Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum oporteat confiteri omnem peccati mortalis differentiam.
Secundo quaeritur, utrum sit confitenda omnis peccati mortalis differentia, scilicet peccatum cordis, oris et operis, peccatum etiam latens vel manifestum.
Rationes principales
Et quod omnem differentiam, videtur : Per decretalem, quae dicit cuilibet fideli : "Omnia solus peccata sua" ; non dicit omnia quantum ad venialia : ergo dicit omnia quantum ad mortalia.
Item, hoc videtur ratione, quia pro quolibet horum efficitur homo inimicus Dei et separatur ab unitate Ecclesiae ; sed confessio ad hoc directe instituta est, ut homo reconcilietur Ecclesiae et ostendatur reconciliatus Deo : ergo de omnibus tenetur confiteri.
Item, pro omni differentia peccati mortalis punitur quis actualiter et aeternaliter et condemnabitur ; sed pro omni eo, pro quo adducendus est homo in iudicium condemnationis, necessario oportet adduci ante arbitrum Iesu Christi : ergo pro omni differentia mortalis tenetur confiteri.
Item, peccatum gravius est dignum punitione ; sed peccatum cordis aliquando gravius est quam peccatum operis in alio genere, ut haeresis quam fornicatio, similiter peccatum apertum gravius quam occultum : si ergo oportet confiteri peccatum operis et oris, videtur quod peccatum cordis similiter ; si peccatum latens, videtur multo fortiori ratione quod et manifestum : ergo omnem peccati mortalis differentiam necesse est confiteri.
Item, per omnem peccati mortalis differentiam naufragatur homo ; sed patiens naufragium necesse habet ad tabulam recurrere ; et non potest ad Baptismum : ergo ad sacramentum Poenitentiae. Sed sacramentum Poenitentiae in quantum sacramentum consistit in confessione : ergo etc.
Contra : Sapientiae 11, 17 : "Per quae peccat quis, per haec et torquetur". Ergo, si aliquis solo corde peccat, in solo scilicet spiritu et non in carne nec per organum oris ; ergo sola contritione est puniendus, non ergo confessione : ergo non tenetur confiteri peccatum cordis.
Item, Augustinus: "Ubi peccatum oritur, ibi peccatum moriatur". Ergo peccatum quod fuit in solo corde, ibi debet mori : ergo non oportet quod exterius propaletur per verbum.
Item, in foro iudiciali ita est quod non adducuntur aliqua ad iudicium nisi quae aliquo modo manifesta sunt ; unde Matthaei 18, 15 : "Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum". Ergo videtur, quodsi peccatum in solo corde fuit, cum nulli sit manifestum, quod non oporteat ad iudicium sacerdotale deferre.
Item, quod solum peccatum latens sit confitendum, videtur : Quia Augustinus, definiens confessionem, dicitur quod "confessio est per quam morbus latens spe veniae aperitur".
Respondeo : Dicendum quod omnis peccati mortalis differentiam necesse est confiteri, sive sit latens sive manifestum, sive sit cordis sive sit oris. Peccatum apertum oportet confiteri duplici ex causa : una est a parte audientis, alia ex parte confitentis. Ex parte audientis, quoniam, sicut est in iudicio forensi, quod iudex aliquid novit ut privata persona, quod tamen non novit ut iudex, nec procedit ad sententiam quousque innotescat ei ut iudici ; sic est in iudicio poenitentiali, quod sacerdos aliquid novit ut homo, quod tamen non novit ut Deus, quia non est per testimonium conscientiae accusatum, quae est testis divinus ; et quousque sic novit, non spectat ad ipsum nec solvere nec ligare : ideo oportet quod ei confiteatur peccator, quantumcumque sit publicum. Alia ratio est ex parte confitentis : quantumcumque enim aliquis ab aliquo accusetur, nunquam propter hoc iustus dicitur sive iudicatur, sed magis iniustus ; sed quando homo se ipsum, qui est dignus accusatione, accusat, tunc exercet opus iustitiae, et ideo dicitur : Iustus in principio accusator est sui. Ut ergo quis iustificetur et iustus esse comprobetur et dignus Ecclesiae reconciliatione, necesse est quod ipse se accuset, quantumcumque eius peccatum sit publicum.
