Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum oporteat confiteri omnem venialem culpam.
Rationes principales
Iacobi ultimo, 16 : "Confitemini alterutrum peccata vestra", Glossa : "Peccata, quae ex humana ignorantia veniunt, dicit et praecipit confiteri" ; et talia sunt venialia : ergo praeceptum est confiteri illa.
Item, Augustinus: "Si coepisti fluctuare, confitearis motum, ne plangas ruinam". Si ergo periculum est ruere, qui non confitetur exponit se periculo ; sed omnes tenentur illud fugere : ergo etc.
Item, de omni de quo Dominus punire et iudicare debet in futuro, coinmisit in praesenti iudicium sacerdotibus et praecipue Petro ; sed Dominus in die iudicii iudicabit de venialibus et oportebit reddere rationem, sicut dicitur Matthaei 12, 36, "de omni verbo otioso" etc. Si tu dicas quod requiret rationem, sed tamen non propter hoc condemnabit, obicitur de eis qui cum mortali decedunt, quod pro venialibus in aeternum cruciabuntur. Ergo videtur quod impius veniens ad confessionem, cum pro utrisque esset aeternliter puniendus, quod debet utraque confiteri.
Item, de aliquibus venialibus difficile est iudicare utrum sint mortalia vel venialia, quae tamen secundum veritatem. sunt venialia ; sed, cum est difficultas et ambiguitas, recurrendum est ad sacerdotes, sicut dicitur Deuteronomii 17, 8 : "Si difficile et ambiguum" etc. : ergo venialia talia sunt confitenda.
Contra : "Poenitentia est secunda tabula post naufragium" ; sed per veniale nemo naufragatur : ergo pro venialibus nullus tenetur recurrere ad Poenitentiam : ergo nec ea confiteri.
Item, venialia non sunt in prohibitione, ergo nec eorum remedia in praecepto : ergo non est praeceptum confiteri venialia.
Conclusio
Confiteri peccata venialia congruum est, non necessarium, nisi interdum propter dubium, vel ecclesiasticum statutum
Respondeo : Dicendum quod confessio venialium non est in praecepto, est tamen in consilio. In praecepto non est, quia, cum sint de sui natura venialia, per se possunt veniam consequi, sive per poenitentiam internam, sive per exteriorem assumptam, sive etiam per poenam purgatoriam, sicut melius patebit infra, sive per aliud remedium competens et idoneum. Quamvis autem de ratione sui generis non sit ea confiteri necessarium, tamen ea confiteri congruum est, maxime viris perfectis, quia utile est multum, et poena illis debita minuitur ex vi clavium. Hoc est gitur de venialibus generaliter dictum.
In casu tamen contingit quod homo teneatur ea confiteri, sive propter dubium sive propter ecclesiasticum statutum. Propter dubium, quia dubitat probabiliter utrum sit veniale vel mortale ; ideo, si non poenitet sicut de mortali, discrimini se exponit, et ideo debet confiteri sicut iacet in conscientia, et iudicio sacerdotis relinquat utrum sit veniale vel mortale. Propter ecclesiasticum statutum tenetur, quia omnis fidelis semel in anno tenetur confiteri ; et ideo, si non habet nisi venialia, saltem illa semel in anno tenetur confiteri. Sed hoc non est propter venialis peccati morbum, sed propter praeceptum, quod quare omnibus sit iniunctum, superius tactum est.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur, quod peccata quae per ignotantiam contrahuntur praecipit confiteri, dicendum quod illud intelligendum est de venialibus. Sed tunc praecipere est docere, secundum illud Lucae 5, 5 : "Praeceptor, per totam noctem" etc. Verbum autem beati Iacobi, quamvis propositum sit per modum imperativum, tamen pro mortalibus tenetur imperative, pro venialibus magis excitative.
Ad illud quod dicit Augustinus: Si coepisti etc., dicendum quod consilium est, non quia non aliter possit vitari ruina nisi per confessionem, sed quia haec via, est idonea et salubris ; unde non dicit hoc, quod semper ruat ille qui non confitetur motum, sed quia ad ruendum esset proclivior.
Ad illud quod obicitur, quod Dominus puniet et iudicabit in futuro, dicendum quod aliter iudicabit veniale sive pro veniali, aliter pro mortali. Pro mortali namque iudicabit et condemnabit ; pro veniali nequaquam condemnabit, sed temporaliter cruciabit, nisi forte sit annexum mortali, et hoc non ratione sui, sed ratione mortalis. Et ideo, ex quo quis confitetur mortale, solvitur pro quo condemnandus erat a Domino ; et ideo non oportet illa confiteri quantum est de necessitate obligationis.
Ad illud quod obicitur de venialibus, quod dubium sint mortalia, dicendum quod in tali casu, nisi certificetur poenitens per aliquem virum sapientem cui possit adhibere fidem, tenetur illud utique confiteri ; si autem tollatur dubitatio et sciatur esse veniale, tunc non obligatur ; sicut si conscientia alicuius probabiliter dubitat de aliquo, utrum sit mortale, tenetur amplius illud non facere, manente dubitatione ; sed, amota tali conscientia, non tenetur. Et ideo sane dictum est quod ad confessionem venialis ligatur quis, non ex institutione divina, sed ex constitutione ecclesiastica et conscientia propria. Et sic patent obiecta.