Praeambulum
Praeambulum
Ad intelligentiam huius partis sex quaeruntur. Primo quaeritur, utrum in hoc sacramento sit aliqua conversio panis in corpus Christi. Secundo, dato quod sic, quaeritur, utrum totus panis convertatur an aliquid remaneat praeter accidentia. Tertio, dato quod convertatur totus, quaeritur, utrum talis conversio panis possit dici annihilatio. Quarto, dato quod non, quaeritur, utrum panis convertatur in totum Christum , id est in animam et Divinitatem sicut in carnem. Quinto, utrum haec conversio sit subita an successiva. Sexto et ultimo quaeritur, quibus verbis sit exprimenda illa conversio.
On this page