Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Magister: Satis responsum est haereticis etc., quia his duabus obiectionibus ipse non respondit, scilicet de manducatione Domini nostri, quod videtur esse irreverentiae ; et de formatione corporis Christi, quod videtur esse dementiae.

Respondeo : Dicendum quod solutio huius secundi articuli patebit in sequenti distinctione de conversione ; alterius vero, scilicet de irreverentia, patet ex praecedentibus, quia non manducatur manducatione carnali, sed spirituali, sicut medicina salutifera ; et hoc non est irreverentia, immo magis irreverentia Domini contemnere medicinam.

Dub. II.

Item. quaeritur de hoc quod dicit Ambrosius: Si tantum valuit sermo Eliae etc. : unde hoc habuit sermo Eliae ? Aut a se aut aliunde. Non a se, constat ; non aliunde, ut videtur, quoniam appetere vel petere consumptionem aliorum non est caritatis, cum caritas dictet contrarium : sed, si non est ex caritate, non est exaudienda petitio : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod sermo Eliae dicitur valuisse, non quia potentia fuerit in Elia vel eius sermone ad illud faciendum, sed quia ad eius petitionem astitit vis superior ; et hoc non fuit tantum ratione caritatis quae erat in eo, sed potius ratione gratiae miraculorum quae potissime vigebat in eo. Nec peccavit in hoc Elias, immo digne fecit, quia illi confidentes in multitudine comitum irreverenter loquebantur, contemnentes virtutem Dei quae erat in eo ; et ideo iuste experti sunt Dei iudicium iustum et potentiam viri sancti ; et nos etiam instructi sumus quantam servis suis velit Deus reverentiam exhiberi.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus: Post consecrationem carnem Chtisti et sanguinem, quod benedictio consecravit. Videtur enim male dicere, quia in substantia formae nihil est pertinens ad benedictionem, sed totum per modum narrationis ; quod patet, cum dicitur : Hoc est corpus meum.

Respondeo : Dicendum quod verba in quibus consistit vis consecrandi dicuntur benedictio tum ratione benedictionis praecedentis, tum quia ad eorum prolationem Dominus benedicit, quia convertit in corpus quod super omnia benedixit, ditando perfectis donis gratiarum animam et sanctificatione et puritate carnem illam sanctissimam.

PrevBack to TopNext