Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum teneamur confiteri omnem peccati circumstantiam.

Tertio quaeritur, utrum teneamur confiteri omnem peccati circumstantiam.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Quia Augustinus dicit sic, in libro De poenitentia, enarrans multiplicia genera circumstantiarum : "Omnis, inquit, ista varietas confitenda est et deflenda".

Item, ratione videtur, quia confessio maxime fit ad sciendam peccati quantitatem, quia imponenda est poenitentia secundum mensuram et aestimationem peccati, sicut dicitur Levitici 5, 18 ; sed penes circumstantias consistit peccati quantitas : ergo necesse est eas confiteri. Prima manifesta est ; secunda probatur per hoc quod dicit Bernardus, quod nugae in ore sacerdotis blasphemiae sunt. Hoc autem non dicit nisi propter aggravationem peccati : ergo etc.

Item, in confessione necesse est genus peccati aperiri ; sed genus peccati variatur per circumstantias, sicut patet : cognoscere enim non suam, quae soluta est, fornicatio est ; cognoscere non suam, quae habet virum, est adulterium : ergo necesse est confiteri circumstantias.

Item, confessio potissime fit ad erubesceritiam ; sed maior est erubescentia in confessione circumstantiarum adiacentium quam etiam in enarratione actus : ergo videtur quod potissime circa circumstantias in confessione insistendum est.

Item, confessio principaliter fit ad accusationem peccantis ; sed accusatio actionis est ex circumstantiis. Unde Tullius in I Rhetoricae: "Circumstantiae sunt a quibus trahuntur argumenta accusationis vel defensionis". Et Boethius in IV: "Circumstantiae sunt quae quaestionem rhetoricam faciunt de laude et vituperio personae".

Item, strictius est divinum iudicium quam humanum ; sed in humano iudicio modo fit inquisitio et responsio de circumstantiis ; unde non est sufficiens quaerere de actu : ergo multo fortius in iudicio divino. Sed hoc est iudicium poenitentiae : ergo etc.

Item, diligentius curandus est morbus spiritualis quam corporalis, sicut magna diligentia est habenda circa spiritum et maior quam circa corpus ; sed morbus corporalis non detegitur sufficienter nisi etiam circumstantiae detegantur : ergo etc.

Contra : Translato principali, necesse est quod transferatur annexum, sicut Apostolus dicit ad Hebraeos 7, 12 : "Translata sacerdotio, necesse est ut Legis translatio fiat". Sed peccatum est principale : ergo, si per confessionem Dominus transfert peccatum, pari ratione et circumstantiam.

Item, circumstantiae sunt infinitae nobis ; et nullus tenetur ad illud quod sibi est impossibile : ergo non tenetur circumstantias peccati recolligere et referre.

Item, non est necesse quod peccatori imponat sacerdos ita gravem poenam sicut exigit culpa, immo tota die imponuntur multo minores. Ergo pari ratione non est necesse quod peccator confiteatur se ita graviter peccasse sicut peccavit.

Item, si tenetur confiteri circumstantias ad sciendam quantitatem peccati, sed quantitas peccati non scitur nisi sciantur circumstantiae alleviantes sicut aggravantes, et circumstantiae defendentes sicut accusantes : ergo homo tenetur in confessione se ipsum excusare ; sed hoc est falsum : ergo etc.

Item, videtur quod circumstantia non augeat quantitatem, quia in bonis quantitas meriti non causatur ex circumstantiis, sed ex quantitate amoris quo convertitur homo ad Deum : ergo pari ratione, cum peccatum sit aversio, quantitas peccati consistit in libidine sive contemptu cordis ; non ergo in circumstantia exteriori.

Item, videtur quod non det speciem peccato, quia omne illud quod dat speciem et formam, debet esse essentiale et intrinsecum et unicum ; sed circumstantiae sunt extrinsecae et accidentales et variabiles : ergo nulla circumstantia trahit in genus peccati novum : non ergo videtur quod oporteat circumstantias confiteri.

Est igitur quaestio, quas oporteat confiteri et quas non.

