Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum homo per talia opera aliquid mereatur.
Quinto, supposito quod per opera facta extra caritatem non fiat satisfactio nec vivificentur, quaeritur, utrum homo per ea aliquid mereatur.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia, sicut dicit auctoritas communis, nullum malum impunitum et nullum bonum irremuneratum. Sed divina iustitia nunquam malum quantulumcumque dimittit quin puniat : ergo nec quantulumcumque bonum quin remuneret.
Item, si non remunerantur, ergo aequaliter se habet iudex ad eum qui nullum bonum fecit et ad eum qui fecit multa bona. Ergo stultum est alicui peccatori consulere quod faciat aliquod bonum opus.
Item, Exodi 20, 12 : "Honora patrem tuum, ut sis longaevus" ; aut hoc dicitur habenti caritatem aut non habenti. Si habenti tantum, haec est parva remuneratio, quia ipse non amat istam vitam, sed aliam. Ergo dicitur non habenti : ergo meretur aliquid, si honorat, et sic etc.
Item, Dominus dicit de hypocrita, Matthaei 6, 2, qui facit opus bonum propter gloriam, quod "recepit mercedem suam". Esto ergo quod aliquis faciat opus bonum propter Deum, non propter gloriam ; cum non sit peius quam illud quod fuit ad gloriam, immo melius, ergo dignum est mercede aliqua.
Contra : Augustinus: "Peccator non est dignus pane quo vescitur". Ergo si peccator non est dignus vivere, multo minus est dignus remunerari.
Item, qui nihil est in conspectu alicuius, apud illum nihil meretur ; sed peccator nihil est in conspectu Dei ; Psalmus [14, 4] : "Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus": ergo etc.
Conclusio
Peccator potest apud Deum aliquid mereri, sed tantum de congruo
Respondeo : Aliqui dicunt quod peccator nihil omnino meretur apud Deum, neque ex congruo neque ex condigno ; sed tamen Deus ratione abundantissimae largitatis bona eius opera non dimittit irremunerata, immo remunerat ; et est bonum peccatori bene operari, quamvis non.sit iustum eum remunerari, sed magis benignum.
Alii dicunt et probabilius, quod est mereri de congruo et de condigno ; peccator autem apud Deum nihil meretur de condigno, sed tamen mereri potest de congruo. Peccator enim aliquando facit bonum opus in genere ad gloriam suam, ut cum dat eleemosynam propter gloriam ; et ex hoc opere non meretur mercedem, sed poenam, quia procedit ex contumelia. Aliquando facit ad Dei gloriam et propter amorem Dei quem habet, et hoc non potest esse sine aliqua gratia gratis data, quae disponit de congruo ad gratiam gratum facientem, quam Deus aliquo modo acceptat ; et ex hoc meretur de congruo. Illud autem meritum comparatum merito caritatis est improportionale, sicut linea latitudini et superficiei. Unde sicut linea nihil est in comparatione ad superficiem, aliquid tamen est in se, sic est de peccatore ad iustum et de eius amore ad amorem caritatis et de merito ad meritum.
Ad rationes
1-2. Ex his patent obiecta. Et primo ad illud Augustini: Non est dignus etc., dico bene quod non meretur ex condigno. Similiter ad duo sequentia, quod nihil est in comparatione caritatis.
Ad illud de Sapientia : Similiter est odio impius, dicendum quod illud intelligitur per se secundum quod impius, non secundum quod habens naturam bonam et aliqua dona gratis data ; et, cum facit opus secundum quod impius, nihil meretur ; sed quando secundum gratiam gratis datam, aliquid saltem meretur de congruo.
Ad ultimum de instrumenta, dicendum quod non vivum dicitur dupliciter : negative, quod nec vivit nec natum est vivere ; et privative, quod non vivit, sed tamen natum est vivere. Per primum nec de congruo nec de condigno ; per secundum autem est meritum de congruo, eo quod non privatur simpliciter vita ; vivit enim in morte et voluntarie operatur bonum et est quodam modo Dei adiutor.