Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum haec conversio sit subita vel successiva.
Rationes principales
Et quod sit subita, videtur : Quia successio est per resistentiam suscipientis, ut patet in diffusione lucis in aera, quia nihil resistens ; sed ex parte panis nulla est resistentia : ergo nec successio aliqua.
Item, quantum operatio est a virtute potentiori, tanto velocior, ut patet in VI Physicorum ; sed haec est a virtute infinita : ergo est instanti.
Item, non ob aliud est successio in operatione nisi propter praeparationem et inductionem proprietatum ; sed hic nulla est praeparatio : ergo nulla successio.
Item, si successio, aut haec est quia panis successive abicitur aut quia corpus successive introducitur. Non quia panis, quia non est ponere quare citius convertatur una pars quam alia nec materia quam forma. Nec quia Christi corpus, quia illud non potest habere nisi esse perfectum et integrum.
Contra : Etsi divina virtus ibi immediate operetur, operatur tamen ad verbi prolationem ; sed verbi prolatio est successiva : ergo et conversio.
Item, si dicas quod non operatur per sermonem, tamen simul operatur cum sermone, quia nec ante nec post ; sed sermonis prolatio est successiva : ergo, cum successivum non sit simul cum instantaneo, patet etc.
Conclusio
Conversio panis in verum Christi corpus fit in instanti, non successive
Respondeo : Dicendum quod haec conversio est subito et in instanti. Quamvis enim fiat ad verbi prolationem, non tamen per verbum sicut per effectivum principium ; sed per Verbum increatum, quod operatur in instanti.
Quod ergo obicit, quod non sunt simul, dicendum quod successivum non est simul cum instantaneo secundum totum nec secundum partem, sed tamen secundum aliquid sui, ut puta factum vel dictum esse, quod est vel in ratione medii vel principii vel finis. Unde certum est quod quando totum dictum est, totum factum est ; sed quando Dominus facit, ipse novit.
Ad illud vero quod obicitur de illo instanti, utrum sit panis, dicendum quod in mutatione subita simul est fieri et factum esse et simul desinere et desiisse ; quia ergo in instanti desinit esse panis, non est panis. Rursus, quia incipit esse corpus vel convertitur in corpus, est corpus Christi.
Quidam enim dicunt quod, quia panis habet esse temporale, sed corpus Christi esse aeternum, quod ultimum esse panis non est nisi in tempore, primum esse corporis in instanti. Unde sicut instans copulatur ad tempus, ita quod nihil est medium, sic et in proposito habere se dicunt. Sed hoc est fuga : primum, quia, si panis nunquam haberet esse in instanti, maneret obiectio et non est hic solutio. Secundo, quia quod corpus Christi sit in altari vel sub speciebus, hoc est temporale. Tertio vero, quia utrumque habet esse permanens, et ideo esse utriusque est in instanti.
Propterea est alia positio, quod in eodem instanti est ultimo esse panem et primo esse corpus, eodem, inquam, secundum substantiam, differente secundum rationem ; quia secundum quod est mensura ultimi esse panis, est terminus praeteriti, secundum quod primi esse corporis, est principium futuri. Sed haec positio non potest stare, quia, quaecumque sit diversitas in ratione in uno instanti, nunquam contradictoria sunt simul vera in eodem : ergo nec disparata de eodem. Et praeterea, si praeteritum in sui termina esset et futurum esset in sui initio, nunquam continuarentur per unum instans, immo essent simul.
Propterea est tertia positio, quod est in uno instanti secundum rem, sed plura secundum virtutem. Sicut enim unus punctus fit duo puncta divisione lineae et commensuratione ut puta si duarum linearum fiat contiguatio super lineam continuam substratam ; ille unus punctus ad quem contiguantur aequivalet duobus : sic in instanti, quamvis non multiplicetur, quia tempus non dividitur, tamen duobus aequivalet propter commensurationem duorum ultimorum, durationis scilicet paniset corporis. Sed illud non potest stare, quia in contiguis ultima simul sunt ; sed in durationibus, quae se habent secundum prius et posterius, impossibile est quod ultima sint simul ; unde in illa contiguatione punctus substratus non fit duo, sed duo puncta uniuntur in uno, nec tamen cedunt in unum propter distinctionem corporum in quibus sunt. Et iterum, quantumcumque illud verum sit quod duo indivisibilia sint simul, nunquam tamen verum est quod duo contradictorie opposita simul insint eidem, quia sunt incompossibilia ; nec etiam ea quae necessario requirunt ordinem, non tantum causaliter sive secundum naturam, sed etiam secundum esse in actu et durationem actualem.
Propterea est quarta positio, quod est in alio et alio instanti secundum rem, eo modo quo in tempore est ponere instantia multa, quia unum est secundum suam essentiam, cuius fluxus est continuus ; unde non est ponere plura instantia ut consequenter se habentia secundum se ; sed tamen, secundum quod mensurat duas actiones discontinuas, est in eo duo signare ; sicut, si linea secet aliam, signat duo puncta. Sed illud non potest stare, quia in nullo continuo nec esse nec intelligi nec signari possunt vere duo indivisibilia, ipso manente continuo, quae se habeant consequenter, alioquin intelligitur de necessitate ut multiplicatum. Si ergo tempus manet non intercisum, patet etc.
Et ideo dicendum est ultimo quod tempus sive instans, mensura ultimi esse panis et primi esse corporis, potest dupliciter accipi : vel in duratione propria uniuscuiusque, sicut dicit Philosophus quod unumquodque propria periodo mensuratur, quae quidem cum re incipit et desinit ; et sic sunt diversae mensurae discontinuae et diversa instantia consequenter se habentia, sicut sunt, duo esse, esse scilicet panis et corporis. Si autem accipiatur instans secundum communem mensuram, quae est tempus continuum, non intercisum, ut est mensura motus primi mobilis vel etiam ut tempus consideratur secundum essentiam, non secundum esse, tunc accipit determinatum instans secundum nostram signationem. Signetur ergo unum instans in tempore in quo ultimo est panis ; signetur et aliud instans in quo primo est corpus ? Ego dico, non signetur, quia non est signare duo instantia consequenter se habentia in continuo, manente continuo ; unde quodlibet horum per se signari potest, sed duo simul impossibile est signare. Et sic patet quod in alio et alio instanti habet esse panis et corpus secundum rem et secundum quod est mensura realis et propria, licet secundum mensuram communem duo instantia immediate signare non contingat. Hic autem modus solvendi rationabilior et certior videtur omnibus praedictis, quoniam supra tria principia certa fundatur. Primum est, quod in eodem instanti simplici impossibile est contradictoria esse, quantumcumque instans habeat diversitatem secundum considerationem. Secundum est, quod in continuo, manente continuo, impossibile est instantia esse consequenter nec vere signari. Tertium est, quod inter esse panem et corpus Christi vel inter duo contradictoria nihil est medium.