Dubia
Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod Magister dicit in littera : In perfectione autem poenitentiae tria observanda sunt. Quaeritur enim, utrum ista tria sint partes Poenitiae subiectivae vel integrales. Et quod non sint integrales, videtur, quia totum non praedicatur de parte integrali ; sed conteri est poenitere, similiter confiteri est poenitere et satisfacere : ergo non sunt partes integrales. Si tu dicas quod istud fallit in toto homogeneo, quia quaelibet pars panis est panis, obicitur, quia totum homogeneum habet partes unius naturae ; Poenitentia autem non habet partes unius naturae et conformis. Nam Poenitentia continet contritionem et confessionem et satisfactionem, quae sunt diversa secundum formam. Item, partes integrales constituentes aliquod totum, sive homogeneum sive heterogeneum, debent esse simul ; sed hae partes Poenitentiae non sunt simul : ergo etc.
Quod autem non sint subiectivae, videtur, quia tota natura totius universalis salvatur in qualibet parte : unde ratio tota animalis est in homine ; sed contritio non est tota et perfecta Poenitentia, nec confessio : ergo non sunt subiectivae. Item, numeratis partibus subiectivis, numeratur totum. Si ergo istae sunt partes Poenitentiae subiectivae, cum sint tres, tres sunt Poenitentiae : aut ergo poenitentiae tres virtutes aut tria sacramenta, quorum utrumque falsum est.
Respondeo : Dicendum quod poenitentia sumitur dupliciter, scilicet pro poenitentia-virtute et pro Poenitentia-sacramento. Si loquamur de poenitentia-virtute, sic contritio et confessio et satisfactio non sunt partes integrales, sed potestativae. Sicut enim ab una essentia plures egrediuntur potentiae, sic ab uno habitu plures actus consequuntur. Virtus enim poenitentiae ordinat hominem, ut puniendo se faciat emendam secundum omne forum ; et ideo quilibet horum actuum denominationem recipit ab habtu, ut poenitere dicatur ; et sic videtur habere rationem partium subiectivarum, sed re vera non habent, quia confessio et satisfactio non est poenitentia, sed actus egrediens a poenitentia, similiter satisfactio et contritio. Si autem loquamur de Poenitentia-sacramento, sic sunt partes integrales quantum ad esse perfectum ; unde rationabiliter loquitur Magister, cum dicit quod in perfectione Poenitentiae etc. Et sic patet quod nullum horum est perfectum Sacramentum sine alio.
Dub. II
Item, quaeritur de hoc quod dicit : Ut, sicut tribus modis Deum offendimus, ita tribus modis satisfaciamus in contritione etc. Secundum hoc enim videtur quod satisfactio non debet distingui contra alias partes. Item, si tribus modis est satisfacere secunqum triplicem modum peccandi, ergo qui peccavit in corde, non videtur quod debeat sibi imponi poena in carne, quia per quae quis peccat, per haec et punietur. Tunc ergo pro nullo peccato spirituali est imponenda satisfactio ; et illud est manifeste falsum, cum peccata spiritualia sint graviora carnalibus : ergo gravius puniuntur a Deo et gravius debent puniri a sacerdote.
Respondeo : Dicendum quod satisfactio dicitur dupliciter. Uno modo satisfactio dicitur ipsa recoriciliatio ; et sic, quia omnes partes poenitentiae sunt ad reconciliationem ordinatae, quaelibet potest dici satisfactio sive satisfactoria. Alio modo dicitur satisfactio persolutio poenae debitae ; et sic competit proprie uni parti poenitentiae, quae est assumptio sive adimpletio poenae iniunctae. Nihilominus tamen aliis partibus cornpetit per accidens, utpote contritioni ratione doloris coniuncti, qui est in parte sensibili ; similiter confessioni ralione erubescentiae. Et sic patet primum.
