Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum soli sacerdotes possint conficere.

Secundo quaeritur, utrum soli sacerdotes possint conficere.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Quia dicit Hugo: "Ad istud sacramentum concurrit Ordo, intentio et actio". Et hoc etiam dicit Magister et habet consuetudo sanctae Ecclesiae.

Item ratione videtur, quia in Veteri Testamento, ex quo templum est factum, solis sacerdotibus licebat offerre sacrificium. Ergo, si figura fuit vera et debet ei verftas respondere, patet etc.

Item, hoc Sacramentum est habendum in magna reverentia. Ergo eius dispensatio non omnibus debuit concedi, ergo aliquibus est concessa, ergo alii non habent potestatem ; sed illos quibus haec potestas data est, dicimus sacerdotes : ergo etc.

Item, Apostolus ad Hebraeos 5, 1 dicit quod "pontifex constituitur, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis". Ergo qui non est sacerdos constitutus, non potest.

Item, in omni gente, etiam inter idololatras in quibus ponitur cultus, aliquibus personis specialiter committitur potestas offerendi, qui sacerdotes dicuntur. Ergo, si Ecclesia est ordinatissima, ergo videtur quod Christus aliquibus hoc officium debuit dare ; sed distributio officiorum in Ecclesia debet esse ordinata ad unum ; ergo hi solum hoc possunt qui ad hoc per principes et pontifices Ecclesiae ordinantur ; sed hi sunt sacerdotes : ergo. etc.

Contra : Etsi solis sacerdotibus ex officio competat baptizare, tamen si laicus baptizat, baptizatum est : ergo similiter, si conficit, confectum est.

Item, magis dignus est ministrare Deo bonus laicus quam impius sacerdos. Ergo, si ad sacerdotis mali invocationem Dominus convertit panem in corpus, multo fortius ad verbum laici boni.

Item, sicut Dominus solis discipulis dixit : "Accipite" et : "Quotiescumque feceritis" etc., ita dixi : "Docete omnes gentes, baptizantes" ; sed potestas baptizandi est concessa omnibus : ergo a simili et potestas conficiendi.

Item, beatus Petrus, I Canonicae, 2 capitulo, 9 : "Vos estis gens sancta, regale sacerdotium": loquitur ad omnes bonos : ergo etc.

Conclusio

Soli sacerdotes possunt conficere eucharistiam

Respondeo : Dicendum quod soli sacerdotes possunt conficere, et si alii faciunt, nihil omnino faciunt. Et hoc quidem docet nostra fides quam ab Apostolis percepimus et ipsi a Domino ; unde ordinaverunt Ecclesiam secundum Dei institutionem. Et quia Apostoli et eorum postmodum successores potestatem conficiendi personis specialibus contulerunt, quos et sacerdotes appellaverunt, ideo solum illis tenet fides licitum esse.

Huic consonat ratio, quia Sacramentum illud, quod in magna reverentia habendum fuit, specialibus personis commissum est et committi debuit. Aut ergo ratione sanctitatis aut ratione auctoritatis. Si sanctitatis, ut dicunt haeretici, tunc ergo nemo est certus utrum conficiat et salus nostra pendet ex aliena bonitate. Si auctoritatis, et auctoritas potest tam bonis quam malis concedi, et hanc vocamus ordinem sacerdotii, constat ergo quod illi soli possunt.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur de Baptismo, dicendum quod non est simile, quia illud est sacramentum primum et necessarium nec in tanta veneratione habendum.

Ad illud quod obicitur, quod bonus laicus est magis dignus, dicendum quod non consideratur in potestate conficiendi dignitas, sed tantum auctoritas, quae est in sacerdotibus ratione characteris.

Ad illud quod obicitur, quod solis Apostolis dictum est : Accipite et comedite ; similiter : Ite et baptizate, patet responsio : sicut enim ipsi exposuerunt facto, aliter est hoc commissum, aliter illud. Sicut enim in Ecclesia instituerunt, patet quod indifferenter baptizari permiserunt, et specialem potestatem et auctoritatem personis specialibus contulerunt, maxime ad hoc sacramentum conficiendum ; hanc autem dicimus ordinem et personae potestatem illam habentes vocantur sacerdotes.

Ad illud quod obicitur, quod Sancti dicuntur sacerdotes, dicendum quod non dicuntur sacerdotes ab oblatione corporis Domini, sed sui, quia unusquisque corpus suum offert "hostiam viventem", ad Romanos 12, 1.

PrevBack to TopNext