Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

An quis quoad modum obligetur confiteri ex caritate.

Tertio quaeritur de obligatione ad confessionem quantum ad modum, et quaeritur, utrum obligemur ex caritate.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Quia Augustinus dicit, et habetur in primo capitula huius distinctionis : "Nemo potest confiteri nisi suscitatus ; a mortuo enim, velut qui non est, perit confessio ; nemo autem resuscitatur, nisi qui a peccato solvitur" ; haec Augustinus. Sed nullus solvitur a peccato sine caritate : ergo confessionem, quae est in praecepto, oportet fieri in caritate, quia aliter fieri non potest, ut dicit.

Item, in confessione peccati est laus Dei, ut dicit Hieronymus ; sed "non est speciosa laus in ore peccatoris", ut dicitur Ecclesiastici 15, 9 : ergo cum non teneatur quis ad laudem Dei, nisi eatenus qua est speciosa ; ergo nullus tenetur ad confessionem faciendam in statu peccati. Si ergo tenetur ad illam, tenetur in statu gratiae : ergo in caritate.

Item , tres sunt partes Poenitentiae ordinatae, scilicet contritio, confessio et satisfactio : ergo quililet qui tenetur ad poenitentiam, cum ad haec omnia teneatur, tenetur ordinate ; ergo prius ad contritionem : ergo nemo debet confiteri nisi contritus. Sed non conteritur quis nisi in caritate : ergo si tenetur ad confitendum, tenetur ad confitendum ex caritate.

Item, in confessione est absolutio, et illa est absolutio a poena, non a culpa ; sicut melius patebit infra ; haec autem absolutio nulla est nisi praecedat absolutio culpae : ergo in nullo habet illud sacramentum efficaciam nisi in eo qui habet gratiam. Sed qui recipit sacramentum, tenetur se disponere ad efficaciam sacramenti, alioquin ficte accedit, et omnis talis peccat mortaliter ; sed efficacia confessionis non est nisi in habente caritatem : ergo tenetur homo confiteri ex caritate.

Contra : Sacramentum Poenitentiae. est contra morbum mortalis culpae efficax medicamentum. Ergo in eo morbus ille curatur : ergo recipitur ibi salus mentis et corporis ; ergo videtur quod non oporteat ad illud afferre sanitatem, sed quaerere. Ergo non oportet quod accedat ad confessionem ex caritate, nec ad hoc tenetur.

Item, ad opera praeceptorum et etiam virtutum, sicut continere, obedire, parentes honorare, non tenemur ex caritate : ergo videtur quod nec ad confessionem.

Item, nullus scit se habere caritatem : ergo, si tenemur confiteri ex caritate, cum nemo hoc sciat, utrum hoc fecerit, nemo est absolutus : ergo adhuc tenetur ; ergo semper debet iterare. Praeterea, si accedit sine caritate, videtur peccare mortaliter.

Item, confessio non est opus privilegiatum, immo confessio peccati est peccatorum et impiissimorum ; sed non tenetur quis ad aliqua opera facienda ex caritate, nisi quia sunt opera valde nobilia : ergo etc.

Conclusio

Non est necessarium confiteri ex caritate, sed requiritur et sufficit dispositio ad caritatem sufficiens, saltem secundum probabilitatem

Respondeo : Ad horum intelligentiam notandum est quod quaedam sunt sacramenta , ordinata ad gratiam acquirendam sive obtinendam, ut Baptismus et Poenitentia ; quaedam ordinata ad gratiam promovendam sive augmentandam, ut Confirmatio et Eucharistia. Dico ergo quod sicut sacramenta augmentantia gratiam non habent efficaciam nisi in habentibus caritatem, sic sacramenta : gratiam impetrantia non habent efficaciam nisi in eis qui se disponunt. Et sicut dictum est in praecedentibus, quod non tenemur ad Eucharistiam accedere cum caritate secundum veritatem, sed secundum probabilitatem sufficit, sic dico quod ad sacramentum Poenitentiae non est necesse quod accedat habens caritatem vel dispositionem ad caritatem sufficientem secundum veritatem, sed sufficit secundum probabilitatem. Haec autem dispositio est attritio, quae frequenter, ob confessionem superadiunctam et absolutionem sacerdotis, formatur per gratiam, ut fiat contritio sive ad ipsam contritio subsequatur ; et multis ibi gratia conceditur. Unde dico quod sufficit quod probabiliter se disponat ad gratiam per omnium peccatorum detestationem. Quodsi se non disponit, immo cum voluntate peccandi accedit, dico quod peccat mortaliter, quia sacramentum irritum facit, quantum in se est, et hoc non est sine contemptu ; unde tenetur iterum reverti ad sacerdotem et petere absolutionem.

Et si tu quaeras, unde exigat hoc confessio, cum non sit opus privilegiatum, dico quod hoc habet quia est opus sacramentale ad iustificationem institutum ; unde haec confessio ad absolutionem est ordinata.

Concedo ergo quod non est necessarium nec obligatur quis confiteri ex caritate, sed tenetur confiteri vel ex caritate vel ex dispositione ad caritatem sufficiente, vel secundum probabilitatem vel secundum veritatem.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod non confitetur nisi suscitatus, dicendum quod vocat suscitatum dispositum ad caritatem, qui iam incipit suscitari cum atteritur per dolorem et in confessione plerumque recipit vitam.

Ad illud quod obicitur de laude speciosa, dicendum quod laus est speciosa dupliciter : vel secundum acceptationem Dei vel secundum conscientiam laudantis. Illa est speciosa secundum acceptationem Dei, in qua peccator fit iustus, vel quam facit postquam est iustus. Illa vero est speciosa secundum iudicium conscientiae nostrae, in qua conscientia et voluntas conformat se laudi secundum suam existimationem. Et ad hanc speciositatem tenemur, non ad illam, quia nescimus quae Deus acceptat ; credimus tamen probabiliter quod Deus acceptat, vel semper vel frequenter, quae conscientia recta approbat, tamen nescimus.

Ad illud quod obicitur de ordine, dicendum quod contritio dicit duo ; et dicit peccati detestationem et dicit gratiae informationem. Ratione primi oportet quod praecedat, alioquin confessio est cum fictione ; ratione secundi non oportet, quia in hoc non consistit fictio, cum nemo illud in se habere sciat.

Ad illud quod obicitur de absolutione, dicendum quod nemo recipit effectum, nisi caritatem habeat, saltem in principio confessionis vel in medio vel in fine. Multi autem habent in fine, qui tamen non habent in principio ; et aliquando se credunt habere in principio et in fine, qui fortassis non habent ; et aliqui non habent nec credunt se habere. Primi non incurrunt offensam, sed acquirunt gratiam ; secundi evadunt offensam, quamvis non acquirant gratiam ; tertii vero non acquirunt gratiam, sed iram. Et sic patent obiecta.

PrevBack to TopNext