Ad illud quod obicitur, quod non debemus satisfacere exterius pro peccato cordis, dicendum quod illud verbum Chrysostomi et similiter Augustini, per appropriationem intelligitur, quoniam ista tria respondent omni peccato mortali, quia quodlibet meretur poenam aeternam animae et corporis et cuilibet debetur poena interior et exterior, nisi tanta sit interior, quod exterior non sit opportuna et eius locum suppleat. Unde sicut certum est quod non sufficit confiteri peccatum oris, immo : etiam pro illo oportet conteri et satisfacere, ita et in proposito intelligendum est.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Compunctio ibi commendatur. Videtur enim accipere cotnpunctionem pro eodem et contritionem. Sed contra : super illud Psalmi [4, 5] : "In cubilibus vestris compungimini", Glossa : "Quibusdam stimulis excitate vos, non pro dolore peccatorum, sed ad videndam lucem Christi et ut invisibilium amore inardescatis". Sed contritio est de peccatis tantum : ergo non sunt idem, male ergo accipit pro eodem.
Respondeo : Dicendum quod dolor dicitur contritio et dolor dicitur compunctio : contritio, quia cor terit vel peccata in corde illo dolore teruntur ; sed compunctio, quia cor compUngitur. Sed compungitur cor secundum duplicem aspectum : aut carentia gloriae aut consideratione offensae ; et secundum hoc attenditur duplex dolor et duplex irriguum, scilicet superius et inferius ; et ita compunctio communior est quam contritio, sicut patet ex Glossa illa. Magister autem appropriat hic compunctionem ad dolorem de peccatis, ex quorum consideratione pungitur cor quasi quibusdam aculeis.
Dub. IV.
Item queritur de hoc quod dicit : Confessio ibi commendatur : Iustus in principio est accusator sui. Videtur enim male dicere, quia aut accusat se iustus in quantum iustus aut in quantum peccator. Si in quantum iustus, sed omnis qui accusat iustum in quantum huiusmodi, accusat iustitiam ; et omnis qui accusat iustitiam est iniustus : ergo, si accusat se in quantum iustus, est iniustus. Si accusat se secundum quod peccator, sed omnis qui accusat peccatorem secundum quod peccator, accusat peccatum ; et omnis talis iuste accusat et est iustus : ergo, si accusat secundum quod peccator, accusator est iustus, et ita secundum quod peccator est iustus.
Respondeo : Dicendum quod in accusatione est accusans et accusatus ; et cum iustus accusat se, adest accusans et accusatus, sed tamen habens quasi duplicis personae rationem ; et secundum quod tenet duplicis personae rationem, ita et duplicis proprietatis, quia ille idem secundum quod iustus accusat se secundum quod peccator est. Et sic patet quod sophisma est de illa reduplicatione, quod potest referri ad actum accusandi ratione subiecti vel ratione obiecti.
Dub. V.
Dub. VI
Item quaeritur de hoc quod dicit : Facite dignos fructus poenitentiae. Videtur enim non esse praeceptum conveniens, quia digni fructus poenitentiae sunt Deo accepti ; sed non est in nostra potestate nec in nostra cognitiorie ea facere quae sunt in divina acceptatione : ergo etc. Item, si satisfactio est in praecepto, cum nemo sciat utrum satisfecerit, quia nemo scit se esse in caritate, videtur quod semper est iteranda satisfactio.
Respondeo : Dicendum quod dignitas fructus dupliciter potest accipi : aut per comparationem ad meritum culpae, aut in comparatione ad divinam acceptationem. Et nota quod hic vocat dignos fructus poenitentiae non in comparatione ad divinam acceptationem, quia hoc non praecipitur, sed quantum ad meritum culpae. Similiter intelligendum quod satisfacere Deo dupliciter est : vel secundum forum suum et secundum veritatem, et sic non est in praecepto ; vel secundum probabilitatem conscientiae, et sic est in praecepto.
Sed tunc videtur quod ille peccator, qui non vult suscipere satisfactionem condignam a sacerdote impositam, mortaliter peccat. Et dicendum quod illud est praeceptum affirmativum, quod non obligat. ad semper, et praeterea commissum est in potestate sacerdotis ; et ita, si poenitens hic condignam poenam a sacerdote suscipit, plenam poenitentiam facit ; si non, propter hoc quod sacerdos nort imponit, attendens fragilitatem peccatoris, Dominus exspectat et solvet in purgatorio.
Dub. VII.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Ut secundum qualitatem et quantitatem culpae ; quae sit differentia inter qualitatem culpae et quantitatem. Cum enim non habeat culpa quantitatem molis, sed virtutis, et haec sit quantas, videtur quod non differant. Item, si secundum quantitatem culpae est quantitas poenae ; sed tanta est culpa, quanta est offensa ; et tanta est offensa, quantus est is qui offenditur ; sed ille est infinitus : ergo debet imponi poena infinita. Item, quomodo poena potest esse secundum qualitatem, cum sint diversorum generum culpa et poena ?
