Quaestio 3
Quaestio 3
De usu sive efficacia baptismi Ioannis
Tertio quaeritur de usu baptismi Ioannis sive de efficacia, utrum scilicet. baptismus Ioannis cum impositione manuum aequipollens esset Baptismo Christi.
Rationes principales
Et quod sic, videtur: Ratione, quia ista duo completum faciunt Baptisma, scilicet baptizari in aqua et Spiritu ; sed per Ioannem baptizati sunt aqua, per manuum impositionem Spiritu : ergo aequipollent ista duo Baptismo Christi.
Item, hoc videtur ratione alia, quia ad hoc quod Baptismus sit sacramentum completum, non est necesse aliquem simul lavari interius et exterius, sed successive, ut patet in accedente ficte. Ergo videtur quod ubi impositio manuum lavit interius per Spiritum, cum ablutione praecedenti exteriori fuit integrum sacramentum.
Item, hoc videtur auctoritate Hieronymi et Magistri. Dicit enim Hieronymus, Super Ioelem : "Baptizati a Ioanne in nomine venturi, quia dixerunt : Neque si Spiritus sanctus est, audivimus, iterum baptizati sunt": ergo haec est ratio, quia non cognoscebant Spiritum Sanctum : ergo, si haec est causa recta, oppositum est causa oppositi : ergo, si baptizati erant et fidem Trinitatis habebant, non erant rebaptizandi.
Item, hoc videtur auctoritate Scripturae. Actuum 8, 16 dicitur de Samaritanis quod "baptizati erant in nomine Domini Iesu, et tunc imponebant manus super eos" ; et Apostoli non faciebant aliud nisi imponere manus in nomine Domini Iesu ; sed tunc quaero : aut baptismus ille fuit Christi aut Ioannis, quo baptizati erant ? Non Christi, ut patet per textum : Nondum enim in quemquam illorum venerat etc. ; sed Baptismus Christi dabat Spiritum Sanctum, et Glossa dicit ibi : Baptizati, tantum aqua tincti, non Spiritu : ergo fuit baptismus Ioannis : ego non oportebat nisi manus imponi.
Contra : Legitur Actuum 19, 5 quod Paulus rebaptizavit baptizatos baptismate Ioannis : ergo rebaptizandi sunt. Si dicas quod ideo rebaptizavit, quia non habebant fidem Trinitatis, tunc ergo, suppleta fide Trinitatis, non oportuit rebaptizari ; sed constat quod ante instruxit in fide quam baptizaret : ergo nullo modo debuit baptizare.
Item, Augustinus assignat generalem differentiam inter baptismum Ioannis et Baptismum Christi, dicens : "Baptizavit Iudas, et rebaptizatum non est ; baptizavit Ioannes, et rebaptizatum est": ergo generaliter omnes erant rebaptizandi.
Item, ratione videtur, quia, sicut dictum est, baptismus Ioannis assuefaciebat et dirigebat ad Baptismum Christi ; unde ipse Ioannes dicebat : Ego baptizo vos aqua, ille baptizabit vos Spiritu Sancto. Ergo, si frustra assuescit aliquis ad faciendum aliquid quod non facit, frustra baptizati sunt baptismo Ioannis, nisi baptizarentur etiam Baptismo Christi.
Item, impositio manuum habebat locum sacramenti Confirmationis ; sed Confirmationis sacramentum praesupponit sacramentum Baptismi et alias non valet : ergo, si nondum habebant plenum sacramentum Baptismi, nihil faciebat Confirmatio sive impositio manuum eis.
Item, in Baptismo imprimitur character, qui est fundamentum Ordinis et aliorum sacramentorum ; sed character non imprimebatur in baptismo Ioannis nec in impositione manuum, quia non habebant cum illo aliquam similitudinem : ergo tales semper carerent charactere : ergo nunquam eis valerent alia sacramenta.
Conclusio
Communis opinio contra Magistrum docet, baptizatos baptismo Ioannis omnes rebaptizandos fuisse
Respondeo : Dicendum quod duplex fuit super hoc opinio, una videlicet quod baptizati baptismo Ioannis, si non habebant fidem Trinitatis, rebaptizandi erant ; si autem habebant fidem Trinitatis, non oportebat eos rebaptizari, sed sufficiebat manus imponi. Et ratio huius positionis fuit quod, quia tales habebant ablutionem exteriorem et habebant fidem Trinitatis, qua interius insigniebantur tamquam charactere, et habebant Spiritum Sanctum per impositionem manuum ; et ideo tales non erant rebaptizandi. Haec autem opinio roboratur per auctoritatem quia, Actuum 8, 16, non sunt rebaptizati, et 19, 5, sunt rebaptizati ; et ideo nec generaliter asserunt nec negant, sed distinguunt ad sustinendum hanc opinionem. Et dicunt quod pro tempore illo impositio manuum plus valebat quam nunc Confirmatio ; dabat enim Baptismum flaminis. Huius opinionis fuit Magister et alii qui eum sustinent.
Ad rationes
1-2. Quod ergo obicitur, quod erat ablutio exterior et interior, dicendum quod non quaecumque ablutio exterior est sacramentum, sed in qua imprimitur character ; et talis non fuit in baptismo Ioannis. Ideo patet illud.
Ad illud Hieronymi dicendum quo non vult ibi tangere causam rebaptizationis, sed insufficientiam fidei in alteram personarum ; et hoc patet, si inspiciantur antecedentia et consequentia.
Ad aliud dicendum quod Samaritani baptizati erant a Philippa Baptismo Christi, sicut innuit Glossa. Et quod dicitur quod non receperant Spiritum Sanctum, intelligitur visibiliter, quia ille non erat Philippus Apostolus, sed discipulus ; et ideo baptizare potuit et praedicare, sed non manus imponere ad dandum Spiritum Sanctum visibiliter. Unde Glossa, Actuum 8, 14, super illud : Miserunt ad illos Petrum et Ioannem : "Philippus, qui Samariae evangelizabat, unus de septem erat. Si enim Apostolus esset, manus imponere posset, quod solis episcopis convenit".
Et ita patet quod haec opinio, quae dicit quod non erant omnes rebaptizandi, non habet fulcimentum ex Scriptura nec ex auctoritate evidenti nec etiam habet rationem cogentem. Alia vero opinio auctoritatem habet, scilicet quod omnes sunt rebaptizandi, sicut patet Actuum 19, 5. Et non est ratio, quia defectum haberent fidei ; quantumcumque enim aliquis est infidelis, non est rebaptizandus, sed erudiendus : ergo haec erat ratio, scilicet quia ille baptismus non computabatur pro sacramento. Et habet auctoritatem a Sanctis. Augustinus enim, Super Ioannem, homilia 5 3, dicit : "Qui baptizati sunt baptismate Ioannis, non eis suffecit : baptizati enim sunt Baptismate Christi". Item Beda : "Ad hoc Ioannes baptizabat ut ad Baptismum Christi dirigeret". Ad hoc facit Glossa super illud Ioannis 3, 23 : "Quantum catechumenis", et haec supra habita est. Rationem etiam habet propter characterem qui imprimitur ; et quia Baptismus Christi erat ianua sacramentorum ; postremo, quia assuefactorius erat, frustra erat quia vana est assuefactio, ubi non consequitur illud ad quod est. Huic igitur opinioni tamquam securiori et rectiori consentiendum credo.