Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

De efficacia circumcisionis.

Tertio quaeritur de efficacia circumcisionis, et quaeritur, utrum sacramentum circumcisionis sit gratiae collativum.

Rationes principales

Et quod non, dicit Magister in littera. Hoc ipsum dicit Glossa ad Romanos 4, 11, super illud : "Signaculum fidei accepit", Glossa : "In circumcisione tantum peccata remittebantur sed non gratia per eam praestabatur".

Item, hoc videtur ratione, quia in sacramento aeque vel amplius se extendit ratio significandi quam efficiendi ; sed ratio significandi in circumcisione solum est in ablatione : ergo et efficacia.

Item, sicut se habet culpa ad gratiae amotionem, sic gratia ad remotionem culpae ; sed Deus, cum homo peccat, subtrahit gratiam, nec tamen facit culpam : ergo a simili possibile est quod aliquod remedium removeat culpam, quod tamen non dat gratiam : ergo, si hoc est possibile, et concordat ratio et auctoritas, in circumcisione non datur gratia.

Item, si Deus esset dator formarum, virtus particularis agentis esset solum in abiciendo, non in ponendo. Ergo, cum Deus sit dator gratiae, virtus circumcisionis solum erit in amovendo oppositum gratiae.

Contra : Quod in circumcisione detur gratia, ostenditur, quia eadem vi est corruptio unius oppositi et generatio alterius, et eadem vi, qua receditur ab uno oppositorum, acceditur ad reliquum. Ergo, cum gratia et culpa sint opposita, eadem vi, qua deletur culpa, confertur gratia : ergo, si circumcisio est ad delendam culpam, necesse est in ea conferri gratiam. Si dicas quod hoc non tenet in moribus ; hoc nihil est, quia Ambrosius dicit quod "egressus vitii est virtutis ingressus".

Item, accidens corrumpitur dupliciter : aut propter corruptionem subiecti aut propter inductionem contrarii. Ergo, si circumcisio aufert culpam, cum non corrumpat subiectum, de necessitate inducit contrarium ; sed hoc est gratia : ergo etc. Si dicas quod culpa non est accidens, sed privatio, idem sequitur, quia privatio non removetur ab aliquo nisi per positionem habitus : ergo, si culpa est privatio gratiae, nunquam delebitur nisi ponatur gratia.

Item, peccatum dicit non-esse moris ; sed impossibile est quod Deus auferat alicui non-esse naturae nisi dando esse, immo non est intelligibile : ergo impossibile et non intelligibile est quod auferat non-esse moris nisi dando esse ; sed non-esse moris est per culpam, esse per gratiam : ergo etc. Si dicas quod non est simile, quia esse et non-esse sunt immediata, non sic culpa et gratia ; contra hoc est, quia privatio et habitus circa suum susceptibile sunt immediata sicut affirmatio et negatio : ergo impossibile est privare unum quin ponatur reliquum.

Item, si circumcisio delet culpam et gratia delet, aut ergo circumcisio delet per gratiam aut e converso aut utrumque simul ; sed constat quod non utrumque simul, quia, cum non sint idem in substantia, non habent eamdem operationem immediatam. Item, non gratia per circumcisionem, quia, si non esset circumcisio, gratia per se sufficienter deleret culpam tamquam immediata causa ; ergo circumcisio delet per gratiam : ergo per prius ordinatur circumcisio ad gratiam quam ad culpam delendam.

Conclusio

In circumcisione conferebatur gratia, sed tantum parvula respectu magnae gratiae, quae datur in baptismo

Respondeo : Dicendum quod circa hoc diversi diversimode senserunt.

Quorumdam enim positio fuit quod originale, ut est culpa, est concupiscentia cum debito non concupiscendi ; et non ideo est culpa quia concupiscentia, haec enim est in iustificatis, sed ideo quia est cum debito non concupiscendi. Cum ergo deletur culpa originalis, quia deletur quantum ad reatum et remanet quantum ad actum, dicunt quod solvitur debitum, id est, non imputatur ; et tunc igitur remanet concupiscentia actu poena. Hoc igitur est quod dicunt originale deleri, id est, debitum non concupiscendi non imputari ; et hoc quidem sine alicuius gratiae collatione fieri potest et fit in circumcisione. Sed haec responsio non potest stare duplici ratione : una quidem, quia, si Deus non imputat hoc debitum ipsi animae quod prius imputabat, aut ergo aliqua innovatio facta est circa animam aut mutatio circa Deum ; non mutatio circa Deum : ergo innovatio circa animam : ergo aut aliquid est ab ea ablatum aut positum. Si ablatum, aut bonum aut malum ; non bonum, ergo malum ; non malum poenae tantum, ergo culpae : ergo, si culpa est privatio, quae non aufertur nisi aliquid ibi ponatur, necesse est aliquid poni. Sed nihil ponitur in anima quod expellat culpam nisi gratia. Alia ratio est, quia, si debitum tantum non imputaretur et gratia non daretur, cum nullus possit videre Deum quin habuerit gratiam, tunc ergo iustus ab originali peccato mundatus per circumcisionem, si moriatur, cum non habuerit gratiam, non videbit Deum : ergo eamdem poenam habebit ac si haberet originale.