Conclusio

Confessio circumstantiarum speciem mutantium necessaria est, aggravantium est congrua, alleviantium vero potius incongrua

Respondeo : Dicendum quod circumstantiae, quae attingunt peccatum, quaedam sunt alleviantes, quaedam in aliud genus trahentes, quaedam aliquo modo aggravantes. Circumstantias in aliud genus trahentes confiteri est necessarium, quoniam genus peccati confiteri oportet. Circumstantias vero alleviantes confiteri non est bonum, nisi propter hoc ut satisfiat alienae inquisitioni vel ut provideatur eius scandalo et perturbationi, utpote si timeret confessorem ex hoc accipere occasionem ad malum ; vel si etiam tantum diminuat ut sit in genere venialis, sicut comedere carnes in Quadragesima propter infirmitatem, ita tamen quod a latere non sit gulositas aliqua. Et ratio huius est, quia in confessione non debet peccator se excusare sed accusare. De circumstantiis autem quae aggravant, si genus peccati non mutatum est, est inter doctores opinio diversa.

Quidam enim dicunt quod poenitentes tenentur confiteti ; sed praeceptum affirmativum est et obligat non ad semper, sed pro loco et tempore, scilicet quando eas cognoscit, sive per se sive per inquisitionem alienam. Unde sapiens et intelligens tenetur eas confiteri absque inquisitione, simplex tenetur si ab eo inquiratur.

Alii dicunt quod non tenemur ad confessionem harum circumstantiarum tentione necessitatis, sed de bono et aequo ; et quanto magis sapientes et perfecti, tanto magis debent distinctius eas explicare ; sed non tenentur ad hoc nisi forte ex propria conscientia obligentur. Hanc positionem credo probabiliorem.

Unde dicendum quod confessio circumstantiarum in aliud genus trahentium spectat ad confessionem quantum ad necessitatem ; confessio vero aggravantium quantum ad congruitatem ; confessio vero alleviantium potius facit incongruitatem ; et hoc intelligatur, exceptis casibus praedictis.

Omnes igitur rationes probantes circumstantias esse confitendas sunt congruitatis quantum ad aggravantes ; aliter, si velint probare necessitatem, ab insufficienti procedunt : illa excepta quae est de circumstantia trahente in aliud genus.

Ad rationes

1-7. Unde verbum Augustini consilium est. Et quod obicitur de quantitate et erubescentia et accusatione et diligentia habenda, non concludunt nisi quod competentius fiat, si exprimatur cuiuslibet peccatf circumstantia.

Quod obicitur in contrarium, quod non oportet eas confiteri, concedendum est.

Tamen illud quod obicit, quod circumstantiae alleviantes sunt confitendae etc., dicendum quod non est simile, quia aggravantes non tantum oportet confiteri propter quantitatem peccati, verum etiam propter erubescentiam et accusationem.

Ad illud quod obicitur, quod non augent quantitatem, dicendum quod non augent principaliter, sed quia augent contemptum vel libidinem. Nec est simile de bono ; quia enim boni sumus, bona facimus ; unde quantitas bonitatis venit ab habitu intrinseco, sed quantitas malitiae ab actu ; quia enim mala facimus, mali sumus.

Ad illud quod obicitur, quod non mutat speciem, dicendum quod est esse naturae et est esse moris. Et aliquid est alicui accidentale secundum esse naturae, quod tamen est essentiale secundum esse moris ; et quamvis circumstantiae sint accidentales actui secundum esse naturae, tamen essentiales sunt secundum laudem et vituperium, quae laus venit ex parte maris vel eius contrarium. Et si tu obicias, quod non debent dici circumstantiae, dicendum quod aliqua est circumstantia respectu esse naturalis, quae non est circumstantia respectu peccati, sed forma, utpote furti, accipere rem non suam, invito domino. Aliquando circumstantia est accidentalis respectu actus quantum ad esse naturae et in quantum peccatum, quia sine, ea nihilominus est peccatum, sicut accipere rem alienam et sacram de loco sacro, et ita est circumstantia et forma ; sed circumstantia respectu peccati furti, quia sine ea poterat esse furtum, sed forma respectu sacrilegii.

PrevBack to TopNext