Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum totus panis convertatur in corpus Christi an aliquid remaneat praeter accidentia.

Secundo quaeritur, utrum totus panis convertatur in corpus Christi an aliquid remaneat praeter accidentia.

Rationes principales

Et quod totus non convertatur, videtur : "Quia nihil est in genere quod non sit in aliqua eius specie" ; sed transsubstantiatio est mutatio, et in omni specie motus aliquid manet : ergo etc.

Item, sicut in naturali mutatione est potentia materiae, sic et in hac potentia obedientiae ; sed ex parte transmutati, ubi est potentia materialis, non omnino tollitur, et ideo remanet illud in quo fundatur : ergo videtur quod similiter in ista aliquid remaneat in quo fundatur obedientiae potentia.

Item, de ratione mutationis est quod illud quod mutatur aliter se habet nunc quam prius ; sed panis mutatur in corpus Christi : ergo aliter se habet nunc quam prius. Sed quod aliter nunc quam prius est aliquo modo manet : ergo et panis secundum aliquid sui manet.

Item, quandocumque aliqua duo extrema communicant in aliquo, illud in quo communicant manet idem in tota transmutatione ; sed panis et corpus Christi communicant in materia : ergo materia manet.

Contra : Virtute verbi fit transsubstantiatio ; sed verbum demonstrat substantiam sub accidentibus, totam, inquam, substantiam panis : ergo totam convertit.

Item, convertit in totum corpus Christi : ergo convertit et totum panem, quia, si tantum materiam panis, tunc videretur quod esset conversio in solam materiam.

Item, si manet aliquid de pane, aut ut commune in transmutatione aut non ut commune. Si ut commune, ergo corpus Christi haberet aliam materiam vel aliam formam : quod stultum est. Si non ut commune, tunc videtur quod remaneat materia sine forma vel forma sine materia. Sed utraque istarum per se est otiosa ; sed in Sacramento nihil omnino est otiosum : ergo neutrum manet.

Item, si convertitur secundum partem suae essentiae, quaero : secundum quam ? Et ostenditur quod secundum formam, quia illa est magis idonea conversioni. Et praeterea, sacramentum est institutum non ratione materiae, quae in omnibus communis est, sed ratione formae. Si ergo verba respiciunt magis formam, tunc illam convertunt. Sed contra : tunc remanet materia incompleta ; sed divinae virtutis non est incompleta facere, sed potius incompleta complere : ergo etc.

Conclusio

Totus panis convertitur in corpus Christi, solis accidentibus remanentibus.

Respondeo : Dicendum quod opinio aliquorum fuit - quam tamen Magister non ponit, quia modernorum est vel etiam quia non multum est probabilis - quod non totus panis secundum substantiam transit, sed aliqua pars essentialis remanet. Constat enim quod accidentia remanent secundum esse et operationem. Quia videtur quod remanent secundum esse, fuerunt qui dicerent quod remanet etiam materia quae illa sustinet et transit forma. Sed hoc nihil est, quia materia non est nata sustinere accidentia nec esse in actu nisi cum forma.

Alii videntes quod accidentia habent operationem, et omnis operatio ortum habet a forma substaniiali, dixerunt quod transit materia et remanet forma. Sed hoc iterum nihil est, quia forma non operatur nisi in materia.

Propter hoc, quamvis istud sacramentum sit plenum miraculis, quia tamen non ponuntur esse nisi quae faciunt ad sacramenti veritatem et eius occultationem, ideo ponunt communiter doctores quod totum transit in totum, solis accidentibus remanentibus causa necessaria et utili. Et propterea, relicta prima opinione, quae tollit conversionem materiae, relicta alia, quae tollit conversionem formae, magis catholicam tenemus quod totus panis in corpus Christi convertitur, et optimo modo ista conversio transsubstantiatio dicitur.

Si autem quaeras sub quo genere motus vel mutationis continetur, dicendum quod haec est mutatio singularis, quae nullum simile plenum habet ; assimilatur tamen in aliquo. Quia enim in hac mutatione nihil commune manet, assimilatur creationi. Quia vero principium initiale non est nihil, sed aliquid, ideo dissimilis est creationi et similis generationi. Quia vero terminum finalem non habet aliquid. de novo factum, sed prius existens, ideo est dissimilis generationi et similis augmento. Quia vero corpus Christi ex hoc non crescit, sed in pluribus locis existit, ideo dissimilis augmento et similis loci mutationi. Quia vero in alio loco existit et a proprio non recedit, sed aliquid in ipsum transit, ideo omni motui et mutationi dissimilis est et est prorsus mutatio singularis. Corruptioni vero et diminutioni nullo modo assimilatur, quia operationes sunt imperfectae, quae non decent divinam virtutem hic operantem. Rursus, quia in alteratione variantur accidentia sensibilia, et hoc non contingit huic Sacramento propter fidem, nec illi assimilatur.

Ad rationes

1-3. Ex his patet primum et secundum et tertium, quia illud est verum de mutatione in qua habent aliquid commune termini ; sed hic nihil habent.

Ad illud quod obicitur ultimo, quod habent commune, dicendum quod commune habent secundum naturam praedicationis, sed non secundum naturam mutationis. In illa enim mutatione nihil possunt habere commune, quia corpus Christi non potest habere nec novam materiam nec novam formam ; et si aliquid maneret, impossibile esset quod corpus Christi esset idem omnino ; cum autem totum transit, nulla omnino innovatio nec formatio fit circa corpus Christi. Unde illud argumentum locum habet in naturali mutatione.

PrevBack to TopNext