Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum corpus Christi sit in qualibet parte hostiae.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia ita dicit Hilarius, et habetur De consecratione: "Ubi pars est, ibi totum". Ergo, cum in qualibet parte hostiae. Sit aliquid de Christo ponere, ergo in qualibet parte est totum ponere.
Item, signemus unam partem aeque magnam ; impossibile videtur quod sit ibi pes sicut quod sit totum corpus. Ergo, cum maioris nobilitatis sit totum continere quam partem et non sit maius impossibile, videtur quod hoc sit tenendum.
Item, constat quod post fractionem est totus Christus in singulis partibus, in quotcumque fiat partitio ; sed per fractionem nihil novum ibi efficitur, : ergo ante fractionem erat totum in qualibet parte. Si dicas quod hoc est ex consequenti, sicut in speculo, non valet ; quia in speculo generatur species in singulis partibus ab obiecto ; sed ibi non est aliquid amplius bis faciens corpus Christi de novo venire, quia verba longo tempore sunt ante dicta : ergo semper est ibi tantum.
Item, corpus Christi sub Sacramento sublimatur ad excellentiorem modum essendi quam spiritus : spiritus enim tantum in uno loco est ; sed corpus Christi praesens est pluribus. Ergo, si spiritus est ita in toto quod in qualibet parte, multo fortius corpus Christi.
Item, in conversione panis est totum homogeneum, ergo quaelibet pars habet rationem totius. Ergo, cum non sit maior ratio quare ista pars convertatur in hanc partem quam illa, qua ratione in unam, et in omnes : ergo, si quaellbet pars in totum, patet etc.
Item, hoc ipsum ostenditur per impossibile. Signemus aliquam partem hostiae, aut ibi est totum aut pars. Si totum, habeo propositum ; si pars, tunc dividatur hostia ; hic aut est pars aut est totum. Si pars, ergo Christus est divisus ; si totum, et prius non erat : ergo plus continet haec pars hostiae quam prius : ergo de necessitate aliquid est ibi conversum in partes quod prius non fuerat ; et ulterius, locus est mutatus, quia pars illa cessit aliis partibus quae de novo esse ibi incipiunt.
Item, esto quod fieret consecratio in pane qui esset maioris quantitatis quam corpus Christi ; tunc vel aliqua pars hostiae esset vacua a continentia corporis Christi aut corpus Christi est ibi maius quam sit per naturam aut est in qualibet parte. Sed primum est contra perfectionem Sacramenti ; secundum contra perfectionem corporis Christi : ergo tertium est ponendum.
Sed contra : Si ubi pars, ibi totum, ergo ubi una pars, ibi quaelibet : ergo pars non est a parte distincta : ergo corpus Christi est ibi confusum.
Item, si totum est in qualibet parte, ergo cum possibile sit hostiam dividi in infinitum, videtur quod corpus Christi erit ibi infinities.
Conclusio
Corpus Christi ita est in toto, ut sit totum in qualibet parte, in qua salvatur species totius
Aliquorum enim positio est quod sub totali specie sit totum corpus, ita quod sub nulla parte totum ante fractionem, sed post fractionem est in qualibet parte totum ; et hoc dicunt venire non a virtute convertendi, quia hoc non est per conversionem, sed per inseparabilem unionem. Sicut enim ubi corpus, ibi anima Christi propter coniunctionem, sic, cum haec pars hostiae contineat aliquam partem corporis et inseparabiliter, rursus, illa pars non possit dividi ab aliis, quia corpus incorruptibile, propter coniunctionem ; qui separat partem hostiae ab hostia totum trahit secum. Et ponunt exemplum in speculo : quia imago habet esse spirituale quod non potest dividi, et in altera parte speculi remanet pars imaginis, similiter et tota. Simile etiam dicunt in anima sensibili, quae nata est esse in corpore anuloso propter consimilem rationem in partibus et toto ; unde quando dividitur pars a toto, remanet in ea tota anima. Sic suo modo in proposito. Unde, quia non est ponendum in hoc sacramento nisi quod necesse est, et ratio cogit post fractionem esse in partibus divisis hostiae, ante fractionem autem ponere esse in omnibus partibus non cogit : nolunt amplius ponere.
Aliorum opinio est quod corpus Christi ita est in toto quod in qualibet parte in qua salvatur species totius. Et hoc quidem ponunt non propter necessitatem, sed propter rationem inducentem et in conversione et in fractione. In conversione, quia, cum totum sit homogeneum, non est maior ratio quare magis una pars in unam partem quam in totum convertatur ; ex quo non requiritur determinata pars. Unde Innocentius : Ego sane concesserim quod totalis panis in totale corpus convertitur, ita tamen quod nulla pars panis in aliquam partem corporis transit. In fractione similiter videmus quod qua ratione post in qualibet parte totus, eadem ratione similiter et ante. Unde Innocentius : Reor, salva fide Maiestatis, quod, ubi est panis consecratus, totum in singulis partibus continetur ; quod inde conicio, quoniam in quotcumque partes species dividantur, in singulis est totus Christus.
Et haec positio est probabilior et huic magis consentio, quia facit ad veritatem. Sacramenti et utilitatem fidei : ad veritatem, quia Christus ibi continetur ut signatum in signo, et quia ratio signandi uniformiter est in partibus et in toto ; ad veritatem Sacramenti spectat quod uniformiter sit in partibus et in toto. Ad utilitatem fidei facit, quia phantastica imaginatio multum impedit nos ab elevatione ad contemplandum credenda. Sed, si corpus Christi ponatur ibi, ita quod pars in parte et totum in toto, non est omnimoda abstractio ab imaginatione. Sed quando ita ponitur quod totus sub qualibet parte, hoc nullatenus cadit sub imaginatione. Unde multum, sublevatur homo ad puritatem intelligentiae.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod ibi est confusio, dicendum quod non est, quia, etsi partes non distinguantur secundum positionem in loco, distinguuntur tamen secundum positionem in toto ; et ideo non est ibi confusio, quia est ibi positio, quae est ordinatio partium in toto.
Ad illud quod obicitur, quod infinities esset, dicendum quod, quamvis anima sit in qualibet parte corporis, tamen semel est, quia unum est corpus ; similiter in una hostia, quamvis in omnibus partibus, est ibi tamen semel ; nec hostia est divisibilis in partes infinitas, ita quod ratio totius, scilicet panis, vel proprietatis consequentis salvetur, quia in divisione continui est status naturalis quantum ad partes secundum formam.