Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Magister: Si tamen desit sacerdos, proximo vel socio facienda est confessio. Videtur enim male dicere, quia laicus vel socius non potest absolvere : ergo nec locum sacerdotis supplere.

Respondeo : Non fit socio ut suppleatur locus sacerdotis vel confessio-sacramentum ex hoc habeatur, sed ut voluntas confitentis probetur et innotescat ; ut totum quod in se est faciat. Dixerunt tamen aliqui quod aliquo modo absolvitur iste in ista confessione. Dicunt enim quod quinque modis habetur potestas absolvendi, scilicet auctoritate, et sic est Dei ; excellentia, et sic est Christi hominis ; potestate sive auctoritate commissa, et sic est sacerdotis ; merito vitae, et sic est iusti et sancti ; et virtute unitatis ecclesiasticae, et sic est cuiuslibet viri fidelis. Et ideo dicunt quod talis confessio quodam modo est sacramentum Ecclesiae. Probabilius tamen est dicere quod non sit sacramentum Ecclesiae, cum deficiat ibi formate, scilicet potestas clavis, sed est aliquid loco eius.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Qui confitetur, sacerdoti meliori quam potest confiteatur. Videtur enim secundum hoc ; quodsi sacerdos suus non est optimus, quod possit eum deserere, quod est contra canones.

Respondeo : Dicendum quod ipse loquitur de homine qui est in sua libertate, antequm committat se alicui sacerdoti, quod debet eligere quanto meliorem potest. Si autem post electionem intelligatur, hoc est intelligendum cum licentia sui sacerdotis, vel ita quod primum satisfaciat proprio sacerdoti, ut nullo modo contemnatur sacerdotis auctoritas et ministerium.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quaerendus est sacerdos sapiens et discretus, quare hoc debeat fieri. Nam, cum simplex sacerdos ita bonam Missam cantet sicut et sapiens, et ita bene baptizet, ergo videtur quod ita bene absolvat. Quaeritur etiam, utrum simplex sacerdos peccet in absolvendo vel etiam in audiendo confessiones. Et quod sic, videtur per illud quod ante praedixit : Talem oportet esse qui aliorum crimina iudicat. Item, qui intromittit se facere quod nescit, usurpat alienum ; et omnis talis peccat mortaliter sive graviter : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod, sive scientia sit clavis sive non, tamen necessaria est sacerdoti tanta scientia quod sciat discernere in peccatis communibus et quod sit veniale et quod mortale ; et quod sciat semper ad quae peccata potestas sua potest se extendere ; et hoc, quia alia poenitentia danda est pro veniali, alia pro mortali ; et si ad aliquod genus peccati non potest extendere manum, illud necessarium est ei cognoscere, alioquin in periculum animae suae et confitentium audit confessiones. Et si subditi cognoscunt eius simplicitatem, tenentur discretos consulere, alioquin utrique peccant graviter. Et de hac discretione loquitur Augustinus. Alia est discretio, qua sciat per habitum acquisitum discernere inter perplexitates peccatorum, et haec est de bene esse ; in talibus autem debet securiorem viam semper eligere et sapientes consulere.

Ad illud quod obicitur de Missa, dicendum quod non est simile, quia ibi est vis in verbis a Domino statutis, hic autem requiritur ut consulat et iudicet secundum conscientiam quae est in ipso.

Quod quaeritur, utrum peccet, dicendum quod carens discretione necessaria peccat ipse et qui eum sustinet ; de alia non credo.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Nec necesse est ut quod sacerdoti semel confessi sumus iterum confiteamur. Ex hac enim littera videtur quod peccata, quae semel homo confessus est, non debeat iterum confiteri, sive non sit necesse. Et illud videtur per rationem, quia in eodem foro non debet quis bis puniri : si ergo quis pro peccato commisso semel punitus est, videtur etc. Item, certum est quod peccata nunquam redeunt secundum veritatem : ergo, si semel absolutus est, nunquam ligatur iterum : ergo nunquam tenetur iterum eadem confiteri. Contra : ponatur quod quis ficte confiteatur ; constans est quod talis non reportat commodum, immo damnum de confessione. Si ergo nihil remanet in eo de confessione, quia characterem non imprimit, ergo tenetur iterum confiteri. Item, ponatur quod aliquis rememoretur peccati mortalis quod oblitus fuit confiteri ; constans est quod non est confessus integre pro statu in quo nunc est ; sed confessio quae non est integra, sicut infra videbitur, pro nulla reputanda est : ergo tenetur iterum totum confiteri ac si nunquam fuisset confessus. Item, ponatur quod aliquis recidivet ; constans est quod peccatum sequens ex praecedentibus aggravatur, tum propter ingratitudinem, tum propter consuetudinem : ergo non potest sciri quantitas peccati nec qualitas confitentis nisi sciatur totum : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod, si confessio legitime facta est et ea quae ad ipsam pertinent servata, non oportet iterum confiteri quae alias sumus confessi. Sed quia contingit quod confessio, vel quando primo facta est irrita fuit, vel postmodum irritatur, ideo oportet aliquando iterari.

