Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum ista conversio sil annihilatio.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia omne illud quod sic mutatur quod nihil de ipso remanet annihilatur ; sed taliter est de substantia panis in proposito : ergo est annihilatio.
Item, succedens generatio non aufert corruptionem praecedentem : ergo succedens conversio non aufert corruptionem praecedentem ; sed hic corrumpitur materia et forma, et ita totum : ergo quidquid succedat, nihilominus est annihilatus panis.
Item, esto quod pari virtute converteretur totum universum in corpus Christi, ipsum esset annihilatum. Probatio : toto universo cedente in nihil, solo Christo manente, nil minus remanet quam si converteretur totum in Christum, quia tantum Christus est : ergo, si ibi esset annihilatio, et hic.
Item, argumentum hoc est necessarium : A non est B nec pars B nec aliquid eius nec aliquid aliud ; et fuit : ergo est annihilatum. Sed panis non est Christus nec pars Christi nec aliquid aliud : ergo etc.
Contra : Nihil quod convertitur in rem digniorem se annihilatur ; sed panis convertitur in rem multo digniorem se : ergo etc.
Item, actio penes terminum denominatur : ergo, cum annihilatio denominetur ab hoc quod est nihil, et annihilatione nihil fit, sed nihil non habet aliquid de bono : ergo nec annihilatio. Sed nulla actio est a summo Bono nisi bona : ergo etc.
Item, a summo Bono nunquam id quod est bonum fit malum : ergo a simili nunquam id quod est ens fit non-ens sive nihil.
Conclusio
Transsubstantiato non est annihilatio, sed in meliorem substantiam commutatio
Respondeo : Dicendum quod, sicut tangit Magister in littera, quorumdam positio fuit quod esset annihilatio panis, cum nihil de eo remaneat, vel quia videbatur indignum dicere quod aliquid extraneum in corpus Christi transiret, ideo rationabilius videbatur eis quod panis corpori Christi cederet, non mutando locum, sed desinendo esse, et Christi corpus superveniret. Sed haec positio stare non potest, cum hoc non deceat Deum facere, qui est tota causa in hac conversione, nec deceat Sacramentum opus tam vile.
Ideo communiter ponunt omnes quod non est annihilatio panis, immo in meliorem substantiam commutatio, et ideo transsubstantiatio, non annihilatio, talis conversio est et sic appellari debet. Amplius, si panis non converteretur in corpus Christi, non esset intelligere quomodo corpus Christi inciperet esse in altari sine sui mutatione, sicut prius ostensum fuit ; propter quod conversio panis, non annihilatio dicenda est.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur : Nihil remanet de pane, ergo annihilatur, dicendum quod istud non sequitur, quia annihilatio est non tantum nihil de re remanere, sed illud in nihilum cedere ; sed hic non cedit in nihil, immo in aliquid melius.
Ad illud quod obicitur, quod posterior generatio non tollit priorem corruptionem etc., dicendum quod verum est, quia forma corrumpitur quae non cedit in formam contrariam ; sed, si forma illa converteretur in contrariam, non diceretur omnino corrumpi, sed in aliud transire.
Ad illud quod obicitur de universo, dicendum quod propter hoc non annihilatur omnino. Quod obicit : Non plures res remanent, quam si nihil, verum est non plures res, sed tamen Christus fit in pluribus locis et sub omnibus speciebus et locum omnium substantiarum supplet, et illa accidentia ex praesentia Dominici corporis habent operationem quam haberet substantia, sicut patebit infra. Et cum destruitur aliqua operatio conveniens speciei, eodem miraculo redit forma panis et eius materia, sicut melius patebit infra ; ideo nil perit propter hoc in natura, sed quodam modo ad tempus cesat.
Ad illud quod ultimo obicitur, dicendum quod illa divisio est insufficiens, quia non sequitur quod sit annihilatum, si non est hoc nec aliud, quia haec habet duas causas veritatis : non est hoc nec aliud aut quia cessit in nihil aut quia transit in aliud ; et ratione huius est vera, et hoc non est annihilari.