Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum bona opera extra caritatem facta valeant ad tolerabiliorem poenam.

Sexto et ultimo quaeritur, utrum bona opera valeant ad tolerabiliorem poenam extra caritatem.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Augustinus dicit de talibus operibus, in Enchiridio, quod "ad hoc eis prosunt ut tolerabilior sit damnatio".

Item, ratione videtur, quia probatum est supra quod aliquid meretur illo opere : ergo esto quod statim moriatur post illud ; ergo, cum non sit irremuneratum et non praemietur in collatione boni, ergo saltem in diminutione mali.

Item, "declinare a malo semper vitat poenam, quamvis non semper consequatur palmam". Sed melius est bonum facere : ergo multo fortius vitabit poenam.

Item, peccatum aggravatur ex sequenti eventu et gravius punitur, ut patet in peccato otii : ergo peccatum quod reddit hominem magis otiosum ad bonum, magis punitur : ergo illud, post quod fiunt bona opera, minus, et ita etc.

Contra : Augustinus, in Enchiridio, dicit damnatis non prodesse suffragia Ecclesiae ; sed ista sunt potentiora, cum sint ex caritate, quam opera extra caritatem facta : ergo illa multo minus prosunt.

2. Item, si merentur remissionem poenae, aut intensione aut duratione. Non duratione, quia poena est infinita. Si intensione, sed quantum ad hoc est finita : ergo tantum possunt multiplicari bona opera, quod nulla erit poena.

Item, tantae culpae debetur tanta poena ; sed opera bona extra caritatem facta non immutant nec minuunt culpam : ergo nec poenam.

Quaeritur igitur, ad quid valeant huiusmodi opera bona.

Conclusio

Opera facta extra caritatem ad multa valent et etiam ad tolerabiliorem poenam, sed tantum ex consequenti

Respondeo : Dicendum quod huiusmodi opera bona extra caritatem facta, quando bona fiunt intentione, valent ad multa : ad temporalium multiplicationem, Isaiae 1, 19 : Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis ; ad temporalis poenae diminutionem, III Regum 21, 29 : Nonne vidisti Achab coram me humiliatum ? Idcirco non inducam etc. ; ad gratiae impetrationem, sicut Rahab, Iosue. 6, 25, invenit gratiam propter opera quae fecit nuntiis ; ad bonae vitae assuefactionem, Threnorum 3, 27 : Bonum est viro, cum portaverit iugum etc. ; ad peccati resistentiam, quia peccatum trahit suo pondere ad aliud, Ecclesiastici 3, 33 : Ignem ardentem extinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis ; ad tolerabiliorem poenam aeternam, sicut dicit Augustinus quod valet ut tolerabilior sit damnatio.

Sed illud diversimode intelligitur a diversis. Quidam enim dicunt quod facit poenam tolerabiliorem non mutando poenam, sed fortificando subiectum. Sed hoc non est congruum dicere, quod virtus aliqua detur damnato propter opera illa, quae facit mitius sustinere, quia aut daretur ad semper aut ad tempus ; et utrumque est inconveniens. Illa enim virtus aut est naturalis aut gratuita, quorum neutrum facile est intelligibiliter assignare.

Aliqui dicunt quod valent ad remissionem poenae vermis, quia non tantum habebunt remorsum conscientiae, quantum si nulla opera bona fecissent. Sed illud non valet, quia remorsus conscientiae erit secundum quantitatem culpae sicut et ignis : ergo si non valet ad ignem, nec ad vermem.

Ideo tertio modo dicendum quod valent ad tolerabiliorem damnationem ex consequenti, quia impediunt culpam factam aggravari, et etiam retrahunt hominem a peccati frequentia et ab intensione libidinis et contemptus, quia non ex tanta libidine peccat qui aliquando opera bona facit, sicut qui Dei obliviscitur. Et ad vermem, quia minus cruciabitur et minorem habebit remorsum, quam si opera illa non fecisset, non de illa culpa quam commisit, sed de malis quae commisisset et de bonis quae omisisset, si illa opera bona non fecisset. Et ita intelligendum est de eo qui statim moritur ; et de eo qui magis moritur quam neget Christum ; et de consimilibus.

His visis, patet responsio ad utramque partem. Rationes enim ad primam partem procedunt de poena quam posset incurrere, si illa opera negligeret. Rationes vero ad oppositum procedunt de poena quae debetur culpae iam factae. Et sic patet totum circa hoc.

PrevBack to TopNext