut individuum ; quia vero multa in ipsum convertuntur quae sunt in diversis locis, et ipsum per consequens est in diversis locis secundum illum modum secundum quem multa in ipsum convertuntur, et hoc sub Sacramento.
Unde notandum ad intelligentiam obiectorum quod corpus Christi est individuum, et individuum in quod plura convertuntur secundum se. Quia individuum, est in caelo tantum in proprio et definito loco. Quia vero in ipsum plura convertuntur, non habet terminum substantiae limitatum ad unum locum, sed extendit se ad locum conversionis. Et quia loca conversionis non possunt esse omnia nec unum solum, immo plura, quantum ad hoc nec immense est sicut Deus, nec omnino definitive sicut aliquod individuum, sed medio modo, sicut Deus secundum modum essendi per gratiam non est in omnibus, sed in pluribus.
Si ergo quaeratur ratio quare corpus Christi est in pluribus locis, credo quod haec sit ratio, quia plura convertuntur in ipsum totum et in pluribus locis. Si quaeratur quare plura, dicendum quod Dominus instituit. Et si quaeratur ratio institutionis, dicendum quod, quia cibus spiritualis est et communis, ideo natum est cibare plures, et ideo plura convertuntur in ipsum ; aptitudinem autem cibandi spiritualiter habet ex unione cum Divinitate, actum vero ex existentia sub Sacramento : et ideo institutum est ut plura in illud corpus convertantur, et hoc sub Sacramento.
Ad rationes
Quod obicitur primo de individuo, patet quia ultra rationem individui habet quod plura in ipsum convertantur in diversis locis. Unde sicut individuum, in quod alia possunt converti secundum partem, potest esse in maiori loco, sic illud in quod alia convertuntur totaliter in diversis locis potest esse in pluribus locis.
Ad aliud patet responsio, quia non in omnibus potest esse conversio, quia sacerdos non haberet locum ad cuius ministerium fit. Posito autem per impossibile quod tantum essent tria loca, tunc dicendum quod esset ubique, sed non sicut Deus, quia Deus est ubique propter sui immensitatem : unde nulli potest abesse ; sed corpus Christi esset ubique propter locorum paucitatem.
Ad illud quod obicitur de motu translationis, dicendum quod corpus Christi medium tenet inter esse immensum et esse definitum ; et ideo quodam modo est immotum et quodam modo mobile : mobile quidem in uno loco et immotum in alio ; et in eadem hostia non movetur ad motum partium, nec per se nec per accidens, nisi transferatur tota hostia. Si ergo simpliciter mutaretur et omnino, bene argueret ; sed hoc non habet veritatem.