Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum aequalis vel maioris virtutis sit panem in corpus Christi convertere, quantae est aliquid de novo creare.
Quantum ergo ad primum quaeritur, utrum aequalis virtutis vel maioris sit panem in corpus Christi convertere, quantae est aliquid de novo creare.
Et quod non sit aequalis virtutis, videtur : Per verbum Ambrosii, quoniam Ambrosius arguit sic : "Si sermo Christi potuit facere quod non erat, non potest ea quae sunt in id mutare quod non erant" ? quasi dicat : potest. Sed ista ratio nihil valeret nisi illud esset maioris potentiae : ergo potentia creandi est maioris potentiae quam transsubstantiandi.
Item, ratione videtur, quia ubi est maior distantia, ibi maior virtus reducens ; sed inter ens et non-ens est maior distantia quam inter ens et ens : ergo maior est virtus in creatione in qua de non-ente fit ens.
Item, maior est virtus quae agit paucioribus mediis et auxiliis ; sed virtus quae producit ex nihilo sibi sola sufficit, quae vero ex aliquo, aliam rationem praesupponit ; ergo etc.
Contra : "Maius est de impio facere pium quam creare caelum et terram" ; sed transsubstantiatio panis in corpus Christi multo maior est quam impium iustificare ; ergo illud maioris virtutis est quam creare.
Item, illud est impossibilius quod mens bene disposita difficilius iudicat ; sed omnis mens facilius credit aliquid de novo fieri quam aliquid in aliud transmutari sine illius augmenta et aliqua mutatione : ergo illud difficilius.
Conclusio
Maius est quoad effectum creare quam tanssubstantiare; sed quatenus corpus Christi superexcedit omnem creaturam, prout est cum anima et Divinitate, effectus transubstantionis excellit omnem rei alterius creationem
Respondeo : Dicendum quod, si loquamur de virtute creante et transsubstantiante, quae maior sit quantum ad se, non est differentia, quia una est, nec intensa nec remissa. Si autem quantum ad effectum, quis sit indicativus maioris potentiae, sive magis declarativus potentiae divinae, dicendum quod in qualibet harum operationum est considerare principium initiale, distantiam mediam et terminum finalem. Quantum ad principium initiale maioris virtutis est attestativum creare quam transsubstantiare, quia ibi ex nihilo, hic operatur in aliquid. Quantum vero ad distantiam mediam est aequalis virtutis, quia utrobique nihil commune reperitur nec manet secundum genus subiectum, licet secundum genus praedicabile in altero. Quantum vero ad terminum finalem, quia ibi in creatione fit ut quod non erat sit, in transsubstantiatione fit ut quod erat alicubi sine sui mutatione sit alibi, illud quidem est maius, sed hoc rarius ; et illud maius est, sed istud maius videtur. Quantum ergo ad terminum finalem maius est creare, sed maius videtur transsubstantiare.
Rationes igitur primae verae sunt, quia maior effectus est creare et quantum ad terminum finalem et quantum ad principium initiale. In hoc tamen quod corpus Christi superexcellit omnem creaturam prout est cum anima et Divinitate ; et transsubstantiatio facit ut illud corpus sit in altari, non de alio : ideo excellit omnem alterius rei creationem, non tamen sui formationem, sicut videbitur.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur, quod maius est de impio facere pium etc., dicendum quod illud dicitur maius, salvo libero arbitrio, quia hic ex parte liberi arbitrii est resistentia, ibi nulla ; non sic in proposito.
Ad illud quod obicitur de iudicio mentis dispositae, dicendum quod faciliora iudicat usitatiora et quae magis apparent, quamvis maiora sint ; unde non valet.
Ad illud quod obicitur de distantia, dicendum quod hoc concedendum est quantum ad hoc quod nihil commune remanet, sed non quantum ad distantiam in ratione generis praedicabilis.
Ad illud quod obicitur, quod maius est facere quod in pluribus locis etc., dicendum quod, cum aliquid non-ens fit, aut est in potentia ut sit aut nullo modo. Si aliquo modo est. in potentia ut sit, tunc bene concedendum est quod maius est facere quod in pluribus locis sit quam quod sit, quia est in potentia ad esse, non ad plura loca simul. Sed quando nullo modo est in potentia ut sit et congruitatem hahet ad hoc ut in pluribus locis sit, primum est maius ; et sic in proposito, quia illud quod creatur nullam habet potentiam nec ordinationem ad hoc ut sit. Sed corpus Christi iam conditum et perfectum idoneitatem habet ad hoc ut sit in pluribus locis sub Sacramento.