Respondeo : Dicendum quod possibile est quantitatem et qualitatem culpae causari ab eodem principio, sed tamen secundum aliam rationem, sicut cognoscere coniugatain auget culpam et ulterius ponit in specie peccati. Unde qualitas culpae attenditur secundum id quod distinguit peccatum, secundum quod dicitur quod est inquinamentum carnis et spiritus ; quantitas, secundum quod aggravat in eodem genere. Et his etiam duobus modis respondet qualitas poenae, ut peccato spirituali poena spiritualis, scilicet oratio ; peccato earnali poena in carne, scilicet ieiunium, et quantitas quantitati in eodem genere. Et nota quod quantitas peccati non accipitur hic penes eum contra quem, sed penes libidinem peccantis. Et sic patent obiecta, quia haec quantitas est finita ; et assimilatio qualitatum poenae et culpae attenditur in eodem genere.
Dub. VIII.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Purgans lacrymis omnem qualitatem vitii, quia aut hoc est praeceptum aut consilium. Si praeceptum est, videtur periculum, quia pauci aut nulli ita discurrunt deflendo singula ; et constans est quod unica contritione iustificatur homo, quae non potest omnes qualitates quid, cur, quando, ubi, quomodo, considerare. Si consilium, contra : sicut dicit Philosophus, "species delectationis movet appetitum". Ergo, si aliquis ita singillatim vitium recogitet ; videtur quod det sibi occasionem tentationis et lapsus : ergo melius est oblivisci quam ita ante oculos reducere.
Respondeo : Dicendum quod quantum ad aliquam qualitatem vitii est in praecepto, utpote quantum ad illam quae trahit in genus peccati aliud ; quantum ad aliquas est in consilio ; scilicet quantum ad illas quae non mutant peccati genus. Sive autem sit consilium sive praeceptum, non obligat ad semper, sed quando est locus et tempus ; et quando poenitens ita maceravit se et domuit sensualitatem, ita quod ad recogitationem circumstantiarum ignis concupiscentiae non incalescit, sed magis indignatio voluntatis, tunc debet talia recogitare, maxime quando est in actu orationis et gemitu ; alias potius debet abigere quam talia ruminare, maxime in peccatis carnis, in quibus habet homo incitationem intra, propter quod signanter dicitur I ad Corinthios 6, 18. "Fugite fornicationem", quasi, non tantum in opere vel in voluntate, sed etiam in recogitatione.
Dub. IX.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Defleat virtutem, qua, interim caruit. Contritus enim non debet dolere nisi de culpa : ergo, si debet dolere de carentia virtutis, videtur quod haec sit culpa ; sed in infinitis instantibus caruit : ergo in infinitis peccavit. Item, cum multae sint aliae circumstantiae, sicut determinat Tullius, scilicet quis, quid, cur, quando, ubi, quomodo, quibus auxiliis ; et illam quae est sicut quis dividit in undecim circumstantias, scilicet nomen, naturam, convictum, fortunam etc., quae ibi patent : videtur quod Augustinus nimis insufficienter hic tangat.
Respondeo : Dicendum quod non solum contritione deflentur peccata, sed etiam poenae peccatorum ; poenae, inquam, quae sunt sequelae et quae dehabilitant et reddunt hominem ineptum ad bonum. Inter has quas praecipua est carentia virtutum ; et per hanc Augustinus intelligit alias sequelas vitiorum, quae considerandae sunt et deflendae, non quia sint culpae, sed poena, non inflicta, sed acta.
Ad illud quod obicitur, quod plures ponit Tullius, dicendum quod Augustinus non ponit hic omnes circumstantias, sed solum aggravantes ; Tullius vero ponit omnes circumstantias quae contingunt negotium vel personam. Possunt autem omnes circumstantiae reduci ad quatuordecim, quae his versibus notantur : Aggravat ordo, locus, persona, scientia, tempus, Aetas, conditio, numerus, mora, copia, causa ; Est modus in culpa, status altus, lucta pusilla.
Dub. X.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Cum gaudio enim debet facere immortalis futurus etc. Videtur enim male dicere, quia poenitentia maxime consistit in dolore et lacrymis : ergo non debet facere cum gaudio, sed potius cum dolore. Si tu dicas quod utrumque ibi concurrit, quaeritur : quare potius dicit cum gaudio esse faciendum ?
Respondeo : Dicendum quod ideo hortatur ad gaudium, quia illud est conservativum omnium virtutum et maxime virtutum quae consistunt circa poenalitatem. Unde Philosophus dicit : Qui continet et hoc ipso gaudet, vere castus est ; et ille vere habet perfectam fortitudinem, qui non solum non succumbit, sed etiam in poenalitatibus vel poenalibus gaudet. Et haec est principalis ratio quare hortatur ad gaudium, quia aliter assumptio poenalitatis non est virtuosa.
Ratio autem quare gaudendum est in poenitentia est duplex. Prima est consideratio aequitatis, secunda est consideratio utilitatis. Aequitas est maxima ibi, ut caro, quae traxit spiritum et subiugavit per delectationem et inimica est Spiritui veritatis, e contrario subiciatur per afflictionem et per hoc reconcilietur et de inimico vindicta sumatur. Unde sicut homo carnalis multum gaudet in depressione inimici, ita spiritualis debet gaudere de afflictione carnis. Et sicut iudex iustus multum gaudet in exercitatione iustitiae, sic poenitens debet gaudere ; et ideo Proverbiorum 21, 15 : "Gaudium est iusto facere iustitiam" ; propterea etiam Proverbiorum 14, 10 : "Cor, quod novit amaritudinem animae suae" etc.
Alia est consideratio multiplicis utilitatis, quia est tabula liberationis a naufragio. Unde sicut gaudet quis quando de naufragio evadit, sic poenitens debet gaudere. Alia ratio potest esse ex parte boni, quia renovat hominent, secundum illud Psalmi [102 ; 5] : "Renovabitur ut aquilae iuventus tua". Damna etiam spiritualia ibi restaurantur. Et sic patet multiplex ratio gaudii.
Et quod obicit, quod debet facere cum dolore, dicendum quod illud non impedit, quia, quando quis vehementer dolet, in solo dolore invenit delectationem. Unde exemplum est de Augustino qui narrat, in IV Confessionum, quod quando mortuus erat socius, in nullo delectabatur nisi in gemitu, et poena erat ei omnis alia delectatio et in hac sola quiescebat. Quanto magis igitur debet quis in dolore de propria morte laetari. Et ideo recte dicit quod cum gaudio facere debet.
Dub. XI.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Caveat, ne verecundia ductus dividat apud se confessionem etc. Videtur enim male dicere, quia quanto pluribus revelat, tanto maior erit verecundia et plus habet unde erubescat. Unde non videtur quod hoc sit ex verecundia, sed contra verecundiam.
Respondeo : Dicendum quod verecundia maior potest esse dupliciter : aut quia reputatur quis peccator enormis et magnus, aut quia a pluribus esse peccator cognoscitur ; et prima verecundia maior est : et ideo pro vitanda maiori bene assumeret quis minorem, ac per hoc derogaret eritati confessionis, quae non est dividenda, sicut patebit infra.
Dub. XII.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Ne prius ad Dominicum corpus accedat quam confortetur bona conscientia : quid vocatur hic confortari bona conscientia ? Videtur quod qui est ; in gratia possit accedere sine culpa : et. talis est contritus ante confessionem. Sed in contrarium est quod dicit Hugo, in epistola Ad Bernardum: Audacter dico, si fuerit contritus ; non amen debet communicare antequam confessus fuerit. Propter hoc est quaestio, utrum aliquis contritus in casu aliquo possit accedere ante confessionem.
Respondeo : Dicendum quod tunc aliquis confortat se bona conscientia, dum probabiliter percipit culpam sibi esse dimissam ; hoc autem percipit ; quando facit quod in se est ad obtinendam veniam. Hoc autem non plene facit ante confessionem, si habet sacerdotis copiam ; tunc enim, si confitetur exterius ; conscientia interior confortatur et bene potest accedere. Si autem habet copiam et non confitetur, male facit, si accedit. Si vero non habet copiam, aut habet necessitatem conficiendi, ut sacerdos parochialis, et tunc potest accedere cum dolore et proposito confitendi ; aut non habet necessitatem, et sic nullo modo debet accedere ante confessionem, quia qui fuit per mortale excommunicatus ; ad Sacramentum unitatis Ecclesiae non debet accedere nisi prius reconciliatus Ecclesiae, nisi alias cogatur ; et tunc evidens excusatio habetur.
