Dubia
Dubia
Dub. I.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Sicut persona Christi constat et conficitur ex Deo et homine. Videtur enim improprie loqui, quia persona Christi est simplicissima : ergo non habet compositionem aliquam. Item, nulla videtur similitudo, quia est unio in persona et unio omnino sempiterna et inseparabilis ; haec autem ad modicum tempus est.
Respondeo : Dicendum quod similitudo attenditur quantum ad duo : et quantum ad ea quae dicuntur componi et etiam quantum ad modum compositi. Quantum ad ea quae dicuntur componi, quia, sicut est ibi aliquid spirituale et invisibile, ut divina natura, et aliquid corporale et visibile, sic et in proposito. Quantum ad modum compositi, quia sicut divina natura et humana dicuntur componi, non quia ex eis constet unum, sed quia uniuntur in uno, scilicet in una persona Christi, sic in proposito dicuntur componi, quia ad unum.
Quod ergo obicit de compositione, dicendum quod large dictum est personam Christi constare et confici duobus, quia illas duas naturas in se habet. Unde dicitur composita, quia cum alio posita, non ex aliis confecta. Quod obicitur de inseparabilitate, dicendum quod quantum ad hoc non attenditur similitudo.
Dub. III.
Item quaeritur ulterius de hoc quod dicit : Conficitur sacramentum Ecclesiae duobus, cum illud sacramentum dicatur constare ex carne et sanguine et ex specie vini et panis, similiter ex specie et vero corpore, quaeritur : quomodo differenter ? Item, cum conficitur ex sacramento et re, quaeritur quomodo se habeant per modum partium : aut enim sunt partes subiectivae aut integrales. Non subiectivae, quia ex eis non constaret. Si integrales, sed pars integralis non recipit denominationem totius : ergo sacramentum non habet confici ex sacramento et re.
Respondeo : Dicendum quod sacramentum Novae Legis duo habet, scilicet quod est figura et causa. Quoniam ergo illud sacramentum habet rationem significandi a specie exteriori, sed rationem dandi gratiam a carne Christi vera, ideo signanter dicit Augustinus quod sacramentum Ecclesiae duobus conficitur, scilicet sacramento, id est signo, cui appropriat rationem sacramenti propter significationem, et re sacramenti, quae efficit. Et per hoc patet illud quod quaeritur, quia aliter sunt partes species duae, scilicet panis et vinum, quam species cum re, quia solum quantum ad alterum, scilicet quantum ad rationem significandi completam, sicut tactum est supra.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Caro carnis et sanguis sacramentum est sanguinis. Videtur enim male dicere, quia nihil idem est signum sui ipsius. Si tu dicas mihi quod idem sub diversis statibus potest esse signum et signatum, ut caro, prout est sub Sacramento, sit signum sui prout est in caelo, quod videtur dicere littera sequens ; contra : signum debet esse notius sensibus quam signatum ; sed caro, prout est sub Sacramento, est in visibilis et impalpabilis, in caelo visibilis et palpabilis : ergo non est signum eius. Si tu dicas, sicut dicit Magister, quod caro accipitur pro signo carnis, scilicet pane, contra : species panis est visibilis et palpabilis ; sed Augustinus dicit quod carne invisibili significatur caro visibilis.
Respondeo : Dicendum quod tropologicus est sermo, nec tantum uno tropo, sed duplici, quia quod est signi attribuitur signato et quod est signati attribuitur signo. Species enim panis est signum, quoniam est visibilis ; sed caro interius contenta est signatum, quia est invisibilis. Dicere ergo quod caro invisibilis signat, hoc est dicere quod species panis, quae est signum carnis invisibilis, signat corpus Christi visibile et palpabile ; et illa species panis est caro invisibilis, non quia non videatur, sed quia contentum eius, quod est caro, est invisibile et intelligibile eatenus qua ibidem continetur ; quasi vellet Augustinus dicere : caro Christi visibilis et palpabilis signatur et continetur a specie panis invisibiliter et intelligibiliter.