Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in sacramento Eucharistiae sit vera conversio panis in corpus Christi.

Rationes principales

Circa primum sic proceditur, et quod sit ibi vera conversio panis in corpus Christi, videtur : Primo per ipsam formam, quia, cum dicitur : "Hoc est corpus meum", aut falsum dicit Veritas aut panem convertit in corpus ; sed non dixit falsum : ergo etc.

Item, hoc ipsum probatur auctoritate Doctorum, auctoritate Ambrosii scilicet et Eusebii et Augustini et Damasceni : panis et vinum supernaturaliter in corpus et sanguinem transit.

Item, ratione videtur, quia constat et verum est quod corpus Christi secundurn. veritatem est in altari ; et prius non fuit : ergo secundum aliquam mutationem sui vel alterius. Non sui, quia est immutabile. Non alterius nisi panis : ergo etc. Si dicas quod corpus Christi est mutabile secundum locum, quia haec est mutatio entis completi, et haec est in corpore Christi ; contra : omne quod mutatur secundum locum, si accedit ad unum, recedit ab altero ; ergo secundum hoc Christus recedit a caelo. Praeterea, nihil quod mutatur secundum locum, simul tendit ad differentias diversas positionum ; sed simul consecratur corpus Christi Romae et Parisius : ergo, si corpus Christi movetur Romam; non ergo Parisius: ergo etc.

Contra : Gregorius dicit, et habetur in littera : "Quis fidelium habere dubium possit in hora immolationis caelos aperiri, summa et ima sociari": sed haec non fierent, si aliquid in corpus Christi converteretur, immo videtur secundum Gregorium quod descendat : ergo ibi non est conversio.

Item, Damascenus : "Quia consuetudo est hominibus comedere panem et bibere vinum, coniugavit eis Divinitatem et fecit ea Sacramentum corporis et sanguinis sui". Si coniugavit illis divinitatem, ergo salvantur in sua natura : non ergo convertuntur in aliud.

Item, ratione videtur quia, si aliquid convertitur in corpus Christi, aut quod est aut quod non est. Si quod non est, ergo corpus de novo fit : ergo plura corpora simul. Si quod est, sed quandocumque aliquid convertitur in id quod est, augetur : ergo corpus Christi consecratione sive conversione fit maius.

Item, in nullo alio sacramento elementum convertitur in id quod significat, sed sufficit illud adesse : ergo videtur quod similiter debeat esse in hoc Sacramento.

Item, miracula non sunt ponenda, ubi aeque bene potest fieri sine miraculo ; sed corpus Christi, cum sit gloriosum, simul cum pane potest esse et idem faciet ac si panis converteretur ; quod non potest esse sine miraculo : ergo etc.

Item, in nullum corpus convertitur cibus nisi quod indiget refectione ; sed corpus Christi non est tale : ergo etc. Si dicas quod non absorbet ut terra, sed ut radius aquam, scilicet non indigentia, sed potentia ; contra : radius non convertit aquam in se, ergo nec Christus panem in corpus suum.

Conclusio

In sacramento eucharistiae est conversio panis in corpus Christi, non in partem, sed in totum

Respondeo : Sicut dicit Magister, quorumdam fuit positio quod non est ibi aliqua conversio, sed ad invocationem verborum sine conversione fit divina virtute ut corpus Christi sit ibi. Sed haec positio contraria est Sanctorum auctoritati et rationi. Rationi quidem, quia aufert sacramenti veritatem, congruitatem et utilitatem : veritatem, quia ponit ex hoc falsitatem in forma ; ponit etiam mutationem circa Christi substantiam, sicut probatum est in opponendo. Congruitatem tallit, quia, cum manet ibi panis, non est adeo ductivum in alterum sicut cum manent sola accidentia, quae dependent et per se stare non possunt. Utilitatem etiam, quia, dum possibilitatem et rationem quaeri, minuit meritum fidei.

Propter hoc igitur haec positio est reprobanda et neminem habet ex doctoribus defensorem ; immo communiter tenet Ecclesia quod est ibi conversio panis in corpus Christi, non, inquam, in partem corporis, sed in totum.

Ad rationes

1-2. Ad illud ergo quod obicitur primo de verbo Gregorii, dicendum quod sermo ille est tropicus, et dicuntur caeli aperiri, quia divina bonitas large nobis tunc tribuit panem caelestem. Summa etiam et ima dicit sociari propter corporis Christi praesentiam. Et rursus, per manus angelorum dicitur deferri quantum ad devotionem offerentis, qui mittit sacrificium, et orationem in caelum quam ad angelos spectat Domino praesentare ; sed hoc in litteralibus patebit. Quod autem dicit Damascenus, intelligendum est quantum ad continentiam specierum visibilium vel in ratione conversionis substantiae panis, quia panis convertitur in corpus Divinitati unitum et species post conversionem continent illud, et sic Divinitas utrisque dicitur coniugari.

Ad aliud patet responsio, quia totum in totum convertitur, ideo nec fit novum nec fit maius ; illud autem intelligitur, si in parte converteretur.

Ad illud quod obicitur de aliis sacramentis, patet similiter responsio quod non est simile, quia hoc est maius quantum ad rem contentam. Praeterea, in aliis res est gratia quae creatur ; sed corpus Christi non creatur tunc in Sacramento.

Ad illud quod obicitur de miraculo, patet similiter, quia miraculum ponitur hic propter veritatem Sacramenti et congruitatem et etiam utilitatem, sicut visum est.

Ad ultimum quod obicitur de cibo et cibabili, dicendum quod panis non convertitur in corpus Christi sicut cibus in cibabile : nec corpus Christi convertitur in se, sed Deus convertit, ut ubi erat panis, qui est cibus corporalis, sit corpus Christi, non per transmutationem in corpore factam, sed in pane in ipsum prius existens transeunte.

PrevBack to TopNext