Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum proprio sacerdoti debeat quis confiteri in publico vel in occulto.

Tertio quaeritur, utrum necesse sit confiteri proprio sacerdoti coram populo, an sufficiat ei confiteri in occulto.

Rationes principales

Et quod necesse sit confiteri coram populo, videtur : Augustinus dicit, et habetur supra, eadem distinctione: "Nemo dicat sibi : occulte ago poenitentiam" ; et post : "Iob [31, 33] ait : "Si erubui in conspectu populi confiteri peccata mea"": adiuratio est et imprecatur sibi malum. Ergo videtur tum ex verbo Augustini, tum ex concordia quam adducit, quod confessio sit facienda sacerdoti coram multis.

Item, Gregorius, de Magdalena, in Homilia : "Quia semetipsam graviter erubesdebat intus, nihil esse credebat quod verecundaretur foris". Unde commendat eam, quia coram omnibus se peccatricem ostendit : ergo videtur quod quilibet peccator ita deberet facere.

Item, Bernardus, Super Cantica, Homilia 42 : "Si veritatis amore affectus esses, velles procul dubio, quod in te est, eamdem de te omnes : tenere sententiam, quam ipsam apud te habere cognoscis veritatem. Alioquin, si.privato amore contentus detines intra te iudicium veritatis, cui dubium est minus te veritatem diligere, cui praeponis proprium commodum vel honorem ?" Ergo, secundum Bernardum, nullus est veritatis amator, qui quod veraciter de se sentit, non omnibus publice, confitetur.

Item, ratione videtur, quia verus poenitens se ipsum punit et iudicat loco Dei et sacerdoti offert se iudicandum ut Deo : ergo debet, secundum quod potest, se divino iudicio conformare ; sed in iudicio finali peccata omnium omnibus innotescent, quia tunc aperientur libri : ergo nunc debet vere poeni tens librum suae conscientiae omnibus aperire.

Item, aut poenitens vult quod alii reputent eum, peccatorem aut bonum. Si vult quod reputent eum bonum, ergo non est verus poenitens, sed hypocrita superbus. Si vult quod reputent eum peccatorem, sed nullus potest eum reputare peccatorem nisi ab ipso sciat : ergo debet omnibus revelare.

Item, peccator confitetur sacerdoti ut reconcilietur, non Deo tantum, sed etiam Ecclesiae, quia Deo reconciliatus est per contritionem ; sed Ecclesia non est persona singularis, immo multitudo fidelium : ergo videtur quod sacerdoti, praesente multitudine, deberet confiteri.

Contra : In decretali Innocentii : "Omnis utriusque sexus" etc. ; et post : "Omnia sua solus peccata semel in anno confiteatur proprio sacerdoti". Ergo solus debet esse.

Item, quae debent secretissime custodiri, non debent in conspectu multitudinis propalari ; sed ea quae in confessione dicuntur, deberit secretissime custodiri, sicut infra habebitur de sigillo confessionis : ergo nullo modo debent coram multis dici.

Item, Bernardus, De dispensatione : "Quod ex caritate institutum est, contra caritatem militare non debet". Sed confessionem constat pro caritate esse institutam : ergo non debet contra caritatem militare ; sed manifestatio peccati aliquibus est occasio labendi, multis superbiendi et etiam peccatorem contemnendi : ergo non debet multis manifestari.

Item, nullus tenetur semetipsum infamare ; sed, cum manifestatur peccat um in conspectu multitudinis, efficitur homo infamis : ergo nullus tenetur nec debet sic peccatum confiteri : ergo videtur quod soli sacerdoti.

Conclusio

Non tenetur quis confiteri nisi unico et proprio sacerdoti, non in publico, sed in occulto

Respondeo : Dicendum quod confesso sacramentalis sacerdoti soli et in secreto debet fieri, nisi sit peccatum adeo enorme, quod totam commoverit urbem vel etiam totum orbem ; quod quidem debet quis confiteri in publico, ut in publico poenitentia solemnis imponatur, et ut ostendat et recognoscat se reum, ut puta, si sit haereticus manifestus. Quantum vero est de confessione secundum legem communem, debet unico sacerdoti fieri in privato, sicut expresse dicit illa decretalis.

