Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum virtus transsubstantiandi sit nobilior virtute concipiendi Christum.
Rationes principales
Et quod virtus transsubstantiandi sit nobilior, ostenditur sic. Nobilitas et magnitudo virtutis per actum dignoscitur, et actus per terminum ; sed virtus conceptionis in Virgine terminata est ad corpus Christi passibile et mortale, transsubstantiatio autem ad corpus impassibile et immortale, et hoc prout est in perfecta aetate et substantia et quantitate : ergo etc.
Item, quanto illud ex quo incipit actio minorem habet dispositionem ad terminum actionis, tanto virtus reducens est excellentior et virtuosior ; sed panis minorem habet dispositionem ad carnem Christi quam caro beatae. Virginis : cum igitur virtute transsubstantiationis panis transeat in carnem et virtute conceptionis caro beatae Virginis facta sit caro Christi, videtur quod virtus transsubstantians sit dignior et excellentior.
Item, quanto virtus magis se diffundit et communicat, tanto potentior et melior, quia bonum est communicativum sui ; sed virtus transsubstantiandi est communis toti mundo et Christi carnem facit esse ubicumque fideles sunt ; virtus autem concipiendi solum fuit in Virgine et Christum solum in uno loco fecit esse : ergo haec virtus, communicari creaturae, secundum scilicet transsubstantiandi, est nobilior et excellentior.
Contra : Illa virtus est dignior, quae subiectum suum facit dignius et excellentius ; sed virtus concipiendi data Virgini Mariae fecit eam multo digniorem quam virtus sive potestas consecrandi data sacerdoti vel verbo : ergo virtus concipiendi est excellentior.
Item, opus illud est maius et excellentius de quo tenetur quis secundum rectam rationem plus laudare Deum et ei regratiari ; sed magis tenemur laudare Deum de conceptione gloriosae Virginis quam de consecratione quam facit sacerdos in altari : ergo etc.
Item, illa virtus est potentior et maior quae potest in plus ; sed beata Virgo unica conceptione concepit illud idem et tantum quantum omnes sacerdotes omnibus consecrationibus conficiunt a principio mundi usque ad finem ; et praeterea, novum aliquid, quod non erat, nobis concepit ; sed sacerdos non conficit nisi quod erat : ergo virtus conceptionis ad maiorem effectum sive terminum se extendit : ergo nobilior.
Conclusio
Virtus concipiendi Christi nobilior est virtute transsubstantiandi tum quoad manifestationem divinae potentiae, qua laudatur divina Maiestas, tum quatenus consideratur communicata beatae Virgini
Respondeo : Dicendum quod dupliciter est loqui de utraque harum virtutum : aut prout sunt in suo fonte et primo principio, ut dicatur virtus concipiendi, quae operata est conceptionem et principaliter et propria auctoritate, et similiter virtus transsubstantiandi ; et sic non est comparatio secundum maius et minus in se ; sed, si comparentur ad manifestationem factam per effectus, iudicandum est quod se habent sicut ; excedentia et excessa. Licet enim utrumque sit nobilissimum et ostendat Dei potentiam esse summam, in illo tamen magis quod laudatur Maiestas divina et in hoc captivatur magis ratio nostra.
Alio modo possumus loqui de hac duplici virtute, prout dicitur communicari creaturae, secundum quod dicitur quod Virgini data est potestas concipiendi et sacerdoti per verbum potestas conficiendi ; et sic loquendo simpliciter virtus concipiendi est dignior et excellentior, quia subiectum magis nobilitat ; maius enim est esse matrem Dei quam esse sacerdotem ; quia etiam actio singularior et praeclarior : maius enim est concepire quam conficere, quia terminus actionis plus accipit a concipiente Matre quam a conficiente sacerdote. Accepit enim a Matre humanitatem et esse, non tantum esse hic vel esse ibi ; in consecratione vero, sicut melius patebit, corpus Christi non incipit esse.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur de nobilitate corporis Christi, iam patet responsio. Nam corpus Christi in consecratione non fit ; quod si fieret, tunc utique bene concederem rationem, sed certe tunc non fit eius humanitas, quia facta est in conceptione ; non fit gloria corporis, quia facta est in resurrectione ; non fit perfecta aetas, quia triginta annorum spatio est perfecta. Unde argumentum deficit, quia arguit ac si faceret. Sed per consecrationem nihil novum fit, sed hoc solum fit ut quod erat in caelo perfectum et gloriosum virtute transsubstantiandi idem sine mutatione sit in altari.
Ad illud quod obicitur, quod minor est dispositio, dicendum quod ex utraque parte erat potentia obedientiae. Verumtamen esto quod minor sit dispositio, tamen virtus data verbo vel sacerdoti non efficit vel reducit ad actum sicut virtus conceptionis data Virgini ; et hoc melius patebit in tertio problemate.
Ad illud quod obicitur de communicatione, quod nobilior est virtus ,quae se magis communicat, dicendum quod verum est, ceteris aliis paribus ; sed non sic in proposito. Nam beatissima Virgo Maria tantam habuit divinitus sibi collatam virtutem quod recte Mater Domini dicitur et est verissime ; sacerdos autem nec verbum nec pater nec mater Christi potest dici, quamvis ad eius ministerium convertatur panis in beatissimum corpus Christi.