Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra egit Magister de sacramento Eucharistiae in se et in comparatione ad manducantem. In hac parte agit de ipso per comparationem ad conficientem. Et dividitur haec pars in tres partes. In prima parte agit de ipsa confectione. In secunda de consequentibus ad confectionem, infra, distinctione duodecima, ibi : Si autem quaeritur de accidentibus, quae reinanent etc. In tertia agit de potestate conficientis, infra, distinctione decima tertia : Solet etiam quaeri, utruin pravi sacerdotes etc.

Prima pars habet duas partes. In prima parte agit de ipsa confectione quantum ad actum transsubstantiandi ; in secunda quantum ad materiam, ibi : Sub alia autem specie tribus de causis. Prima pars habet duas partes. In prima determinat veritatem. In secunda reprobat falsas opiniones, ibi : Quidam vero sic dicunt conversionem illam etc. Prima pars habet duas. Primo enim determinat quid sentiendum ; secundo vero quid loquendum, ibi : Nec tamen concedunt aliqui etc.

Similiter secunda pars habet duas. In prima ponit opiniones. In secunda reprobat, ibi : Sed quod non sit ibi substantia nisi corpus Christi etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus