Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum restitutio sit pars satisfactionis.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia aliquo peccato peccamus in Deuin tantum, aliquo in Deum et proximum, ut rapina ; sed constat quod satisfactio respondet iniuriae : ergo satisfieri debet in hoc Deo et proximo. Sed satisfit proximo per restitutionem : ergo etc.
Item, qui peccat per gulositatem nullo modo melius satisfacit quam per ieiunii sobrietatem. Ergo qui peccat rem alienam auferendo non melius satisfacit quam restituendo : ergo etc.
Item, per signum ostenditur, quia, si duo sunt raptores, quorum alter est in restituendo, alter non, minorem poenitentiam imponit sacerdos ei qui potest restituere, maiorem ei qui non. Ergo restitutio facit ad satisfactionem.
Item, "satisfacere est causas peccatorum excidere" ; sed causa quare raptor in peccato est, est quia rem alienam abstulit et detinet : ergo satisfactio est per rei retentae redditionem, quia hic peccati causa exciditur.
Contra : Peccatum eo ipso est peccatum, quia in Deum est et quia Dei deformatur imago ; non quia in alium similem, quia tunc leo peccaret, cum aliud animal comederet ; unde et in Psalmo 50, 6 : "Tibi soli peccavi". Ergo satisfactio est facienda soli Deo ; sed haec non est per restitutionem, quia restitutio respicit proximum directe : ergo etc.
Item, satisfactio est per poenam, ad quam homo non tenetur alias nisi per culpam et secundum iudicium sacerdotis ; sed ad restitutionem rei alienae tenetur, eo ipso quod aliena et iudicio Dei sine sacerdote : ergo etc.
Conclusio
Restitutio dici potest pars satisfactionis communiter, non vero proprie sumtae
Quidam dicunt quod restitutio non est pars satisfactionis, sed fundamentum. Quaedam enim requiruntur ad poenitentiam sive satisfactionem ut fundamenta, et talia sunt peccati dimissio et alienae rei restitutio ; quaedam ut expedientia, ut vitare pravam societatem ; quaedam ut satisfactoria, ut ieiunium, oratio et eleemosyna ; quaedam ut perficientia, ut sunt opera supererogationis, Lucae 10, 35 : Quodcumque supererogaveris, reddam tibi. Et ratio eorum est, quia culpa proprie est in Deum et quia satisfactio est per poenam arbitrariam arbitrio sacerdotis.
Sed alia opinio est, quod restitutio est opus satisfactorium, si fiat in caritate ; alioquin non, sicut nec alia opera.
Posset tamen dici quod satisfactio dicitur communiter et proprie : communiter, omne opus poenale voluntarie assumptum, sive ad quod tenetur iudicio Dei sive iudicio sacerdotis ; et sic restitutio est opus satisfactorium et eius pars. Si autem dicatur satisfactio proprie, per poenam voluntarie assumptam, a quam non tenebatur nisi ex culpa et iudicio sacerdotis, sic non est pars, quia restituere tenetur qui habet rem alienam secundum omne ius, etiam si sacerdos nunquam imponat. Rationes igitur ad primam partem procedunt de satisfactione dicta communiter, aliter procedunt omnes ex insufficienti.
Ad rationes
Ad illud vero quod obicitur ad oppositum, quod peccatur in solum Deum etc., dicendum quod verum est per se ; sed tamen, quia homo est imago Dei, et honor et dehonoratio imaginis ad prototypum refertur, ideo sicut ex caritate diligi debet homo in quantum imago, sic etiam et in ipsum peccari potest. Vel aliter dicendum quod aut intelligitur de eo qui non habet superiorem ad puniendum, aut intelligitur primo et principaliter, aut de peccato quod non est in proximun extra, sed per superbiam intra.
Ad illud quod obicitur, quod non sine caritate, dicendum quod satisfactio, quia Deo, non potest esse nisi in caritate ; restitutio, quia proximo, extra fieri potest ; sed ad hoc quod placeat Deo, oportet esse in caritate.
Ad ultimum dicendum quod ad nullam illarum partium reducitur, quia sunt satisfactionis proprie dictae.
Ad illud autem quod obicitur ad contrarium, quod peccatur in proximum, dicendum quod non peccatur in proximum nisi per accidens, scilicet quia offenditur Deus in proximo : et ideo soli Deo satisfaciendum est. Nec illi qui dicunt restitutionem esse satisfactoriam, ideo dicunl, quia per ipsam homo satisfaciat proximo, sed quia aliquo modo, dum reddit rem quam diligit et posset de facto tenere, amore Dei et mandato sacerdotis restituit. Verumtamen non est restitutio proprie satisfactio, sed inchoatio. Sed, cum de proprio aliquid dat, tunc recte dal honorem Deo et superaddit ; ideo satisfacit.