Ratio autem huius est, quia occultatio duplici ex causa competit sacramento : tum quia hic manifestantur peccata sacerdoti, non ut manifestentur, sed ut deleantur et occultentur, quia caritatis confessio operit multitudinem peccatorum ; tum etiam quia manifestantur sacerdoti ut Deo ad testimonium conscientiae internae ; et ideo, ut homo totam conscientiam revelet homini tamquam Deo, et hoc testificarite teste secreto, in tali manifestatione non debet admitti alienus, sed sacerdos unicus qui tenet locum Christi. Et sicut occultatio competit duplici ex causa, ita propalatio coram omnibus disconvnit ex duplici causa. Una est, quia confessio est onerosa sive ignominiosa, adeo quod vix aliquis aut nullus auderet coram multitudine confiteri, cum pauci audeant plene et integre confiteri etiam coram unico sacerdote. Alia ratio est, quia periculosa : si enim conscientiae manifestarentur, infinita. mala orirentur et rixae et discordiae et infamiae, sicut manifeste apparet.

Et ideo dicendum est quod non tenetur quis confiteri nisi unico et proprio sacerdoti, et huic solitario, quantum est de praecepto apostolico sive ecclesiastico.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur de Augustino, dicendum quod loquitur de occultatione respectu iudicii sacerdotalis, quibus Dominus commisit auctoritatem et officium iudicandi inter lepram et non lepram, Et si tu obicias de Iob, dicendum quod illa translatio non est recta, sed alia quam habemus. Tamen si velimus illam sustinere, dicendum quod intelligitur de generali confessione, qua omnes confitentur se peccatores.

Ad illud quod obicitur de Magdalena, dicendum quod illud fuit perfectionis et supererogationis ; unde non omnibus competit. Vel dicendum quod ipsa non fuit confessa peccata sua coram omnibus, quae fecerat occulte, sed quia signa lasciviae non occulte portavit, sed in publico, ideo etiam signa poenitentiae in publico manifestavit ; et hoc est dignum et laudabile et imitandum ; nec tamen dico quod homo ad hoc teneatur, nisi de bono et aequo.

Ad illud quod obicitur de Bernardo, dicendum quod facienda est vis in hoc quod Bernardus dicit : Quod in te est ; et ipsemet facit ibi vim : Sane, quod in te est, dixerim, quia plerumque non expedit innotescere omnia quae nos scimus de nobis ; atque ipsa veritatis caritate vetamur palam fieri velle quod noceat agnoscenti. Et sic patet quod, quamvis homo, quantum est de se, debeat esse promptus, non tamen debet palam peccata dicere, ne alii inde damnificentur.

Ad illud quod obicitur de divino iudicio, quod omnibus propalabitur, dicendum quod secus est, quia illud erit iudicium severitatis, hoc autem est misericordiae et benignitatis. Praeterea, nulli nocebit illa manifestatio, sed in hoc Dei iustitia clarior apparebit ; nunc autem nulli prodesset et multis obesset.

Ad illud quod obicitur, quod poenitens debet velle quod alii reputent eum peccatorem, dicendum quod verum est, quod debet velle suam humiliationem, ita tamen quod alii non peccent contemnendo vel imitando ; et ideo sufficit quod peccatores se dicant in generali, sed non expedit in speciali ita multis dicere simul, maxime qui non sunt sacerdotes : non ergo debet celare peccatum propter suum commodum et gloriam, sed propter cavendam culpam alienam.

Ad illud quod obicitur, quod confitetur ut reconcilietur ; dicendum quod sacerdos habet potestatem reconciliandi Deo, quia ipse, ratione auctoritatis, fungitur iure Dei et Ecclesiae tamquam mediator utriusque ; et ideo non oportet multitudinem adesse ; secus autem est in iudicio contentioso, ubi homo se non accusat, sed defendit, ubi producuntur testes ; hic autem non oportet.

PrevBack to TopNext