Sunt autem quatuor casus communes et usitati, in quibus doctores dixerunt confessionem esse iterandam. Primus est propter enormitatem sceleris, ob quam oportet peccatorem ad superiorem remitti, qui confessionem remissi audire debet et absolvere, nisi malit alteri committere. Secundus est propter ignorantiam sacerdotis, utpote quando sacerdos ignarus est ; quaerendus enim est tunc sacerdos qui sciat ligare et solvere, et ei iterum est confitendum, vel ex licentia sacerdotis proprii vel auctoritate superioris. Tertius casus est propter malitiam fictionis, ut si scienter aliquod peccatum in corde retinuit vel si accessit cum voluntate peccandi. Quartus est propter contemptum satisfactionis, ut quando negligit et contemnit facere poenitentiam sibi iniunctam. Et intelligantur isti duo ultimi casus quando mutat sacerdotem. Si enim ad eumdem revertitur, tunc distinguendum : quia aut recenter confessus est, aut iam de memoria sunt elapsa ab ipso sacerdote propter diuturnitatem temporis. In primo casu non tenetur, in secundo tenetur. In his casibus communiter concordant omnes confessionem iterandam esse.

Sunt et alii duo casus in quibus doctores sibi adversantur. Aliqui enim dicunt quod tenetur etiam homo iterare confessionem propter peccati obliti recordationem et propter recidivationem, quoniam aliter confessio integra non est ; et confessionem oportet habere integritatem ad hoc ut habeat utilitatem, sicut melius patebit infra. Alii dicunt quod sufficit in generali dicere se alias peccasse et hoc de novo peccatum commisisse vel recordatum esse in speciali, quoniam prior confessio valuit et bona fuit. Alii dicunt quod peccata eiusdem generis tenetur referre in speciali, sed alia in generali, et sic scitur et consuetudo et ingratitudo. Sed quid super his sit sentiendum, melius patebit in distinctione vigesima prima ; ad praesens autem tantum dixisse sufficit.

Quodsi igitur velis praecise scire quid sit necessarium in iteratione confessionis, dicendum quod aut est propter defectum ex parte sacerdotis, et hoc non est nisi dupliciter : aut quia nescit absolvere aut quia non potest ; et sic sunt duo. Aut propter defectum ex parte poenitentis, et hoc dupliciter : aut quia contemnit sacerdotis absolutionem aut quia contemnit ligationem. In duobus aliis casibus credo quod confiteri iterum eadem sit consilium, et hoc in speciali, nisi interveniat aliquis praedictorum, utpote ignorantia sacerdotis, quia non recte ligavit, vel contemptus suae ligationis ; aliter non credo iterum teneri nisi conscientia liget. Et hoc melius patebit infra, cum agetur de confessionis dimidiatione.

Ex his satis patent obiecta et melius patebunt infra, distinctione vigesima prima. Rationes enim quae ostendunt confessionem non esse iterandam, procedunt de illa confessione qua quis est legitime confessus et absolutus, sicut patet, quia aliter non concludunt. Rationes vero ad oppositum procedunt de confessione circa quam fuit aliquis defectus, vel a parte absolventis vel a parte absoluti, qui potest esse conditionis necessariae ; et tunc oportet iterum confiteri, vel totum vel partem, secundum qualitatem defectus. Si vero sit defectus conditionis expedientis et congruae, tunc iteratio est de congruitate, non de necessitate, ut quando intervenit oblivio vel etiam recidivatio. Et sic patet illud totum.

PrevBack to TopNext