Oportet etiam peccatum cordis sive peccatum latens confiteri duplici ex causa similiter : tum ex parte audientis tum ex parte confitentis. Ex parte sacerdotis, quoniam pro illo debet ligare ad poenam et absolvere : certum enim est quod pro omni mortali meretur quis poenam aeternam ; ideo satisfactio imponenda est secundum arbitrium sacerdotis : ideo talis habet necesse confiteri ei scelus occultum, quia aliter ipse non novit Alia ratio est ex parte confitentis, ut quae non erubuit intra thalamum cordis in conspectu divinae praesentiae cogitare et velle et volendo consentire, tunc coram oculis sacerdotis recitet cum rubore, ut, quae perpetravit inverecunde et verecundiam abiecit, nunc ex hoc in conspectu hominis erubescat ; homo enim carnalis plus erubescit oculos hominis quam Dei. Concedendae igitur sunt rationes quod differentiae omnis peccati mortalis confitendae sunt.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur de Sapientiae 11, 11, dicendum quod tam verbum illud quam verbum Chrysostomi et Augustini super hac materia intelligendum est per appropriationem ; non enim intelligendum. est praecise per veritatem. Peccator enim qui sola voluntate peccat, quae toti homini praesidet, totus punitur, ita quod interius et exterius ; et ideo, si fiat emenda, totus homo debet eam facere, et per omnes actus, scilicet cordis ; oris et manus.
Ad illud quod obicitur de Augustino, quod ubi oritur etc., dicendum quod verbum illud intelligitur quantum ad progressum peccati, ut peccatum non procedat, sed ubi oritur, ibi moriatur ; non intelligitur quantum ad emendam. Vel dicendum quod illud est intelligendum de poenitentia respondente peccato publico et occulto. De peccato enim publico publice est puniendum propter scandalum exstirpandum ; et de occulta occulte coram unico sacerdote ; et illud videtur Magister dicere in littera.
Ad illud quod obicitur de foro iudicii, quod adducuntur manifesta, dicendum quod in foro iudiciali, quod procedit secundum rigorem iustitiae ad condemnationem, alius est actor, alius est reus, alius testis ; et ideo oportet quod pluribus sit notum illud de quo quis accusatur. Sed in foro poenitentiali sacerdos tenet locum Dei, et confitens tenet locum accusantis et accusati et testis. Nam ratio accusat voluntatem, testimonium ferente conscientia ; et quia iste est testis privatus, quem nihil latet et de omni occulta testimonium perhibet, ideo tali iudicio competit occulta iudicare.
Ad illud quod obicitur de manifesto, quod confessio est latentis peccati, per Augustinum, dicendum quod est peccati latentis illum cui confitetur per modum iudicis. Vel dicendum quod peccatum omne in anima est quasi apostema intrinsecum ; et quantumcumque homo peccet aperte, adhuc virtus peccati Iatet in anima ; sed in confessione rumpitur vulnus et sanies peccati ad exteriora trahitur , ut dicit Gregorius ; et hinc est quod omnis confessio dicitur, per quam morbus latens spe veniae aperitur.
Ad illud quod obicitur de evidentia patrati sceleris etc., dicendum quod illud intelligitur in foro iudiciali, quia factum illud exterius notum est et testibus non eget, eo quod nulla possit tergiversatione celari ; sed non sic in foro poenitentiae : creditur enim ibi testimonio solius conscientiae. Si enim conscientia testificetur nunc contra hominem, in iudicio testificabitur pro homine ; alioquin semper erit testis contrarius.