Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

De sacramentorum continentia.

Tertio quaeritur, utrum sacramenta sint gratiae contentiva.

Et quod sic, videtur : Super illud Psalmi [17, 12] : "Posuit tenebras latibulum", Glossa : "Latuit Divinitas in carne, remissio peccatorum in Baptismo" ; sed Divinitas erat in carne secundum veritatem : ergo et remissio peccatorum in Baptismo. Sed illa est per gratiam : ergo gratia est in Baptismo.

Item, Hugo, in parte nona, aperte dicit quod quinque concurrunt ad sanandum hominem, scilicet "Deus medicus, homo aegrotus, sacerdos minister vel nuntius, gratia antidotum" ; et ultimo dicit quod "vas est sacramentum" ; et subiungit : "Quare? Quia continet gratiam sicut vas servat medicinam".

Item, idem Hugo, in definitione sacramenti, aperte dicit quod sacramentum ex sanctificatione continet aliquam invisibilem et spiritualem gratiam. Ergo gratia est in sacramento sicut in continente.

Item, idem ratione videtur, quia in sacramento altaris corpus Christi verum, quod signatur, non solum ibi est tamquam, in signo, sed secundum veritatem continetur ibi ; alioquin non differret a sacrificiis Veteris Legis. Ergo similiter, si Baptismus est sacramentum Novae Legis, non solum est ibi gratia tamqtiam in signo, sed etiam ibi essentialiter continetur.

Item, si dicas quod illud non conveniret, quia gratia est accidens et debet esse perfectio creaturae nobilissimae, scilicet rationalis, et ita non debet contineri in creatura irrationali ; contra : nobilior est divina essentia quam sit gratia quae procedit ab ipsa ; sed creatura non rationalis est capax divinae essentiae : ergo multo fortius gratiae.

Item, accidens, quod non habet ortum a principiis subiecti, non determinat sibi materiam ; sed gratia est huiusmodi : ergo non determinat sibi materiam : ergo potest esse in qualibet creatura : ergo etc.

Item, in sacramento altaris videmus quod sunt accidentia materialia, sed tamen virtute sacramenti suspenduntur a materia, ita quod non sunt in aliquo subiecto. Ergo, cum gratia sit multo spiritualior, videtur quod magis sit apta ut sit in aliis sacramentis secundum essentiam et veritatem, non tamen ut in subiecto. Ergo videtur quod sit ponend um quod gratia sit in sacramento sicut in continente.

Contra : Gratia est media inter naturam et gloriam : ergo nihil est capax gratiae quod non est capax gloriae, cum ipsa sit tamquam ultima dispositio ; sed nullum sacramentum est capax gloriae : ergo nec gratiae.

Item, si gratia esset prius in sacramento, cum accidentia non mutent subiectum, nunquam illa gratia. transiret ad animam. Ergo frustra esset ; sed hoc non est ponendum, ergo nec primum.

Item, gratia, cum sit perfectio animae et perfectio, quae est accidens, dependet ab anima multo magis quam anima a corpore ; sed anima nunquam creatur nisi in corpore, sed simul creatur et est cum corpore : ergo multo fortius gratia simul creatur et est in anima : ergo non est in sacramento.

Item, si gratia est in sacramento tamquam in vase continente, hoc constat quod non est ob aliud nisi ut a sacramento transfundatur in ipsam animam. Ergo, si rion transfunditur, frustra est ibi ; sed possibile est quod aliquis ficte accedat ad sacramentum ; tunc constat quod gratia non transfunditur : ergo frustra fuit gratia in hoc sacramento.

Item, gratia immediate reducit et reformat ad Deum animam : ergo a Deo exit immediate influente in ipsam animam : non ergo transfunditur mediante alio vase.

