Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum poenitentia sit prima virtus.
Rationes principales
Et quod sit prima virtus, videtur : Matthaei 3, 2 : "Poenitentiam agite", Glossa : "Prima virtus est per poenitentiam perimere veterem hominem".
Item, ratione videtur, quia prius est declinare a malo quam facere bonum ; sed per poenitentiam est declinare a malo, per alias facere bonum : ergo etc.
Item, "egressus vitii virtutis operatur ingressum" ; sed poenitentiae est peccata expellere : ergo etc.
Contra : Fides est fundamentum totius spiritualis machinae, secundum Apostolum ad Hebraeos ; et hoc patet ratione, quia prius est actus intellectus quam affectus ; sed fides dirigit intellectum, poenitentia affectum : ergo etc.
Item, cum dicitur poenitentia prima virtus, aut hoc est in quantum informis aut in quantum formata. Informis non, quia ipsa generatur ex fide et spe et timore, ut ostensum est : "virtus enim poenitentiae timore concipitur". Si de formata, sed contra : omnes simul infunduntur, ergo poenitentia infunditur cum aliis : ergo etc.
Item, primus actus est vivere ; sed iustus ex fide vivit vel ex caritate, non ex poenitentia proprie : ergo prius est caritas et fides quam poenitentia.
Conclusio
Licet virtutes infusae simul sunt secundum substantiam, tamen secundum actum in iustificatione gratia adveniens per modum reparantis prius respicit actum poenitentiae
Respondeo : Dicendum quod prius dupliciter dicitur : vel secundum substantiam vel secundum usum. Secundum substantiam omnes sunt simul ; secundum usum distinguendum est : aut enim secundum imaginis informationem, et sic est fides prima ; aut secundum regressum et reparationem, et sic actus poenitentiae est primus, quia immediatior est. Etsi enim simul stet motus liberi arbitrii cum contritione, qui quidem motus a pluribus dicitur motus fidei, tamen gratia adveniens per modum reparantis et expellentis culpam immediate respicit motum vel actum poenitentiae. Sicut enim gratia prius culpam expellit per naturam quam habilitat ad bonum, sic necesse est quod homo ex parte sua in iustificatione primo aspernetur.culpam quam dirigatur in bonum opus.
Ad rationes
1-2. Per hanc duplicem distinctionem patet solutio ad. primum et secundum : primum, quia fides est prima informando ; secundum, quia omnes virtutes simul infunduntur et simul sunt quantum ad substantiam et essentiam.
Ad illud quod obicitur de actu vivendi, dicendum quod prior actus est vivificare quam vivere ; unde, etsi fides et caritas faciant vivere, poenitentiae tamen est vivificare ; et sic potest dici prior.