Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum corpus Christi sit dimensive sive circumscriptive sub illis speciebus.

Quarto quaeritur, utrum corpus Christi sit dimensive sub illis speciebus sive circumscriptive.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Quia omne quod habet extensionem sive dimensionem et ab illa non abstrahitur, si est alicubi, est ibi dimensive ; sed corpus Christi sub Sacramento non abstrahitur a dimensione, cum sit organicum ibi et habeat partem extra partem : ergo est ibi dimensive sive circumscriptive.

Item, corpus Christi non abstrahitur a suis proprietatibus : sed, sicut dicit Philosophus in Sex principiis : "Proprium est positionis primo loco adhaerere substantiae": ergo si non abstrahitur ab aliis proprietatibus magis remotis, nec a positione. Sed positio est ordinatio partium in loco : ergo etc.

Item, omne corpus quod est alicubi localiter, est ibi circumscriptive ; sed corpus Christi in Sacramento est localiter, quia dicit Innocentius quod in pluribus locis existit ; sed hoc non est nisi sub Sacramento : ergo etc.

Item, omne corpus quod est alicubi, ita quod non excedit nec exceditur ab eo in quo est, non est tantum localiter, sed etiam circumscriptive et dimensive ; sed corpus Christi taliter est sub sacramento : ergo etc.

Contra : Esse definitive est superius ad esse circumscriptive ; sed corpus Christi non est definitive sub Sacramento, ut probatum est : ergo etc.

Item, omne quod est dimensive alicubi aequatur illi in quo est : ergo, si dimensive est, aequatur hostiae ; scindatur ergo hostia, et tunc similiter aequabitur parti : ergo unum et idem est aequale parti et toti ; quod quidem Deus non potest facere, quia tunc idem esset maius et minus se ipso et duo contradictorie opposita simul vera et bicubitum aequale monocubito.

Item, omne quod est in aliquo conterminative, si sit dimensive, necesse est esse configurative ; hoc patet. Ergo, cum corpus Christi sit ibi conterminative, quia nec excedit nec exceditur, si est dimensive, est eiusdem figurae : ergo orbicularis et subtilis.

Item, omne quod est alicubi inseparabiliter, si est ibi dimensive, movetur ad motum eius in quo est, sive transferatur sive transvertatur ; sed corpus Christi est in hostia inseparabiliter : ergo, si est ibi dimensive, sicut hostia vertitur, ita et corpus, et ita habebit aliquando caput superius, aliquando pedes. Si ad haec omnia respondeas per miraculum, quia illud esset verum, si esset per naturam, hoc non solvit, quia per miraculum nunquam separatur definitio a definito ; sed istae rationes procedunt non secundum accidentales proprietates, sed per proprias rationes sive definitiones.

Conclusio

Corpus Christi, habens suam propriam dimensionem, non dimensionem hostitiae, non est in ea dimensive

Respondeo : Dicendum quod illud dicitur esse dimensive alicubi quod ita est in illo quod totum in toto et pars in parte secundum commensurationem ; et huiusmodi non debuit esse corpus Christi sub Sacramento, quia tunc necessarium esset illi aequari et configurari, sicut probant rationes praedictae. Sed hoc non congruebat veritati Sacramenti, quia, sicut supra probatum est, ad veritatem Sacramenti requiritur quod sit ibi in quantitate sua ; et si aequaretur hostiae, non esset ibi in sua quantitate, sed conformaretur non in sua figura ; et ideo hoc non debuit fieri, ut corpus habens suam perfectionem esset in illa hostia ; et ita habens suam dimensionem non esset ibi dimensive. Concedendae ergo sunt rationes ad hoc inductae.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur, quod habet dimensionem est dimensive, dicendum quod hoc verum est, si sit ibi sicut locatum in loco ; sed non est ibi sic, sed tanquam significatum contentum in signo ; et quia eodem modo significatur in parva hostia ut in magna, eodem modo continetur.

Ad illud quod obicitur, quod non abstrahitur a proprietatibus, dicendum quod proprietates corporis Christi sunt duplices : quaedam absolutae, ut esse bicubitum et talis figurae ; quaedam relatae, ut videri et tangi et tantum locum occupare Ab absolutis non abstrahitur, sed a comparatis abstrahitur, tum propter veritatem Sacramenti, qua oportet ut magnum corpus sit in parva specie, tum propter utilitatem fidei, qua oportet occultari. Secundum hoc sciendum quod positio est ordinatio partium in toto, et, ab hac non abstrahitur de hac loquitur Philosophus et partium in loco, et ab hac abstrahitur propter. Sacramenti veritatem.

Ad illud quod obicitur, quod est ibi localiter, dicendum quod aliquid dicitur esse localiter aut quia est secundum corporalem praesentiam aut quia secundum commensurationem corpori debitam. Primo modo est ibi localiter, secundo modo non, immo tantum in caelo ; unde Innocentius distinguit esse localiter contra esse sacramentaliter.

Ad illud quod obicitur, quod conterminative est ibi, dicendum quod esse conterminative dicitur dupliciter : uno modo privative, quia nec excedit nec exceditur ; et sic ex hoc non sequitur esse dimensive ; aliomodo positive, quia primum respondet primo et postremum postremo et medium medio, et quod sic est, est ibi dimensive. Sed sic non est ibi corpus Christi ; et ideo non est ibi dimensive sive circumscriptive, quamvis nec excedat nec excedatur, quia medium medio non respondet.

PrevBack to TopNext