Alia positio magis ultra processit et dixit quod in circumcisione dabatur gratia et delebatur culpa ; sed culpa delebatur vi circumcisionis, gratia non dabatur vi eius, sed ex liberalitate Dei, qui non delet culpam quin decoret animam et gratam sibi faciat, quamvis posset aliter facere, quia secundum naturam medium est inter culpam et gratiam, scilicet ipsa innocentia, et delere culpam, hoc est reddere innocentiam ; sed Deus nunquam reddit innocentiam quin superaddat gratiam. Et per hoc respondent ad obiecta de contrarietate et de habitu et privatione, quia gratia non est directe et immediate habitus oppositus culpae, sed innocentia. Ad hanc innocentiam, secundum quod est privatio culpae, ordinatur circumcisio disponens ex parte suscipientis, sed gratia ex parte agentis. Sed haec positio non potest stare, duplici ratione : prima quidem, quia, si innocentia esset medium secundum naturam inter culpam et gratiam ; prius naturaliter restitueretur innocentia et expelleretur culpa quam infunderetur gratia ; sed hoc est manifeste falsum, quia tunc gratia non deleret culpam. Si enim delet, prius naturaliter infunditur quam culpa deleatur. Alia ratio est, quia, etsi Deus posset delere culpam sine gratia, non tamen decrevit delere nisi per gratiam : ergo, si dat virtutem sacramento consonantem suo decreto, non dat virtutem ad. culpam delendam nisi disponendo ad gratiam.

Tertia positio est quod in circumcisione delebatur culpa et conferebatur gratia et ad utrumque ordinabatur circumcisio ; sed gratia quosdam effectus habet privativos, quosdam positivas ; et circumcisio non ordinabatur primo et per se nisi quantum ad effectus ptivativos ; et ideo solum significabat ablatiotionem. Sed quia effectus privativi non sunt sine positivis, ex consequenti erant ibi effectus positivi ; et quia ex consequenti, non oportebat eos significari. Exemplum autem manifestum est in conversione panis in corpus Christi, in quo est consequenter et sanguis, sed tamen non significatur ibi. Effectus autem gratiae positivi sunt sicut habilitare ad bona opera, privativi, sicut removere culpam. Sed ista positio non potest stare, duplici ratione : prima quidem, quia, si vi circumcisionis ponitur gratia in anima et potentiis, quia delet culpam, quae in his est, cum poni gratiam in anima non sit aliud quam gratificari, et in potentiis quam potentias habilitari : ergo non separantur nec secundum rem nec secundum intellectum : ergo impossibile est ponere vel intelligere quod circumcisio habeat vim ad unum quin edam habeat ad reliquum. Alia ratio est, quia effectus positivi aliqui secundum rem idem sunt cum privativis, quia, sicut lumen materiale nunquam delet tenebras nisi illuminando aera, sic nec lumen gratiae tenebras peccati.

Quarta positio fuit quod in circumcisione dabatur gratia, sed tamen parvula respectu eius quae datur in Baptismo. Et ratio huius videbitur in sequenti distinctione, cum de profectu sacramentorum disputabitur. Et quia gratia quantumcumque parva plenum effectum habet ad delendum omnem culpam mortalem, sed semiplenum ad habilitandum animas et perficiendum, ideo circumcisio dicitur ordinari ad effectum ablationis culpae, non quia ipsum solum habeat, sed quia solum habet completum. Et quia sacramentum non omne significat quod, facit, sed quod plenius et perfectius facit, ideo in circumcisione solum est signum ablationis principaliter.

Ad rationes

Et per hoc patent auctoritates et obiecta : quia nec Glossa nec Magister voluerunt negare quod nullo modo daretur gratia habilitans, sed quod ita parum habilitans et ita parum reprimens concupiscentiam quod solum merebatur dici deletiva culpae, non habilitativa potentiae.

Ad illud quod obicitur de significatione, patet responsio, quod illud debet sacramentum significare quod plene et perfecte facit, non omne quod facit ex consequenti sive imperfecte.

Ad illud quod obicitur, quod Deus subtrahit gratiam et non facit culpam, ergo etc., dicendum quod Deus dicitur subtrahere gratiam, non quia perimat datam, sed quia ultra non apponit ; sed homo per culpam perimit datam, et ita non conveniunt in effectu Deus et culpa.

Ad ultimum dicendum, quod illud nihil valet, quia, sicut solus Deus dat gratiam, ita solus delet oppositum ; unde Isaiae 43, 25 : Ego sum qui deleo iniquitates etc. Praeterea, si illa positio esset vera, nunquam agens particulare aliquid abiceret.

PrevBack to TopNext