Responsio

Sacramenta continent gratiam, quia eam significant et non indispositis conferunt, non tamen ita, quod ea essentialiter sit in ipsis

Respondeo : Intelligendum est ad hoc secundum quosdam quod ipsa sacramenta sunt vasa gratiae, cum sint in ultima dispositione, quae est sanctificatio per verbum, et mediantibus illis transfunditur in ipsam animam, et in ipsam animam transfusa abluit sive ungit interius sicut in signo visibili significatur exterius. Et pro tanto dicunt quod sacramenta Novae Legis sunt causa gratiae et efficiunt quod figurant.

Sed tamen, sicut ostensum est per plures rationes, non est aliquo modo dicendum quod gratia contineatur essentialiter in ipsis sacramentis, tamquam aqua in vase vel medicina in pyxide ; immo hoc intelligere est erroneum. Sed dicuntur continere gratiam, quia ipsam significant et quia semper, nisi ibi sit defectus ex parte suscipientis, confertur in ipsis gratia, ita intelligendo quod gratia sit in anima, non in signis visibilibus. Pro tanto etiam dicuntur vasa gratiae. Possunt etiam dici vasa alia ratione, quia sicut quod est in vase non est de ipso nec ex ipso, sed tamen cum ipso hauritur, sic gratia non est a sacramentis nec de sacramentis, sed oritur a fonte aeterno et ab illo hauritur ab ipsa anima in ipsis sacramentis. Et sicut quis recurrit ad vas, cum requirit liquorem, sic quaerenti liquorem gratiae et non habenti recurrendum est ad ipsa sacramenta. Et ita patet responsio ad illa duo verba Hugonis.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur, quod latet remissio peccatorum in Baptismo, dicendum quod hoc intelligitur de latentia signati in signo, quod quidem habet ulteriorem rationem quam rationem significandi, non tamen essentialiter continendi in se, sed quia ipsum quod significat, continetur in anima.

Ad illud quod obicitur de sacramento altaris, dicendum quod Deus posset similiter facere, si vellet ; sed tamen non ita congruit hic sicut ibi, quia in illo sacramento est transsubstantiatio. Unde illud quod significatur ibi vere est substantia quam congruit esse per se, congruit etiam illis speciebus velari ad nostram utilitatem ; sed gratiam non sic congruit esse per se, cum non sit substantia ; nec contineri in illis sacramentis corporalibus, cum de sui natura sit creata, ut sit in multo nobiliori. Quia ergo potentia non derogat sapientiae et ordinationi, ideo, quamvis Deus possit facere, non tamen facit ; nec est simile, sicut monstratum est. Si ergo obicias, quod non differt a sacramentis Veteris Legis, quia ibi erat tamquam in signo, dicendum quod illud signum habet aliquam rationem causandi, sicut postea patebit, non famen habet rationem continendi materialiter.

Ad illud quod obicitur, quod divina essentia est in qualibet creatura, ergo gratia potest esse ; dicendum quod non est simile nec locus a minori ; et ratio est quia esse per gratiam inhabitantem praesupponit esse per essentiam et addit ad illud multo maiorem nobilitatem a parte eius quod recipit ; et ideo est consequens in illo argumento. Bene enim concluderet, si esse per gratiam non includeret in se esse per essentiam ; sed includit sicut bene esse includit esse.

Ad illud quod obicitur, quod gratia non determinat sibi subiectum, quia non habet in illo causam dicendum quod, etsi non habet causam, habet tamen occasionem, quia anima creata est ut gratia perficiatur et ad hoc est habilis de sui natura ; non sic aliae creaturae irrationales.

Ad illud quod obicitur, quod in sacramento altaris manent accidentia sine subiecto, ergo similiter in aliis sacramentis gratia, dicendum quod non est simile, quia ibi manent accidentia et propter nostri sensus infirmitatem et propter fidei utilitatem. Sed, si gratia illa esset in sacramentis, nulla. esset utilitas, propter hoc quia Deus semper est praesens ut det gratiam digne accedenti ; immo esset ibi deordinatio et derogaretur iam ipsi gratiae ; quod non debet fieri divino miraculo, quia ipsa gratia nata est perficere animam et in ea esse.

PrevBack to TopNext