Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra egit Magister de confectione, hic agit de potestate conficiendi. Et dividitur haec pars in tres partes. In prima quaerit Magister et determinat qui possint conficere. In secunda, qui possint sumere, ostendens quod soli homines, ibi : Illud etiam sane dici potest, quod a brutis animalibus etc. In tertia vero incidenter determinat pro quanto dicantur aliqui errare sive haeresim incurrere, ibi : Ne autem ignores, quid faciat hominem haereticum.

Prima pars habet duas. In prima determinat sive tangit quae sunt necessaria ad conficiendum hoc Sacramentum licite. In secunda tangit illa quae sunt de necessitate huius Sacramenti simpliciter, quae scilicet sunt intentio et ordo, ibi : In huius autem mysterii expletione etc. Quamvis enim bonitas sit necessaria sacerdoti ad hoc quod conficiendo non peccet, saltem quod probabiliter sit bonus ; sed tamen non est necessaria ad hoc quod conficiat. Sed ordo et intentio ad conficiendum simpliciter sunt necessaria ; altero enim deficiente, non conficitur, sed deficiente bonitate, sic. Et sic duo determinantur in hac distinctione : primum spectat ad conficiendi potestatem, secundum vero ad sumptionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus