Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra egit Magister de partibus Poenitentiae integralibus. Hic agit de subiectivis, quae sunt Poenitentiae ante Baptismum, et post Baptismum de mortalibus et tertio de venialibus. Dividitur autem haec pars in duas partes secundum duo capitula. In prima dividit poenitentiam per trimembrem differentiam. In secunda vero specialiter tradit modum poenitentiae de venialibus, ibi : Quae autem pro venialibus sit satisfactio sufficiens.

Prima pars duas habet. In prima ponit divisionem. In secunda confirmat per auctoritates, ibi : Tres sunt actiones poenitentiae etc.

Similiter secunda pars dividitur in duas. In prima assignat sufficientem satisfactionem. In secunda vero epilogat, ibi : Ex his aliisque praemissis etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus