Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum poenitentia restituat homini opera bona prius mortificata per culpam.

Tertio quaeritur, utrum poenitentia restituat homini opera bona prius mortificata per culpam.

Rationes principales

Et quod non, videtur. Hugo: "Nemo in spe correctionis peccare debet, quia quod semel amittitur, ipsum amplius non recuperatur". Ergo, si bona opera prius facta sunt amissa per culpam, impossibile est ea restitui : ergo nec vivificari.

Item, omne quod vivificatur est aliquo modo ; sed quod omnino praeteriit nullo modo est, et talia sunt opera bona prius facta : ergo nec vivificari nec recuperari possunt.

Item, impossibile est habitum amissum amplius illum eumdem recuperare : ergo, a simili, impossibile est opera bona prius mortificata et amissa eadem recuperari et vivificari.

Item ; si opera mortificantur et vivificantur, ergo idem actus secundum idem sui est susceptibilis oppositarum conditionum ; quod est impossibile, quia impossibile est quod motus unus secundum eamdem partem primo sit velox et postea tardus.

Contra : Ioel 2, 25 : "Reddam vobis annos" etc., Glossa : "Non patiar perire ubertatem, quam cum perturbationibus amisistis". Sed ubertas illa erat ex multitudine bonorum operum : ergo, si illam non patitur perire, poenitentia restituit opera bona mortificata per culpam.

Item, ratione videtur, quia opera bona facta prius digna erant remuneratione aeterna ; sed quod nunc non remunerentur, hoc est quia iste non perseverat in gratia : ergo, si iste resurgit et perseverat in gratia, opera illa remunerabuntur ; ergo etc.

Item, iste gaudet. de bonis quae fecit ante lapsum, et ordinate : ergo in gloria gaudebit ; sed non gauderet in gloria nisi illa fecisset : ergo ex illis operibus mortificatis per culpam accrescit gaudium aeternum : ergo etc.

Item, plus potest gratia poenitentiae quam culpa ; sed. culpa opera viva mortificat : ergo gratia mortificata vivificat.

Conclusio

Opera bona, quae prius fuerunt viva et deinde culpa mortificata, gratia redeunte, reviviscunt

Respondeo : Dicendum quod hoc verum est et communis tenet opinio, quod opera, quae prius fuerunt viva, quia ex caritate facta et digna vita aeterna, postea, adveniente culpa, mortificantur in isto - quia amplius in hoc, quamdiu est culpa, in eo non sunt digna remuneratione propter indignitatem ipsius - sed, rursus gratia redeunte, quae istum facit dignum vita aeterna, iam opera in hoc sunt digna remuneratione, et ideo restituuntur et vivificantur. Et concedendae sunt rationes ad hoc.

Ad intelligentiam autem obiectorum, notandum quod quidam dicunt quod opera bona in caritate facta, quia bona sunt et a Deo, fiunt in laudem Dei et inde debet laudari Deus ; quia vero in unitate corporis mystici et quia in caritate, pertinent ad corpus mysticum; quia ex libera voluntate et iusta, ad radicis praemium sive facientis meritum. Unde, licet iste cadat qui fecit, opera nihilominus remanent in corpore mystico, quia inde alia membra gaudebunt et Deus inde laudabitur ; sed tamen non manent ad gloriam facientis, et ideo moriuntur isti, cum iste moritur ; sed, ipso resurgente a culpa et facto de corpore mystico, sibi bona opera reviviscunt ; et quantum ad hoc dicunt intelligi illud Apocalypsis 3, 11 : "Tene quod habes" etc.

Tamen quidquid sit de hoc, sive remaneant in corpore mystico sive non, verum est quod manent in memoria eius qui fecit ; et dubium etiam non est quin maneant in memoria Dei opera prius facta ; et quamdiu manet culpa, manent in Dei cognitione cuncta respicientis et in memoria peccatoris. Sed ibi non manent ad remunerandum nec in memoria peccatoris ad gaudendum, sed magis ad dolendum quod de tantis bonis ad tanta mala devenit. Sed cum resurgit, manent in Deo ad remunerandum et in memoria ipsius peccatoris ad gaudendum. Et ideo prius aliquo modo manebant sed mortua, postmodum manent viva.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur de Hugone, dicendum quod intelligit de illo opere bono quod homo potuisset facere vel fecisset illo tempore quo peccavit, quod quidem non recuperabit, quia, si alio tempore velit facere opus quod omisit, perdit opus quod deberet in illo tempore facere. Unde Seneca dicit quod gravissima est iactura temporis, quia non potest recuperari.

Ad illud quod secundo obicitur, potest responderi dupliciter : vel quod manent in corpore mystico, sicut tactum est, vel quod manent in memoria eius qui fecit et Dei pro quo fecit.

Ad illud quod obicitur, quod impossibile est recuperare habitum amissmn eumdem numero, dicendum quod aliud est vivificari, aliud recuperari. Recuperatio enim respicit esse, sed vivificatio respicit, ordinatum esse sive ordinem vel tale esse. Et quoniam quod desinit esse, si iterum incipiat esse, non est idem numero, sed aliud, ideo habitus, si corrumpatur et amittatur, idem non recuperatur. Sed quia possibile est quod idem, manens idem, habeat alium et alium ordinem, et secundum hoc attenditur vivificatio et mortificatio in operibus et fortassis in habitibus : ideo possibile est opus mortuum vivificari ita quod manet idem.

Ex hoc solvitur ultimum, quia, quando dicitur opus vivum et mortificatum, hoc non dicit diversas dispositiones circa. opus, sed dicit circa opus diversas ordinationes, scilicet ordinationem ad remunerationem, dum vivit, et privationem illius, cum iam mortuum est sive mortificatum. Sed in suscipiente sive homine dicit diversitatem penes qualitatem gratiae, quae est accidens absolutum ipsius subiecti, secundum cuius susceptionem et amissionem subiectum alteratur et dicitur modo homo mortuus, modo vivus, modo peccator, modo iustus, et ita alteratus. Sed opus ex consequenti est ordinatum ad vitam vel hoc ordine privatum ; et hoc non dicit motum, quia in ad aliquid per se non est motus.

PrevBack to TopNext