Quaestio 6
Quaestio 6
Quibus verbis illa conversio debeat exprimi.
Rationes principales
Et ostenditur quod per verbum substantivum, ut dicatur : Panis erit corpus Christi ; et quod fuit panis etc. ; et hoc auctoritate et ratione.
Auctoritate, quia Ambrosius dicit : "Quod erat panis ante consecrationem, est corpus Christi post consecrationem".
Item, ratione videtur, quia ubi totum transit in totum, fit maior unio quam ubi pars in partem ; sed ubi pars in partem, vera est, ut puta secundum accidens album erit nigrum, et secundum substantiam, ut quod fuit sub forma ignis modo est sub forma aeris : ergo multo fortius hic, ubi totum transit in totum.
Item quod in verbo mutandi, videtur. Damascenus : "Panem et vinum fecit ea corpus et sanguinem suum".
Item, ratione videtur, quia quod mutatur, et non annihilatur, non fit nihil, sed aliquid ; sed panis mutatur, et non annihilatur nec fit aliud quam corpus : ergo etc.
Item, quod cum verbo posendi : Ambrosius: "Quod est panis potest esse corpus consecratione, quae fit Christi sermone".
Item, ratione videtur, quia omne quod mutatur in aliquid habet posse ad illud, quia omnem actum antecedit potentia aliqua ; sed panis mutatur in corpus Christi : ergo etc.
Item, quod cum praepositione : Ambrosius, De sacramentis : "Ubi accessit consecratio, de pane fit corpus Christi".
Item, ratione videtur, quia hic est transsubstantiatio ; aut ergo de aliquo aut de nihilo. Non de nihilo, ergo de aliquo : ergo de pane, cum non sit dare de alio.
Contra : Hoc verbum est notat identitatem ; sed panis ad corpus non est identitas nec in forma nec illa materia : ergo talis locutio, scilicet cum verbo substantiva quod notat identitatem, est falsa.
Item, omne fieri terminatur ad factum esse ; sed in hoc sacramento nihil factum est, quia corpus non est nunc factum : ergo nec fieri est ibi : ergo sunt falsae cum verbo fiendi.
Conclusio
Illa tantum propositio est vera et propria, in qua verbum significat non identitatem neque innovationem neque ordinationem naturalem; sed solum conversionem cum praepositione
Respondeo : Dicendum quod ista conversio est singularis, quia totum in totum transit, et hoc virtute supra naturam ; ideo panis ad corpus non est identitas, non est causalitas, in Christi corpore nulla est innovatio, in pane nulla est secundum causas inferiores ordinatio. Ex his eliciuntur quatuor regulae.
Prima est, quod omnia verba significantia identitatem panis ad corpus Christi faciunt sermonem falsum. Unde omnes tales locutiones impropriae sunt et exponendae : panis erit corpus Christi, vel quod fuit partis est corpus Christi, id est, conversum est in corpus ; simpliciter non sunt recipiendae cum relativo et verbo substantiva. Et ideo non valet ratio quam adducit. Quia enim totum in totum transit, non est maior identitas, immo minor, immo nulla.
Secunda regula est, quod omnia verba significantia innovationem circa corpus Christi sunt falso dicta ; quae autem significant conversionem et transitum vere dicuntur. Et quia generari dicit innovationem, fieri potest dicere transitum, ut cum dicitur : hoc fit illud ; ideo cum verbo fiendi potest concedi, non cum verbo generandi. Et concedendae sunt rationes ad hoc. Ratio ad oppositum non valet, quia obicit de fieri, prout dicit alicuius generationem ; sed non sic accipitur hic. Unde haec est magis propria : panis fit corpus, quam de pane fit corpus ; et haec simpliciter est impropria : corpus Christi fit sed conceditur : fit hic.
Tertia regula est, quia non est ordinatio panis ad corpus Christi secundum causas inferiores, ideo verba hoc significantia, sicut hoc verbum potest, absolute dictum, faciunt locutionem falsam, ut si dicatur : panis potest esse corpus. Sed, si dicatur ordinatio secundum causas superiores, tunc est in locutione veritas, ut si dicatur : panis potest converti a Deo. Et sic dicit Ambrosius et ratio concludit, quia actus ille est a potentia superiori.
Quarta regula est, quia nulla est causalitas, sed solum transitus panis in corpus Christi, quod omnes praepositiones causalitatem importantes reddunt locutionem impropriam. Unde impropriae sunt cum hac praepositione de vel ex secundum quod dicunt causalitatem ; sed cum est aliqua acceptio ordinis, sustineri potest, nec tamen secundum illam omnino propria. Et dicendum, quod illa est vera et propria in qua verbum significans non identitatem nec innovationem nec ordinationem naturalem, sed solum conversionem cum praepositione importante transitum, non causam. Unde haec est propria : panis convertitur in corpus Christi.