Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum omnis sacerdos possit conficere.

Rationes principales

Circa primum sic proceditur. Augustinus, in libro Sententiarum Prosperi : "Non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam". Sed haereticus est extra catholicam Ecclesiam : ergo in eo non est veruni sacrificium, et sic etc.

Item, Hieronymus: "Panem pollutum comedunt haeretici". Sed panis iste non potest pollui : ergo non comedunt hunc panem.

Item, idem Hieronymus: "Odit Deus sacrificia haereticorum, detestatur foetorem". Ergo non mittit nec se nec angelos, nec ipsi per consequens mittunt in caelum : ergo non conficiunt nec Missam dicunt et falso dicunt : Ite, Missa est.

Item, Cyprianus : "Haereticorum sacramenta sacrilegia sunt". Sed iste panis sanctus est : ergo etc.

Item, ex Concilio Laodicensi: "Non oportet haereticorum benedictiones accipere ; sunt enim magis maledictiones".

Item, ratione videtur, quia hoc Sacramentum est sacramentum unionis : ergo qui separati sunt ab Ecclesia omnino alieni sunt ab hoc Sacramento ; et si hoc, non possunt conficere.

Item, qui separati et haeretici sunt, quamvis habeant ordinem, non possunt solvere et ligare, et, si solvunt, nihil faciunt : ergo eadem ratione nec conficere.

Item, "privilegium meretur amittere, qui concessa sibi abutitur potestate" ; sed haereticus et schismaticus abutuntur potestate conficiendi : ergo sicut Deus ded it potestatem, ita et debet auferre ;

Item, potestatis superioris est compescere inferiorem, si ordinatae sunt potestates ; ergo, si Papa vel episcopus vetat sacerdoti ne conficiat, amplius non potest conficere. Si dicas quod non potest de iure, potest tamen de facto, contra : hoc solum potest homo apud Deum quod de iure potest ; sed potestas conficiendi est potestas quantum ad Deum : ergo, si non potest de iure ; nullo modo potest.

Contra : Augustinus, Ad Parmenianum, loquens de haereticis et schisrnaticis : "Sicut in eis mansit Baptismus, sic et Ordinatio integra ; in praecisione fuerat vitium, quod in unitate pacis est correcturn, non in sacramentis, quae, ubicumque sunt, ipsa vera sunt"

Item, Causa 1, quaestione 1: "Sacramenta in modum lucis ab immundis coinquinari non possunt".

Item, sacerdos conficit, aut quia bonus aut quia sacerdos. Si quia bonus, sed non est certus de bonitate : ergo nec certus est utrum conficiat. Si quia sacerdos, cum propter haeresim non desinat esse sacerdos, patet etc.

Item, ad sacramentum ex parte dispensantis non plus requiritur quam "ordo et intentio et actio" ; sed haec omnia sunt in praeciso : ergo etc. Si dicas quod requiritur bonitas, tunc salus nostra in manu alterius est posita

Conclusio

In omni sacerdote rite procedente salvatur veritas Sacramenti, non autem eius utilitas conficienti malo, vel excommunicato

Respondeo : Aliqui voluerunt distinguere, ex quibus videtur fuisse Magister, quod sacerdotes mali quidam occulte sunt mali et de Ecclesia, saltem numero et quoad exteriorem faciem ; et tales possunt. Alii vero sunt manifeste mali et ab Ecclesia precisi ; et tales non possunt. Sed haec positio videtur consonare positioni Cypriani, qui posuit quod haeretici non habeant vera sacramenta ; quod satis improbat Augustinus.

Propter hoc dicendum aliter quod in sacramento duo attenduntur, scilicet sacramenti veritas, quae consistit quantum ad rem primam ; et sacramenti utilitas, quae consistit quantum ad rem ultirilam, quae est incorporatio vel unio quantum ad corpus mysticum. Si de veritate sacramenti loquamur, veritas salvatur, ubi est ex parte ministri Ordo et intentio et verbi prolatio, cum adest debitum elementum. Si autem loquamur quantum ad utilitatem, dicendum quod sacerdos bonus conficit ad utilitatem suam et asistentium ; malus occultus ad damnum suum, nihilominus tamen ad utilitatem assistentium qui cum fide et devotione Missam audiunt ; sed praecisus et haereticus ad damnationem suam et omnium assistentium. Quia ergo in praecisis et haereticis manifestis privatur Saoramentum omni fructu, quamvis sit ibi corpu Christi verum, ideo loquuntur sacri canones et auctoritates Sanctorum, ipsorum sacrificia detestantes, non ratione operis operati, sed damni.

Ad rationes

1-5. Et sic solvuntur auctoritates et sic credendum est intellexisse Magistrum.

Ad illud autem quod obicitur, quod non possunt praecisi, quia est sacramentum unionis, dicendum quod sacramentum unionis est ratione efficientiae et praecisi sine efficacia et fructu conficiunt.

Ad illud quod obicitur, quod non possunt solvere, dicendum quod non est simile, quia potestas solvendi est potestas ad alterum ordinata, quae non tantum consistit in ordine, sed in iurisdictione, quam non habet haereticus.

Ad illud quod obicitur, quod privilegium debet amittere, dicendum quod dignus est de se, sed tamen Dei largitas non subtrahit quod imprimit ut perpetuum ; et quia talis est character sacerdotalis, ideo manet ad divinae largitatis gloriam et malorum perpetuam damnationem et ignominiam, et per consequens ad manifestandam Dei iustitiam.

Ad illud quod obicitur, quod superior potestas potest cohibere inferiorem, dicendum quod secundum illud potest cohibere secundum quod superior ; sed non est superior quantum ad potestatem conficiendi - omnes enim sacerdotes aequaliter possunt conficere - sed quantum. ad debitam et ordinatam exsecutionem est superior, et quantum ad hanc bene cohibet. Unde si praecisus vel excommunicatus conficiat, facit quidem hoc ad quod habet potentiam, sed tamen non facit debite et ordinate, immo ad damnationem suam.

PrevBack to TopNext