Dub. XIII.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Cohibeat se a ludis et a spectaculis : quid vocantur ista duo ? Et quare dicit ipsum debere se cohibere ? Aut enim sunt mata aut bona et licita. Si mala, tunc ergo omhes debent se cohibere. Si vero bona et licita, ergo nullus debet se cohibere.
Respondeo : Dicendum quod, sicut dicitur : I ad Corinthios 10, 7 in Glossa, ludus est gesticulatio libidinosa, cuiusmodi est in choreis ; spectacula sunt, sicut dicit Augustinus, sicut cithara et venatio et huiusmodi. Dico igitur quod ludus chorearum non est malus secundum se, sicut patet de sorore Moysi, Exodi 15, 20 ; sed fit malus quadruplici de causa, scilicet propter modum, quando est modus lascivus ; propter finem, quando fit ad provocandam libidinem ; propter tempus, ut non fiat tempore tristitiae ; propter personam, ut non fiat a persona religiosa. His remotis, potest fieri Quoniam igitur poenitens et persona, est cui non competit, et quamdiu vere poenitet, est in tempore tristitiae : ideo ei non competit. Similiter iudicandum est de spectaculis ; his enim quatuor de causis possunt male fieri et fiunt ; his exclusis ; bene possunt fieri.
Dub. XIV.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod non omnes digni fructus sunt digni fructus poenitentiae. Videtur enim male dicere, quia opera, quae facit poenitens ex virtute poenitentiae, sunt fructus virtutis ; et non nisi poenitentiae : ergo etc. Praeterea, sicut virtus poenitentiae : est circa bonum et difficile, ita aliae virtutes : ergo etc. Item, cum fructus dicatur a fruendo, quomodo opera poenitentiae : possunt dici fructus ?
Respondeo : Dicendum quod opera poenitentiae dicuntur fructus non quia eis fruamur, sed quia ad fruitionem ducunt ; vel fructus metaphorice : sicut.ex arbore nascitur pomum, quod dicitur fructus arboris, ita ex voluntate poenitentis bonum opus. Et nota quod differt dicere bonum fructum et dignum fructum poenitentiae. Bonus fructus potest dici omne opus bonum ; dignus fructus plus dicit, scilicet bonum opus cum convenientia ad statum. Bonum enim est opus et ita perfectum, si competit statui. Sed dignus fructus poenitentiae non dicit solummodo bonum opus, prout competit statui, sed ut competit merito peccati, quia qui plus peccavit, ampliora debet pati, ut Gregorius determinat, in Homilia.
Dub. XV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Miles vel negotiator vel alicui officio deditus etc., quia, si hoc verum est, ergo nullus negotiator, nullus miles salvatur ; et hoc est contra sacram Scripturam. Nam beatus Ioannes militiam non reprobavit, sed dixit : "Contenti estote stipendiis vestris", Lucae 3, 14. Item de negotiatoribus, Genesis 49, 13 : "Zabulon in littore maris habitabit", ubi secundum litteram terra Zabulon benedicitur negotiationibus. Item, si hoc verum esset, periret militia, quae necessaria est ad defendendam fidem ; perirent negotiationes, sine quibus multae terrae non possent vivere.
Respondeo : Dicendum quod militia et negotiatione et officio telonii sive vectigaliuin exactione, a qua dicitur Matthaeus publicanus, potest quis recte uti, si faciat eo modo quo instituta sunt : ut miles nemini iniurietur, negotiator neminem circumveniat et telonearius non exigat vectigal immoderatum, sed quod institutum est ex certa, causa et utili ; et hoc totum potest esse sine peccato, et hoc modo poenitens potest in hoc statu salvari. Sed his propinquissimae sunt abusiones : in militibus violentiae, in negotiatoribus deceptiones, in aliis immoderatae exactiones ; et ideo huiusmodi sunt periculosa. Et quantum ad tales abusiones dicit Gregorius: Non poenitet quis quousque dimittat haec, scilicet quantum ad abusionem.