Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum opera satisfactoria facta extra caritatem, adveniente caritate, reviviscant sive vivificentur.
Quarto quaeritur, utrum opera satisfactoria facta extra caritatem, adveniente caritate, reviviscant sive vivificentur et debeant computari in sortem.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Super illud Levitici 25, 25 : "Si attenuatus frater tuus" etc., Glossa exponit quod fructus bonae conversationis debent ei computari ab eo tempore ex quo peccavit ; et secundum hoc videtur quod, caritate adveniente, possunt bona opera computari.
Item, Baptismus acceptus a ficto extra caritatem, adveniente caritate, incipit valere : ergo similiter, cum satisfactio sit opus sacramentale, poterit valere, adveniente caritate. Si dicas quod non est simile, quia in Baptismo imprimitur character, contra hoc est de restitutione, quae tunc valet ad salutem, cum advenit caritas, nec oportet iterari.
Item, facilius est in natura vivificare qupd non vixit, quam quod vixit et est mortuum sive mortificatum : primum enim est naturale, secundum supra naturam. Ergo, cum opera mortificata, adveniente caritate, vivificentur, multo magis mortua vel saltem aequaliter.
Item, bonum moris magis propinquum est gratiae quam bonum naturae ; sed naturalia vivificantur et gratia informantur : ergo et bona in genere prius facta.
Item, ratio quare Deus remittit culpam et non remittit poenam, est, ne peccatum remaneat impunitum. Ergo, si iste peccator punitus est ante adventum gratiae tantum quantum deberet puniri post gratiam vel in, parte, aut nullo modo puniri debet aut non tantum : ergo bona opera computantur.
Contra : Quod nullo modo vivit nec est a principio vivente, non habet potentiam ad vitam ; sed tale est opus extra caritatem factum : ergo etc.
Item, omne satisfactorium est meritorium ; sed nullum est meritorium nisi ex caritate ; sed opus illud non fuit ex caritate nec amplius potest esse, quia impossibile est quod mutet originem : ergo impossibile est inter opera satisfactoria computari.
Item, peccator ante satisfactionem est obligatus ad poenam infinitam ; sed ab infinito nihil adimitur, quod adimitur nihil facit : quantumcumque ergo se affligat, tenetur ad aequalem poenam : ergo non debent talia opera computari.
Item, opus ex caritate procedens excedit improportionaliter opus extra caritatem factum ; sed quod improportionaliter excedit aliud, non accrescit ex additione illius : ergo, quantumcumque opera fecerit ante caritatem, nihil addunt ad opera post caritatem, sicut nec punctus ad lineam : ergo in nihilum debent computari.
Conclusio
Probabile est, quod opera satisfactoria, facta extra caritatem, adveniente caritate, reviviscant quoad remissionem poenae, non quoad meritum vitae aeternae: sed securius est tenere, quod nullo modo vivificantur et computantur.
Respondeo : Dicendum quod circa hoc duplex fuit opinio. Una quidem fuit quod opus satisfactorium, quantum est de sua ratione perfecta, meretur collationem gloriae et meretur remissionem poenae : collationem gloriae, quia fit ex caritate ; remissionem poenae, quia fit in caritate, in quantum sacramentale est ; et ideo sufficit quod fiat in caritate quantum ad hoc, quia per caritatem poena debita satisfacienti fit proportionalis poenae quam sustinet. Dicunt ergo quod opera illa vivificari quantum ad meritum vel retributionem vitae aeternae est impossibile, quia non fuerunt ex caritate et am plius impossibile est esse ex caritate ; sed quantum ad meritum remissionis poenae : quia non erat alius defectus, nisi quia poena non erat proportionalis, isto posito in caritate et poena facta proportionali, vivificantur quantum ad hoc et computari debent in sortem. Unde aliter vivificantur quam opera mortificata, quia illa ad aeternam retributionem, haec solum ad poenae dimissionem.
Alia est positio, quod omne opus satisfactorium est opus meritorium vitae aeternae, et oportet fieri ex caritate movente imperio coniuncto vel saltem primo, sicut est de eo qui vadit ad sanctum Iacobum ; unde dicunt quod talia nullo modo vivificantur nec computantur. Prima positio est multum probabilis, sed haec securior est.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur in contrarium huius, quod debent fructus computari, dicendum quod illud intelligitur, si statim post peccatum incepit conteri, et tunc opera satisfactoria fuerunt ab illo tempore, etiam antequam absolveretur a sacerdote. Vel dicendum quod fructus computantur quantum ad superexcrescentiam usurarii, quia merito illorum fructuum diabolus non traxit illum ad multa scelera.
Ad illud quod obicitur de Baptismo, dicendum quod est opus Dei ad hominem, et hoc nunquam est mortuum, tamen propter inconvenientiam suscipientis privatur effectu ; et tale est Baptismus. Est opus hominis ad hominem, et tale consideratur solum exterius, quia homo non videt nisi ea quae extra sunt ; et tale est restitutio, et hoc non oportet esse vivum. Aliud est opus hominis ad Deum, et tale potest esse mortuum, sed debet esse vivum ad hoc quod sit satisfactorium : aliter enim Deo non est acceptum ; et tale est opus satisfactionis quo homo reconciliatur Deo. Et ideo non est simile de Baptismo et satisfactione.
Ad illud quod obicitur, quod vivificare quod nunquam vixit est facilius, dicendum quod hoc verum est in his quae ideo vivunt, quia recipiunt vitam, sed non in his quae ideo possunt vivere, quia procedunt a vita ; et talia sunt opera.
Ad aliud dicendum quod non est simile de habitibus et potentiis et actibus, quia isti manent, illi non, nec informari nec vivificari possunt.
Ad illud quod obicitur, quod causa satisfaciendi est ne sit peccati impunitas, dicendum quod illa non est tota ratio, sed etiam haec : quia homo est amicus Dei effectus per gratiam et dignus aliquando beatificari, ideo solum ad poenam temporalem astrictus est, et ideo, antequam sit amicus, ad aeternam astringitur. Praeterea, opus factum ex caritate improportionaliter, sicut tactum est in opponendo, excedit opus factum extra caritatem, et ita poena supportata ex caritate et mera voluntate excedit poenam supportatam sine caritate ; et ideo Deus poenam aeternam aeternaliter portandam ex mala voluntate, cuiusmodi est in damnatis, rationabiliter in poenam temporalem commutat ex caritate portandam ; tantum placet ei talis tolerantia. Et ideo alia poena extra caritatem portata tamquam omnino improportionalis non, augmentat illam ; sed Deus illam solam reputat satisfactoriam cuius tolerantia et assumptio sumitur ex caritate sincera, quia in aliam non commutabat poenam.