Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum extra caritatem abstinentem a peccatis possibile sit Deo satisfacere.

Tertio quaeritur, utrum extra caritatem abstinentem a peccatis possibile sit satisfacere.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Lucae 11, 41 : "Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis". Constat quod ibi loquitur de peccatoribus : ergo potest satisfacere quis per eleemosynam sine gratta. Et hoc ipsum, Danielis 4, 24 dixit Daniel Nabuchodonosor : "Peccata tua eleemosyizis redime". Et constat quod ille erat peccator magnus : ergo etc.

Item, Threnorum 3, 52 : "Venatione ceperunt me", Glossa : "Etsi fides deesset, poena satisfaceret". Sed ubi deest fides, non est caritas : ergo etc.

Item, ratione videtur, quia ad nullum praeceptum divinum tenetur homo ex caritate ; hoc constat, quia, si quis pro loco et tempore parentes honorat, etiam non habens caritatem, non peccat. Ergo multo minus tenetur ex caritate implere sacerdotis mandatum ; sed satisfactio est mandatum sacerdotis : ergo potest fieri extra caritatem.

Item, si tenetur ex caritate satisfacere, cum nullus sit certus utrum amore, an odio dignus sit, semper est in dubio : ergo semper debet satisfacere. Si tu dicas quod conclusio est vera, quia semper continuanda est poenitentia usque ad mortem ; ergo esto ,quod imposita sit alicui poenitentia dare centum marcas, videtur secundum hoc quod semper tenetur dare ; sed hoc est impossibile : ergo tenetur ad impossibile.

Contra : "Non respicit Deus quantum, sed ex quanto". Sed voluntas sine caritate non placet Deo : ergo nec opus, ergo nec satisfactio.

Item, quamdiu homo est extra caritatem, est inimicus ; sed satisfactio est reconciliativa : ergo talis non potest satisfacere.

Item, Apostolus, I ad Corinthios 13, 3 : "Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest". Ergo etc.

Item, nullus damnatur pro culpa pro qua satisfacit ; et nullus damnatur nisi propter culpam : ergo nullus satisfaciens damnatur. Sed nullus evadit damnationem nisi qui habet caritatem : ergo nullus satisfacit nisi qui est in caritate.

Conclusio

Sine gratia gratum faciente nemo potest Deo satisfacere

Respondeo : Dicendum quod satisfacere, quantum est de vi nominis, importat divinam acceptationem et reconciliationem et amicitiam ; et quoniam sine gratia gratum faciente et caritate impossibile est aliquem Deo placere et opera eius acceptari, ideo nec satisfacere est possibile. Potest tamen homo, antequam habeat caritatem, praeparare se ad habendam caritatem et ad faciendam satisfactionem. Et sic intelligitur consilium Domini et consilium Danielis, ut se praeparent per eleemosynam ad gratiam, qua accepta ; multiplicando eleemosynas satisfacerent.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur de Glossa in Threnis, dicendum quod fides ibi dicitur conscientia peccati. Aliquando enim habens gratiam per poenam satisfacit de culpa, cuius non habet memoriam ; unde tantum valet dicere : si fides desit, quantum : si desit conscientia.

3-4. Ad illud quod obicitur, quod nullus tenetur ex caritate implere mandata, dicendum quod, quando satisfactionis opus ab homine imponitur homini, non tenetur illud opus facere ex caritate sive in caritate quia praeceptum ; sed necesse habet in caritate facere ad hoc quod sit emendatorium et Deo placiturum. Et ideo dico quod, opere illo iniuncto completo, non tenetur illud iterare. Sed si dubitat probabiliter se Deo non satisfecisse, non debet a satisfactione cessare quousque per signa probabilia habeat certitudinem de culpa dimissa et poena. Unde, sicut dictum est de aliis Sacramentis, maxime de Eucharistia, quod non valet nisi habenti caritatem, non tamen tenetur quis accedere ex caritate secundum veritatem, sed se probabiliter disponere ; ita etiam de satisfactione dicendum, quod opera iniuncta in satisfactionem tenetur facere et tenetur se disponere, quantum est in se ; et. sic absolutus est in foro Ecclesiae et a poena suae conscientiae, et in foro Dei absolutus est, ut non peccet in hoc faciendo. Sed tamen per haec opera non absolvitur omnino ; et ideo sanum consilium est, quod homo semper poeniteat. Sufficit tamen cum signis probabilibus fecisse poenitentiam iniunctam nec oportet eam iterare. Unde, si centum dedit, non debet iterare, nec sacerdos debet iterum imponere, nisi pro aliqua culpa de novo commissa. Satisfecit enim talis in foro Ecclesiae et suae conscientiae.

Unde notandum quod duplex potest distingui forum secundum duplex iudicium, scilicet forum conscientiae et forum divinae iustitiae. Primum est manifestum, secundum est occultum. Si quis igitur impleat poenitentiam impositam sine remorsu conscientiae, sed tamen extra caritatem, non tenetur satisfacere amplius, nec iudicio sacerdotis nec suo ; tenetur tamen iudicio Dei, quia adhuc Deus exiget poenam. Illud autem forum distinguitur contra forum Ecclesiae ; sed istud vocatur forum Ecclesiae, quod est in facie Ecclesiae et secundum iudicium publicum.

PrevBack to TopNext