Divisio textus
Divisio textus
Supra reprobavit Magister errorem ponentium corpus Christi non esse vere in altari, et hoc respondendo eorum sophisticis obiectionibus ; in parte ista veritatem fidei confirmat, multiplici auctoritate ostendens quod corpus Christi vere est in altari et simul cum hoc ostendens qua virtute sit ibi. Et habet haec pars tres partes. In prima resumit errorem superius positum cum sua ratione, ut ipsum infringat veritatis ostensione. In secunda manifestando veritatem convincit errorem, ibi : Haec et his similia obiciunt etc. In tertia concludit veritatem iam probatam, ibi : Ex his aliisque constat etc.
Prima parte et ultima remanentibus indivisis, media dividitur in duas. In prima ostendit duplici auctoritate quod corpus Christi vere potest esse in altari. In secunda vero ostendit quod non. solum potest esse, immo vere est post consecrationem, ibi : Item ante benedictionem alia species nominatur. Et utraeque auctoritates habent secum rationes coniunctas. Nam primae duae dicunt quod virtus Verbi, quae potuit creare, et virtus Spiritus Sancti, quae potuit in utero Virginis mirabiliter et praeter ordinem naturae corpus Christi formare, potest similiter, immo multo fortius, substantias in id quod iam erat mutare. Similiter duae sequentes dicunt quod panis convertatur in verum corpus, et ibi sit corpus, ubi erat panis. Hoc fit secreta potestate et virtute Spiritus Sancti.
On this page