Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra egit Magister de confessione quantum ad necessitatem a parte poenitentis ; hic secundo agit de ipsa quantum ad potestatem ex parte absolventis. Habet autem haec pars duas. In prima agit de potestate in se, in secunda in comparatione ad suscipientes, infra, distinctione decima nona : Postquam ostensum est, quae sint claves apostolicae etc.

Prima pars habet duas. In prima determinat de clavibus et earum usu in foro poenitentiali ; in secunda vero in foro iudiciali, ibi : Est et alius modus ligandi et solvendi etc. Prima pars habet duas. In prima quaerit et determinat veritatem. In secunda ad maiorem enodationem opponit, et hoc ibi : Sed quaeritur, utrum a peccato solvere valeat. Prima pars duas habet. In prima movet suam quaestionem. In secunda determinat, ibi : Claves istae non sunt corporales.

Similiter secunda pars duas habet. In prima opponit ad utramque partem, ostendens primo quod sacerdotes non possunt solvere a peccato et ligare ; secundo, quod possunt a peccato solvere et ligare. In secunda determinat modum per quem solvunt et ligant, ibi : Non autem hoc sacerdotibus concessit, quibus tamen etc., ubi ostendit quod sacerdotes dicuntur ligare et solvere vel quantum ad ostensionem vel quantum ad poenam temporalem.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus