Dubium
Dubium
Dub. I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit, quod in hoc Sacramento fit memoria illius quod factum est semel. Si enim hoc verum est, ergo tantum semel deberet fieri ab uno sacerdote et semel manducari. Item, Baptismus, quia significat passionem Christi, non iteratur : ergo nec illud Sacramentum.
Respondeo : Sicut dicit Magister in littera, hic significatur passio Christi tamquam in signo et tamquam in signo rememorativo ; et quoniam frequenter rememorari debemus Christi semel passi, ideo illud Sacramentum iteratur pluries. Sed si tunc obicias de sacramento Baptismi, dicendum quod non est simile, quia Baptismus significat passionem, prout nos per illam morimur peccato originali quod traximus ab Adam, et hoc non facit passio in quolibet nisi semel ; hinc est quod Baptismus non potest iterari, et si quis iterat, facit contumeliam Sacramento. In hoc autem significatur Christus passus ut nos reficiens ; et quoniam saepe reficit in omni memoratione, ideo saepe iteratur illud sacramentum sine contumelia. Nec dicitur proprie iterari sacramentum, sed frequentari, quoniam unum et idem continetur in hostia hesterna et hodierna ; tunc autem iteraretur, si super eamdem hostiam fieret itera. tio formae ; et hoc non posset fieri scienter absque peccato.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod quotidie offerimus ad recordationem mortis. Est enim instantia in die Veneris sancto, quando sacerdos non conficit nec sacrificium offert. Et videtur quod tunc magis deberet. Si enim hoc est memoriale passionis, ergo, cum illo die specialiter memoria habeatur, videtur quod tunc magis esset conficiendum.
Et respondetur ad primum quod aliud est conficere sive consecrare, aliud est offerre ; et quamvis in illo die non fiat confectio, fit tamen oblatio, quia sacerdos corpus in praecedenti die consecratum offert in altari. Si vero quaeras : quare fit oblatio et non consecratio ? respondetur quod oblatio sive sumptio fit a sacerdote, ne oratio dominicalis, quae dicitur quotidie et illo die ab Ecclesia, in qua petitur : Panem nostrum quotidianum etc. vacua fiat. Sed consecratio non fit, sed reservatio, propter hoc quod in illo die fuit Dominus passus in propria effigie, non in signo. Et quia tota dies est memoriale passionis et totum officium, ideo non fit consecratio a Coena usque ad Sabbatum, in quo est memoria resurrectionis ; unde cantatur Missa de resurrectione.
Quod quaeritur de sanguine , quare non reservatur ? aliqui dicunt quod non oportet, quia vinum quod sacerdos ponit in calicem per appositionem corporis consecratur. Sed illud non potest habere veritatem, sicut probari potest de facili, quia nullo modo fit transsubstantiatio sine verbo. Et ideo dicunt alii quod triplici de causa non reservatur : una est ptopter periculum effusionis ; alia propter verbum Domini quod dixit super calicem : Non bibam de hoc genimine etc., et ideo non sumit sanguinem sacerdos a Coena usque ad resurrectionem ; tertia est, quia sacerdos magis sumit ad refectionem quam ad significationem, et quia totus Christus est perfecte sub specie panis, quamvis non perfecte significetur, ideo solum in specie panis sumit et solum sacrificium sive Sacramentum corporis reservatur.
Dub. III
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod semel immolatus est Christus. Si enim semel immolatus et Christus, videtur quod saltem in die non liceat sacerdoti pluries conficere. Quaeritur ergo, quomodo liceat sacerdoti pluries conficere et sumere in eodem die, cum populo non liceat nisi semel ; et videtur quod magis sit licitum populo, cum minus sit horum alterum, scilicet sumere, quam utrumque, scilicet conficere et sumere.
Respondeo : Dicendum quod propter reverentiam Sacramenti sunt duo instituta circa modum sumendi hoc sacramentum, scilicet quod sumatur ieiuno stomacho et quod tantum semel, ut ab aliis cibis discernatur. In primo communicat sacerdos et populus ; oportet enim quod sacerdos ieiunus sit sicut populus ; et hoc habetur in quadam Decretali De celebratione Missarum, Ex parte vestra ; et infra : Semper sacerdos vino perfundere debet, postquam accepit totum Eucharistiae sacramentum, nisi cum eodem die aliam Missam celebrare debuerit, ne, si forte vinum perfusionis acciperet, aliam celebrationem impediret. Sed in alio differt, quia alicui bis communicari non licet, sed licitum est sacerdoti, propter hoc quod est persona communis et debet celebrare Missam omni populo : Et quia potest esse quod unus sacerdos propter tenui, tatem et vicinitatem deservit duabus ecclesiis vel quia in eadem ecclesia propter solemnitatem officii oportet plures Missas cantari, sicut in Nativitate Domini, et quandocumque celebrant tenentur communicare : ideo indultum est eis plures Missas celebrare in eodem die et pluries hoc Sacramentum sumere.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, quod quotidie peccamus peccatis, sine quibus haec mortalis infirmitas duci non potest. Videtur enim male dicere, quia "nullus peccat in eo quod vitare non potest". Ergo talia non videntur esse peccata.
Respondeo : Dicendum quod ad hoc potest dupliciter responderi : uno modo, quod, quamvis non possint vitari generaliter et universaliter, possunt tamen vitari particulariter hoc et illud ; et ponitur exemplum in navi in quam ingreditur aqua. Sed quomodo possunt vitari motus qui veniunt ex surreptione, etiam in particulari, difficile est dicere. Et ideo alius modus est dicendi quod est distinguendum in necessitate et in peccato. Est enim necessitas ex naturae institutione et est necessitas ex corruptione. Prima est data ; secunda est quam incurrit homo ex culpa. Prima necessitas omnino excludit culpam ; secunda vero excludit culpam actualem mortalem, non tamen venialem. Unde, sicut vult Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, "quia homo noluit vitare peccatum, cum potuit, inflictum est ei non posse, cum velit".