Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum contingat satisfacere oratione.
Tertip quaeritur, utrum contingat satisfacere oratione. Et cum duplex sit oratio, scilicet mentalis et vocalis, quaeritur quae magis sit satisfactoria.
Rationes principales
Et videtur quod mentalis : "Quia veraciter orare est, ut dicit Gregorius, amaros in compunctione gemitus, non ornata verba resonare". Ergo videtur quod vera oratio et satisfactoria non sit in verbo et cantu, sed in lacrymis et fletu.
Item, Matthaei 6, 7 : "Orantes nolite multum loqui sicut ethnici faciunt" ; sed si vocalis oratio adderet ad satisfactionem, non esset parum loquendum, sed multum : ergo etc.
Item, oratio facit hominem tendere sursum ; sed ratio non potest ferri sursum, quamdiu sollicita est circa ea quae sunt deorsum ; sed quando profert sermonem, intenta est circa quid creatum : ergo si oratio quae magis fert sursum est oratio mentalis, et ista est magis placita, haec est magis satisfactoria.
Contra : Oratio est satisfactoria quae est poenalis ; sed haec non est oratio mentalis, sed vocalis ; nam mentalis oratio est suavis, sicut dicitur Ecclesiastis 10, 1 : "Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti".
Item, illa quae est praecipue satisfactoria, praecipue debet imponi a sacerdote ; sed sacerdos imponit orationem vocalem, non mentalem : ergo etc.
Conclusio
Quaelibet oratio est satisfactoria, prae ceteris autem ea, in qua accenditur homo ad gemitum
Respondeo : Dicendum quod vocalis oratio ordinatur ad mentalem et non e converso. Secundum hoc intelligendum quod quaedam oratio est pure mentalis, quaedam pure vocalis, quaedam media : pure mentalis, quando labia non moventur, sed cor ad Deum loquitur ; pure vocalis, quando nihil cogitat in his quae dicit, nec in generali nec in speciali, ita quod referat intentionem ad sensum verborum vel finem, sed cum orat, fabricat castra ; et sic mentalis simpliciter excedit vocalem. Alia est mixta, in qua scilicet orat mentaliter et vocaliter ; et de ista distinguendum, quia aut verba illa impediunt affectum, quia sic inflammatus est, quod immediate fertur in Deum, et tali utilior est oratio mentalis ; si autem iuvatur, utilior est vocalis ; et multi sunt tales et maxime illi qui non sunt viri spirituales, ad quorum affectus provocandos institutae sunt vocales orationes.
Si quaeratur, quae oratio sit satisfactoria, credo quod omnis, quia nulla est in qua non laborent virtutes animales ; et quantum delectatur spiritus, tantum caro frequenter tabescit et virtutes animales minus sunt intentae regimini corporis. Credo tamen quod illa inter ceteras est satisfactoria magis, in qua accenditur homo ad gemitum, quia haec est in qua Deus maxime delectatur. Unde quia illud est gratiae specialis, ideo non imponitur a sacerdote, sed praeambulum ad illud, scilicet oratio vocalis. Et quia non est status in vocibus, sed ordinantur ad intellectum, hinc est quod Dominus et Gregorius mittunt a vocali oratione ad mentalem.
Ad rationes
1-2. Ad illud quod obicitur ad oppositum, quod vocalis magis est poenalis, dicendum quod verum est ceteris paribus.
Ad illud quod obicitur, quod oratio gemebunda spectat ad contritionem, dicendum quod verum est, sed super illam addit postulationem, sicut publicanus petebat a Domino in templo remissionem.
Sit igitur haec summa dictorum : quod omnis oratio ex caritate facta, si recte fiat, poenalis est et satisfactoria potest esse, quia nunquam est ita delectabilis, quin sit poenalis antecedenter vel consequenter vel concomitanter. Illa tamen inter omnes praecipue satisfacit, quae est magis gemebunda et in qua maior clamor cordis est ad Deum pro venia peccatorum ; haec autem in aliquibus est mentalis, in aliquibus vocalis.
Unde notandum quod triplex est ratio quare vocalis oratio est instituta. Prima et potissima est ad affectus accensionem. Unde Beda, super illud Matthael 6, 9 : "Pater noster" etc. : "Non his solis verbis oratur, sed aliis contentis sub eodem sensu, quibus cor nostrum accenditur". Secunda ratio est ad intellectus instructionem. Unde Beda, ibidem : "Orationem brevibus verbis composuit, quibus nec opus esset loqui ad eum qui omnia novit, sed ut noster affectus, qui cum Deo. agit, disceret res quas oraret, non verba quae diceret". Tertia ratio est ad faciliorem recordationem. Unde Glossa super illud Matthaei 6, 8 : "Nolite assimilari eis": "Non apud Deum agendum est verbis, sed rebus, intentione cordis, affectu simplici ; quae enim dicimus non eum docemus, sed nos temporis orandi recordamur".
Et sic patet ratio institutionis orationis vocalis, quia propter mentalem est, quam Deus praecipue acceptat et illam magis ad remissionem et satisfactionem, in qua cor magis contra peccatum intenditur. Ideo perutile est peccatoribus orationes frequentare, in quibus fiat mentio de male commissis, sicut fuit oratio Manassae.