Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum panis convertatur in totum Christum.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia ad id se extendit conversio.ad quod continentia : species enim non continent nisi virtute conversionis. Sed ibi continetur totus Christus : ergo panis convertitur in totum Christum.
Item, quod specialiter panis convertatur in Divinitatem, videtur, quia intentio consecrantis est ut cibus corporalis convertatur in spiritualem ; sed cibus spiritualis est Deus, qui est cibus sanctorum spirituum : cum ergo conversio elementi sequatur intentionem, videtur quod conversio sit in Deum.
Item, quod in animam, videtur quia anima Christi in uno loco est per naturam sicut corpus. Ergo si corpus Christi non fit in. multis locis nisi aliquid convertatur in ipsum, pari ratione nec anima Christi ; sed anima est sub Sacramento, alioquin corpus esset exanime, quod est inconveniens : ergo etc.
Item, quod sanguis sit ibi, videtur, quia aut conversio panis exspectat conversionem vini aut non. Si non exspectat, ergo ante conversionem vini virtute huius verbi : Hoc est corpus meum, est ibi sanguis. Sed ad id extendit se elementum passive ad quod verbum operative : ergo elementum panis convertitur in sanguinem. Si exspectat, ergo est ibi successio : ergo non deberet elevari corpus in conspectu populi ante consecrationem vini, quod est contra communem ritum totius Ecclesiae ; tunc enim tota Ecclesia facit, quantum in se est, simplices idololatrare, cum nondum sit ibi Christus.
Sed quod in solum corpus convertatur et non in Divinitatem, videtur: Quia, si in Divinitatem, tunc creatura posset fieri creator ; quod est inconveniens.
Item, Divinitas est ubique, ergo ex conversione non potest de novo in aliquo loco esse. Si ergo conversio facit de novo esse, ubi res convertitur, ergo non couvertitur nisi in corpus unitum.
Item, quod non in animam, videtur : Quia sacramentum habet rationem significandi et efficiendi, et ratio significandi tantum vel amplius se extendit, quantum ratio efficiendi ; sed constat quod panis non habet similitudinem ad Christi animam : ergo nec habet converti in ipsam. Praeterea, si in animam converteretur, cum illa pars sit dignior, ab illa deberet denominari : ergo deberet dici : haec est anima mea.
Conclusio
Panis convertitur praecise in corpus Christi, non in Divinitatem nec in anima nec in sanguinem, quae tamen ibi sunt per concomitantiam
Respondeo : Dicendum quod praecise panis in id convertitur cum quo habet similitudinem ; super hanc enim similitudinem fundatur institutio, et advenit verbi sanctificatio. Quia ergo panis habet similitudinem tantum ad corpus, ideo est institutum tantum converti in corpus ; et verbum sanctificans, scilicet : Hoc est corpus meum, significat converti in corpus ; non in Divinitatem nec in animam nec in sanguinem aliquid panis convertitur. Nec tamen est sub Sacramento corpus sine istis, quia non sunt ibi propter conversionem, sed propter inseparabilem coniunctionem sive indivisionem. Sanguis enim est ibi ratione commixtionis, anima ratione coniunctionis, sed Divinitas ratione unionis.
Ad rationes
Ex his patent obiecta, quia, etiamsi totus Christus contineatur, non tamen in totum est conversio ; un de falsum est quod quidquid continetur in Sacramento est ratione conversionis, immo ratione conversionis vel indivisionis.